string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr52.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 

Et rex Egypti congregavit exercitum sicut arena que est circa ora maris et naves multas et querebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,2 

et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
Numérotation du verset 1Mcc. 11,3 

cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus
Numérotation du verset 1Mcc. 11,4 

et ut appropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui cesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
Numérotation du verset 1Mcc. 11,5 

et narraverunt regi quia hec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex
Numérotation du verset 1Mcc. 11,6 

et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
Numérotation du verset 1Mcc. 11,7 

et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,8 

Rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,9 

et misit legatos ad Demetrium dicens veni componamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui
Numérotation du verset 1Mcc. 11,10 

Penituit enim me quod dederim illi filiam meam quesivit enim me occidere
Numérotation du verset 1Mcc. 11,11 

et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,12 

et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifeste facte sunt inimicitie eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,13 

et intravit Ptolomeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo Egypti et Asie
Numérotation du verset 1Mcc. 11,14 

Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,15 

et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,16 

et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est
Numérotation du verset 1Mcc. 11,17 

et abstulit Gaddiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,18 

et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
Numérotation du verset 1Mcc. 11,19 

et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,20 

In diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudea ut expugnarent arcem que est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,21 

Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,22 

et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathe ne obsideret sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,23 

Ut audivit autem Ionathas, iussit obsideri et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,24 

et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaide et invenit gratiam in conspectu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,25 

et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
Numérotation du verset 1Mcc. 11,26 

et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum in1 conspectu omnium amicorum eius2.
1 in] ante Weber |
2 omnium amicorum eius] amicorum omnium Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 11,27 

et statuit ei principatum sacerdotii et quecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,28 

Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iudeam toparchias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,29 

Et consensit rex et scripsit Ionathe epistolas de his omnibus hunc modum continentes :
Numérotation du verset 1Mcc. 11,30 

Rex Demetrius Ionathe fratri salutem et genti Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,31 

exemplum epistole quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
Numérotation du verset 1Mcc. 11,32 

rex Demetrius Lastheni parenti salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,33 

genti Iudeorum amicis nostris et conservantibus que iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent
Numérotation du verset 1Mcc. 11,34 

Statuimus ergo illis omnes fines Iudee et tres civitates Afferidam3 Lyddam et Ramathe que addite sunt Iudee ex Samaria et omnes confines earum sequestrari4 omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his que ab eis prius5 rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terre et pomorum.
3 Afferidam] om. Weber |
4 sequestrari] sequestra Weber |
5 prius] om. Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 11,35 

et alia que ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas que nobis deferebantur
Numérotation du verset 1Mcc. 11,36 

omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,37 

nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathe et ponatur in monte sancto in loco celebri
Numérotation du verset 1Mcc. 11,38 

et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,39 

Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,40 

et assidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,41 

Et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in presidiis erant quia impugnabant Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,42 

Et misit Demetrius ad Ionathan dicens non hec tantum faciam tibi et genti tue sed gloria illustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,43 

nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
Numérotation du verset 1Mcc. 11,44 

et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,45 

et convenerunt qui erant de civitate centum viginti millia virorum et volebant interficere regem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,46 

et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et ceperunt pugnare
Numérotation du verset 1Mcc. 11,47 

et vocavit rex Iudeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,48 

et occiderunt in illa die centum millia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,49 

Et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
Numérotation du verset 1Mcc. 11,50 

da nobis dextras et cessent Iudei oppugnantes nos et civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,51 

et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,52 

Et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,53 

et mentitus est omnia quecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia que sibi tribuerat et vexabat eum valde.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,54 

Post hec autem reversus est Tryphon et Antiochus cum eo puer adolescens et regnavit et imposuit diadema
Numérotation du verset 1Mcc. 11,55 

et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
Numérotation du verset 1Mcc. 11,56 

et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam
Numérotation du verset 1Mcc. 11,57 

et scripsit Antiochus adolescens Ionathe dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quatuor civitates ut sis de amicis regis
Numérotation du verset 1Mcc. 11,58 

et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream
Numérotation du verset 1Mcc. 11,59 

et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Egypti.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,60 

Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syrie in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,61 

et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gaze et obsedit eam et succendit que in circuitu erant civitates et predatus est eas.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,62 

et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dexteram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,63 

Et audivit Ionathas quia prevaricati sunt principes Demetrii in Cades que est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni
Numérotation du verset 1Mcc. 11,64 

et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,65 

Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,66 

Et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea presidium.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,67 

Et Ionatha et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar6 et ante lucem vigilaverunt in campum Asor.
6 Genesar] Genezar Rusch , Gennesar Weber cf. Mt. 15, 34.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,68 

Et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
Numérotation du verset 1Mcc. 11,69 

insidie vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 11,70 

et fugerunt qui erant ex parte Ionathe omnes et nemo relictus est ex eis nisi Mathathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militie exercitus.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,71 

Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit
Numérotation du verset 1Mcc. 11,72 

et reversus est ad eos in prelium et convertit illos et pugnaverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 11,73 

et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,74 

Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem.

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.2423} Et rex Egypti congregavit exercitum, etc. Hic consequenter describitur ducatus Ionathe tempore regis Demetrii secundi. Circa quod primo describitur Alexandri regis obitus, secundo, Demetrii successus, ibi : Et regnavit. tertio, Antiochi adolescentis adventus, ibi : {4.2424} Triphon autem. Prima in tres, quia primo ponitur proditio Ptolemei. secundo, confederatio Demetrii : ibi, Et misit legatos. tertio prostratio Alexandri, ibi : Et audivit. Circa primum dicitur : Et rex Egypti. Hyperbole est, ad designandum sui exercitus magnam multitudinem.
marg.| £ .2. % Et naves multas : quia regnum Alexandri quod querebat acquirere dolose, partim erat super mare.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.2425} Et exiit : de Egypto.
marg.| £ .2. % In Syriam : pergens.
marg.| £ .3. % Verbis pacificis : cum habitatoribus Syrie utens quasi querens bonum regni pro genere suo.
marg.| £ .4. % Cum autem introiret civitatem : aliquas.
marg.| £ .5. % Ponebat custodias militum : ad obtinendum terram contra Alexandrum. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .6. % Et eorum qui cesi erant in bello tumulos : in quibus erant sepulti notabiles viri.
marg.| £ .7. % Et narraverunt regi : ut habetur cap. precedenti.
marg.| £ .8. % Ut invidiam facerent ei : provocando eum contra Ionathan.
marg.| £ .9. % Et tacuit rex : sub dissimulatione transeundo. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.10.% Rex autem Ptolemeus obtinuit, etc. regni Syrie per custodias militum ibi positas, ut dictum est.
marg.| £.11.% Et cogitabat in Alexandrum : generum suum.
marg.| £.12.% Consilia mala : querens eum privare regno et vita.
marg.| £.13.% Et misit legatos : Hic ponitur confederatio Ptolemei cum Demetrio Alexandri inimico. Et patet littera usque ibi:
marg.| £.14.% Quesivit enim me occidere : Dicunt alique glose et aliqui historiographi, quod hoc verum erat, quia eum intoxicare quesierat. Sed hoc videretur falsum per litteram precedentem in qua dicitur, quod Alexander mandaverat Ptolemeum honorifice recipi, similiter per litteram immediate sequentem, cum dicitur.
marg.| £.15.% Et vituperavit eum : Ex quo patet, quod crimen sibi falso imposuit cupiditate ductus, Prv. 18a. Occasiones querit qui vult recedere ab amico. Sciendum etiam quod Iosephus circa historias huius libri multa dicit, que sunt dissona textui, propter quod illa tamquam {4.2426} frivola dimitto, quia liber iste maioris autoritatis est quam sit Iosephus.
marg.| £.16.% Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus : quasi dicat propter hoc tales proditiones facilius facere poterat Ptolemeus.
marg.| £.17.% Quia rebellabant qui erant in locis illis : Propter quod iverat rex ad reprimendum illos vel sedandum.
marg.| £.18.% Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum : Hic consequenter ponitur prostratio Alexandri per proditiones soceri sui. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.19.% Et rex Ptolemeus : Postquam receperat caput Alexandri et sic videtur mortuus subito iusto Dei iudicio. Iosephus tamen dicit, quod ecus Ptolemei in bello contra Alexandrum territus elephantis voce, proiecit eum, et tunc fuit lethaliter vulneratus : Sed viso capite Alexandri fuit aliquantulum consolatus, sed postea cito mortuus. Sed contra hoc videtur quod de predicto bello premittitur. Rex autem Ptolemeus exaltatus est. quod subditur : Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri. Quod non fecisset in favorem Ptolemei si fuisset ex vulneratione ita propinquus morti.
marg.| £.20.% Et qui erant in munitionibus : Syrie a Ptolemeo positi, ut predictum est.
marg.| £.21.% Perierunt ab his : scilicet Alexandri, ut dicunt aliqui. Sed hoc non videtur verum, quia debellatus erat a Ptolemeo, et ideo quod dicitur hic.
marg.| £.22.% Intra castra : Intelligendum est Demetrii qui nolebat homines extraneos possidere fortalicia regni sui.
marg.| £.23.% Et regnavit Demetrius : Hic consequenter ponitur successio Demetrii, et primo quantum ad obtentum Dominium, cum dicitur : Et regnavit Demetrius, etc. secundo quantum ad provocationem contra Ionathan per accusationem iniquorum Iudeorum, eo quod obsideret arcem : et patet littera. Tertio quantum ad Demetrii placationem, cum dicitur.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.2427} Ut audivit autem Ionathas : mandatum regis.
marg.| £ .2. % Iussit obsidere, id est obsidionem arcis per alios continuare. Aliqui tamen libri habent : iussit non obsidere, id est obsidionem dimittere. Et hoc magis consonat littere precedenti et subsequenti.
marg.| £ .3. % Et elegit de senioribus, etc. ut venerabili societate et munerum multitudine et preciositate placaret regem, quod et fecit. et patet littera usque ibi:
marg.| £ .4. % Exemplum epistole, etc. Iste Lasthenes erat Cretensis, attinens Demetrio ex parte matris, et qui Demetrio providerat de exercitu ad obtinendum Syrie regnum contra Alexandrum : propter quod Demetrius reputabat eum sicut patrem, et de factis notabilibus sibi scribebat, et ideo {4.2428} de gratiis Ionathe factis scripsit epistolas Ionathe et Lastheni eandem formam continentes, prius tamen scripsit Lastheni, et hoc est quod dicitur : Exemplum epistole. et sequitur epistole continentia, cum dicitur.
marg.| £ .5. % Statuimus ergo : Possidendos pacifice.
marg.| £ .6. % Et tres civitates : Tertia non nominatur hic.
marg.| £ .7. % Ex Samaria : in qua habitabant Gentiles ibi translati de Perside. 4Rg. 17. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .8. % Et areas Salinarum, id est loca in quibus fiebat sal modo supradicto cap.
marg.| £ .9. % Et ponatur in monte sancto et in loco celebri : ad memoriam in futurum. Quarto describitur status Demetrii quantum ad exercitus dimissionem, cum dicitur.
marg.| £.10.% Et videns Demetrius : et patet littera usque ibi:
Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.2429} Et inimici erant : qui erant de regno Syrie. nam a regnis precedentibus consueverant annonam accipere, non solum tempore belli, sed etiam pacis, ut sic essent parati pugnare pro rege tempore necessitatis.
marg.| £ .2. % Triphon autem : Postquam descriptus est Demetrii status, hic consequenter describitur Antiochi adolescentis adventus. Et dividitur in tres partes : quia primo ponitur adventus Antiochi procuratio. Secundo, falsitatis Demetrii denudatio, ibi : Et misit Ionathas. Tertio, adventus Antiochi executio, ibi : Post hec autem. Circa primum dicitur : Triphon autem. quia prius fuerat cum Alexandro, postea vero ipso decapitato fuit cum Demetrio.
marg.| £ .3. % Et vidit quoniam omnis exercitus : dicens eum honore regio indignum propter causam predictam.
marg.| £ .4. % Et ivit ad Emalchuel : alias Malchum, etc. post eius mortem.
marg.| £ .5. % Et assidebat ei, id est assidue stabat apud eum.
marg.| £ .6. % Ut traderet eum ipsi : tamquam tutori et ductori.
marg.| £ .7. % Ut regnaret in loco patris sui : Per hoc enim intendebat Triphon habere administrationem regni, sicut postea fuit de facto.
marg.| £ .8. % Et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius : ut illum induceret ad tradendum sibi Antiochum.
marg.| £ .9. % Et mansit illic diebus multis : non potens cito flectere Emalchuelem propter Antiochi pueritiam.
marg.| £.10.% Et misit Ionathas ad Demetrium regem : Hic consequenter ponitur falsitatis Demetrii denudatio. Circa quam primo ponitur Ionathe petitio, cum dicitur : Et misit Ionathas ad Demetrium regem. petens.
marg.| {4.2430} £.11.% Ut eiiceret, id est eiicere posset.
marg.| £.12.% Eos qui in arce erant in Hierusalem : quorum aliqui erant alienigene, aliqui vero Iudei, tamen apostate. Ex hoc videtur, quod illa littera que dicit supra, Ionathan ad mandatum Demetrii removisse obsidionem arcis, est verior.
marg.| £.13.% Et qui in presidiis erant, quia impugnabant Israel : in diversis locis Iudee ad impugnationem gentis Iudaice.
marg.| £.14.% Et misit Demetrius ad Ionathan dicens : Hic secundo ponitur petitionis concessio. Et patet. et subditur concessionis ratio, cum dicitur.
marg.| £.15.% Nunc ergo recte feceris si miseris viros : Ad hoc enim concessit petitionem, ut Ionathas sibi mitteret bellatores ad sui defensionem, timens probabiliter insurgere contra se rebellionem, sicut et factum est. unde subditur : Et convenerunt, etc.
marg.| £.16.% Et fugit rex in aulam : tamquam in locum tutiorem.
marg.| £.17.% Et occupaverunt : ne aliquis ab extra posset ingredi civitatem in auxilium regis.
marg.| £.18.% Et ceperunt pugnare, id est ad pugnam se disponere.
marg.| £.19.% Et vocavit rex Iudeos : antequam cives essent congregati ad ipsum impugnandum. ideo subditur.
marg.| £.20.% Et dispersi sunt omnes per civitatem : interficiendo eos qui volebant interficere regem.
marg.| £.21.% Et occiderunt : prevenientes eos, antequam essent uniti et dispositi ad pugnandum, et sic poterant multos occidere.
marg.| £.22.% Et succenderunt civitatem : non totam sed in una parte ponentes ignem ad civium terrorem. ideo subditur.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.2431} Et infirmati, etc. et per consequens virtute corporis, nam a corde procedit sensus et motus ad alia membra : propter quod deficiente corde deficiunt exteriora membra. Cetera patent.
marg.| £ .2. % Et sedit Demetrius : Hic consequenter describitur falsitatis Demetrii denudatio : nam habita pace denegavit omnia promissa Ionathe, et hoc est quod dicitur : Et sedit Demetrius, id est in Antiochia metropoli repressa rebellione civium per auxilium Iudeorum.
marg.| £ .3. % Et siluit : quia non erat qui auderet sibi rebellare depressa metropoli civitate.
marg.| £ .4. % Et mentitus est omnia : de gratiis Ionathe gentique Iudeorum fiendis.
marg.| £ .5. % Et vexabat eum valde : per principes suos, invadendo terminos Iudee.
marg.| £ .6. % Post hec autem : Hic consequenter describitur adventus Antiochi adolescentis in regnum Alexandri patris sui. Circa quod primo ponitur regni obtentus. Secundo, cum Ionatha fedus, ibi : Et scripsit Antiochus. Tertio, huius federis effectus, ibi : Et exivit Ionathas. Circa primum dicitur : Post hec autem, scilicet de Arabia in Syriam. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .7. % Et accepit, id est elephantos exercitus Demetrii.
marg.| £ .8. % {4.2432} Et obtinuit Antiochiam : metropolim civitatem, et per consequens alias multas.
marg.| £ .9. % Et scripsit : Hic consequenter ponitur confederatio Antiochi cum Ionatha, erat enim rex novus, et adhuc unam magnam partem regni tenebat Demetrius : propter quod indigebat Ionathe confederatione.
marg.| £.10.% Et constituo te super : extra Iudeam existentes.
marg.| £.11.% Et misit illi vasa aurea in ministerium : scilicet mense. ideo subditur : Et dedit ei potestatem bibendi, etc.
marg.| £.12.% Et Simon fratrem eius : inter quos includitur terra Philisthiim.
marg.| £.13.% Et exiit Ionathas : Hic consequenter ponitur dicti federis effectus, et primo Antiochi Dominium dilatando, cum dicitur.
marg.| £.14.% Et perambulabat : eas inducendo, ut obedirent Antiocho.
marg.| £.15.% Et congregatus est ad eum omnis exercitus Syrie : qui oderat Demetrium, ut predictum est.
marg.| £.16.% Et concluserunt se qui erant Gaze : nolentes eum recipere, nec a Demetrio recedere.
marg.| £.17.% Et predatus est eam : nam animalia et plura Gaze bona erant extra civitatem in suburbiis et villulis.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.2337} Et accepit filios eorum obsides : Ne postea rebellarent.
marg.| £ .2. % Et audivit : Hic secundo ponitur effectus predicti federis Demetrio repugnante, cum dicitur. Et audivit Ionathas. Contra Antiochum ab ipso recedendo et adherendo Demetrio.
marg.| £ .3. % In Cades que est in Galilea : Hoc dicitur ad differentiam alterius, que dicitur Cadesberne, ubi sederunt filii Israel multo tempore Deuter. 1.
marg.| £ .4. % Volentes eum removere : Sicut ei constituerat Antiochus.
marg.| £ .5. % Fratrem autem suum : Ad Iudee custodiam.
marg.| £ .6. % Et applicuit Simon : In qua erant adversarii Iudeorum a Demetrio positi.
marg.| £ .7. % {4.2338} Et conclusit eos : Ita quod non poterant exire, nec aliquid ab extra habere.
marg.| £ .8. % Et postulaverunt ab eo : Ut salvis personis recederent inde.
marg.| £ .9. % Et posuit in ea presidium, id est armatos de genere Iudeorum.
marg.| £.10.% Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar, id est ad mare Galilee, quod etiam dicitur mare Genesar sive Genezareth, quasi generans auram. Nam illud mare est ventosum.
marg.| £.11.% Et tendebant : Ignorante Ionatha.
marg.| £.12.% Ipse autem occurrit ex adverso : Illorum qui erant in campo.
marg.| £.13.% Et fugerunt qui erant : Territi ex insidiarum repentina insurrectione.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.2339} Et scidit Ionathas, id est paramenta que ponuntur ad decorem super arma, et hoc fecit in signum doloris.
marg.| £ .2. % Et posuit terram : Se humiliando.
marg.| £ .3. % Et reversus est, id est adversarios suos.
marg.| £ .4. % Et convertit illos : Iam enim recedebant tamquam victores fugientibus {4.2340} Iudeis, sed Ionathas invitans eos ad prelium, fecit eos convertere ad se.
marg.| £ .5. % Et viderunt qui fugiebant partes illius : Scilicet Ionathe.
marg.| £ .6. % Et reversi sunt ad eum : Eius exemplo animati.
marg.| £ .7. % Et insequebantur cum eo : Adversarios.
marg.| £ .8. % Usque Cades : Unde venerant ad prelium.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.2423} Et rex Egypti : Egyptus tenebra interpretatur. ideo per regem Egypti diabolus qui est rex tenebrarum, significatur. Ipse vero filiam habet spiritualem, scilicet crudelitatem, sicut per oppositum misericordia celestis regis est spiritualis filia, prout in legenda sancti Ioannis eleemosynarii declaratur. unde Christus Iudeis crudeliter in mortem suam machinantibus, dixit Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ex quo patet crudelitatem filiam diaboli esse. Et sicut rex Egypti dedit {4.2424} filiam suam Demetrio, ut privaret Alexandrum regno, sicut diabolus crudelitatem dedit Neroni et aliis imperatoribus sibi similibus, ut privaret Christum regno suo quod est ecclesia, intendebant enim instinctu diaboli totaliter destruere fidem Christi. Et sicut dicitur, infra. Rex Ptolemeus mortuus est in die tertia mortis Alexandri : sicut diabolus tertia die mortis Christi in qua resurrexit et infernum spoliavit : diabolus fuit turpiter confusus, que confusio potest dici mors eius, sicut vulgariter dicitur de homine notabiliter confuso, quod ipse est mortuus.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,moraliter 
marg.| † {4.2425} In diebus illis congregavit Ionathas, etc. Per Ionathan qui interpretatur columbe donum {4.2427} et per eius socios : possunt intelligi viri religiosi, qui moribus et scientia impugnant arcem superbie que est in omni peccato mortali. Sed aliquando verbis malignantium apud superiores impediuntur ab hac impugnatione, scilicet quando potestas eorum in predicando et confessiones audiendo restringitur vel suspenditur, {4.2428} per quod virtutum profectus impeditur. Sed cum superior potestas hec considerat, verba malignantium contemnit, et dictos religiosos honorat, ideo subditur inferius.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,moraliter 
marg.| † Et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum eius, et statuit ei principatum sacerdotii : Sequitur.
marg.| † Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iudeam : sequitur autem post petitio regis a Ionatha, ibi:
Numérotation du verset 1Mcc. 11,moraliter 
marg.| £.15.% {4.2429} Nunc ergo recte feceris si miseris viros : Per quod significatur, quod pauperes religiosi necesse habent petere a potentibus huius mundi eleemosynarum subsidia, et econverso potentes a religiosis orationum suffragia, que frequenter plus eis valent quam {4.2430} arma bellica, sicut patet Ex. 17.c. Cumque elevaret Moyses manus, superabat Israel : si autem paululum remisisset, superabat Amalech.
marg.| † Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam : per quos significantur religiosi, ad pugnandum contra diabolum orationibus virtuosi in virtute unius Dei et trini.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,moraliter 
marg.| £.13.% {4.2431} Et exiit Ionathas, et perambulabat trans flumen civitatis, etc. Per quod significantur religiosi, qui zelo fidei accensi transeunt ad {4.2432} predicandum gentibus nondum renovatis per fluvium baptismatis, ubi multum proficiunt aliquando, sicut Ionathas in exercitu suo.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,moraliter 
marg.| † {4.2337} Et applicuit Simon ad Bethsuram : Que domus fortitudinis interpretatur, ideo per ipsam sacra scriptura que Can. 4.b. dicitur Turris David edificata cum propugnaculis, ex qua mille clypei pendent omnis armatura fortium. Hanc autem domum intrant heretici, errorem suum confirmantes per sacram scripturam perverse, sed per Simonem eiiciuntur quando per doctorem catholicum eorum falsitas confutatur, et boni introducuntur, quando dociles discipuli per ipsum erudiuntur.
marg.| £.10.% {4.2338} Et Ionathas, et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar, id est generantem auram, ideo per hanc aquam significatur aqua sapientie salutaris, que generat sibilum aure lenis, ubi Dominus ut dicitur. 3Rg. 19. ad hanc aquam applicat Ionathas et socii eius, id est viri religiosi, qui habent pugnare contra hereticos per scripturam sacram, et contra spiritus malignos per orationem devotam. Sed quoniam in hac pugna multi fiunt ignari, ideo sequitur.
marg.| £.13.% Et fugerunt qui : Sed quando vident exempla magne virtutis in superioribus suis, ad pugnam viriliter revertuntur, ideo subditur.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,moraliter 
marg.| £ .5. % {4.2340} Et ut viderunt qui fugiebant partes illius et reversi sunt, etc :



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_11)

Notes :