Capitulum 12
Numérotation du verset
1Mcc. 12,1
Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
Numérotation du verset
1Mcc. 12,2
et ad Spartas et ad alia loca misit epistolas secundum eandem formam
Numérotation du verset
1Mcc. 12,3
et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
Numérotation du verset
1Mcc. 12,4
et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
Numérotation du verset
1Mcc. 12,5
et hoc exemplum epistolarum quas scripsit Ionathas Spartiatis
Numérotation du verset
1Mcc. 12,6
Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudeorum Spartiatis fratribus salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 12,7
iam pridem misse erant epistole ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
Numérotation du verset
1Mcc. 12,8
et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistolas in quibus significabatur de societate et amicitia
Numérotation du verset
1Mcc. 12,9
nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
Numérotation du verset
1Mcc. 12,10
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos
Numérotation du verset
1Mcc. 12,11
nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis que offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
Numérotation du verset
1Mcc. 12,12
letamur itaque de gloria vestra
Numérotation du verset
1Mcc. 12,13
nos autem circumdederunt multe tribulationes et multa prelia et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
Numérotation du verset
1Mcc. 12,14
noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his preliis
Numérotation du verset
1Mcc. 12,15
habuimus enim de celo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
Numérotation du verset
1Mcc. 12,16
elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
Numérotation du verset
1Mcc. 12,17
mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostre
Numérotation du verset
1Mcc. 12,18
et nunc bene facietis respondentes nobis ad hec
Numérotation du verset
1Mcc. 12,19
et hoc rescriptum epistolarum quod miserat Onias
Numérotation du verset
1Mcc. 12,20
rex Spartiarum Onias Ionathe sacerdoti magno salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 12,21
inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
Numérotation du verset
1Mcc. 12,22
et nunc ex quo hec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra
Numérotation du verset
1Mcc. 12,23
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostre vestre sunt et vestra nostra mandavimus itaque hec nuntiari vobis.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,24
Et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum
Numérotation du verset
1Mcc. 12,25
et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
Numérotation du verset
1Mcc. 12,26
et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte
Numérotation du verset
1Mcc. 12,27
cum occidisset autem sol precepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum
Numérotation du verset
1Mcc. 12,28
et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis
Numérotation du verset
1Mcc. 12,29
Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia
Numérotation du verset
1Mcc. 12,30
et secutus est Ionatha et non comprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum
Numérotation du verset
1Mcc. 12,31
et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 12,32
et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
Numérotation du verset
1Mcc. 12,33
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima presidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
Numérotation du verset
1Mcc. 12,34
audivit enim quod vellent presidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,35
Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis edificare presidia in Iudea
Numérotation du verset
1Mcc. 12,36
et edificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,37
et convenerunt ut edificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
Numérotation du verset
1Mcc. 12,38
et Simon edificavit Adiada in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras
Numérotation du verset
1Mcc. 12,39
et cum cogitasset Tryphon regnare Asie et assumere diadema et extendere manum in Antiochum regem
Numérotation du verset
1Mcc. 12,40
timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum querebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan
Numérotation du verset
1Mcc. 12,41
et exiit Ionathas obviam cum quadraginta millibus virorum electorum in prelium et venit Bethasan
Numérotation du verset
1Mcc. 12,42
et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit
Numérotation du verset
1Mcc. 12,43
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et precepit exercitibus suis ut obedirent ei sicut sibi
Numérotation du verset
1Mcc. 12,44
et dixit Ionathe ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
Numérotation du verset
1Mcc. 12,45
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua presidia et exercitum et universos prepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni
Numérotation du verset
1Mcc. 12,46
et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
Numérotation du verset
1Mcc. 12,47
retinuit autem secum tria millia virorum ex quibus remisit in Galileam duo millia mille autem cum eo venerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 12,48
ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et comprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 12,49
et misit Tryphon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathe
Numérotation du verset
1Mcc. 12,50
at illi cum cognovissent quia comprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semetipsos et exierunt parati in prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 12,51
et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt
Numérotation du verset
1Mcc. 12,52
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israel luctu magno
Numérotation du verset
1Mcc. 12,53
et quesierunt omnes gentes que erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim
Numérotation du verset
1Mcc. 12,54
non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum
Capitulum 12
Numérotation du verset
1Mcc. 12,1
marg.|
{4.2339}
Et vidit Ionathas : Hic consequenter describitur ducatus Ionathe sub Antiocho filio Alexandri iam regnante, sub quo videns sibi prospere succedere, et nolens omittere de his que secundum humanam providentiam facere poterat, ad firmandum populum suum in pace. Primo cum extraneis se confederavit. Secundo contradictores Alexandri regis expugnavit, ibi : Et audivit Ionathas. Tertio, Triphon eum defraudavit, ibi : Et cum cogitasset Triphon. Prima in duas, quia primo ponitur eius confederationis epistolarum conscriptio. Secundo sententie recitatio, ibi : Et hoc est {4.2340} exemplum. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Et vidit Ionathas : Dicitur autem tempus esse bonum et iuvare, quando contingunt in ea prospera, malum autem et nocere quando adversa.
marg.|
£
.2.
%
Et elegit viros : Ad talem legationem aptos. Sequitur.
marg.|
£
.3.
%
Misit epistolas secundum eandem formam, id est eandem sententiam de amicitia statuenda et renovanda. Cetera patent.
marg.|
£
.4.
%
Et hoc est exemplum : Hic consequenter ponitur recitatio sententie epistolarum. Et primo epistole Ionathe misse Sparciatis. Secundo, epistole responsive ab eis, ibi : Et hoc rescriptum. In epistola vero Ionathe fit mentio de quinque. Primo de quadam epistola prius missa tempore Onie summi sacerdotis a rege Sparciatarum Iudeis. Et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2341}
Iam pridem misse erant epistole : A Dario Iosephus lib. 12. antiquitatis Iudaice nominat eum Arium, et idem est nomen sicut in Latino Nicolaus et Colinus. Vocat tamen Sparciatas Lacedemonios recitans epistolam in hac forma : Rex Lacedemoniorum Arius Onie salutem : Legentes scripturam aliquam, invenimus ex uno genere Iudeos et Lacedemones extitisse : et familiaritatem cum Abraham socialiter habuisse. Iustum est ergo, ut fratres existatis, et transmittere ad nos et petere que vobis necessaria iudicatis. Facimus vero et nos idem, et vestra propria simul ut nostra communia reputamus. Portitor litterarum Domicius epistolas vobis defert quadrangulo scriptas, signaculum habentes aquilam draconem unguibus deportantem.
marg.|
£
.2.
%
Et suscepit Onias virum : A rege Sparciatarum seu Lacedemoniorum.
marg.|
£
.3.
%
Cum honore : Acceptans eius legationem.
marg.|
£
.4.
%
Nos enim cum nullo : Hic secundo in epistola Ionathe ponitur causa scribendi, cum dicitur. Nos enim cum nullo, id est cum nos non essemus in adversitate sed prosperitate, quasi dicat. Non scribimus vobis ex aliqua necessitate, a qua nunc velimus per vos relevari. sed ex sola amicitia et caritate inter nos et vos nutrienda.
marg.|
£
.5.
%
Habentes solatio sanctos libros : Legis et prophetarum.
marg.|
£
.6.
%
Qui sunt in manibus nostris, maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem, etc., id est non sumus pro nunc occupati in exercitio armorum, sicut tempore precedenti, sed magis in lectione sanctorum librorum. Cetera patent ex dictis secundum Iosephum. Hec littera. Nos cum nullo horum indigeremus, etc. Refertur ad scripturam quam Lacedemones dicebant se invenisse continentem, quod erant de genere Abraham de qua dicit Ionathas, quod non indigebant illa scriptura ad propositum probandum : quia per libros sanctos, quos habebant Iudei, apud se hoc sciebant. Sed qui sint illi libri, non dicit Iosephus in particulari tamen infra eodem capitulo dicam quid super hoc mihi videtur.
marg.|
£
.7.
%
Nos ergo in omni tempore : Hic tertio in epistola dicta fit mentio de fidelitate Iudeorum erga Sparciatas, cum dicitur. Nos ergo {4.2342} in omni tempore. Ex quo misistis ad nos pro amicitia et fraternitate.
marg.|
£
.8.
%
Memores sumus vestri sacrificiis : Que fiebant de animalibus.
marg.|
£
.9.
%
Et in observationibus, id est altis oblationibus, et vigiliis et orationibus.
marg.|
£.10.%
Nos autem : Hic quarto ponitur ratio, quare non scripserant Sparciatis tempore tribulationis et bellorum que acciderant Iudeis, cum dicitur. Nos autem, etc. Ut patet per predicta.
marg.|
£.11.%
Noluimus ergo vobis molesti esse : Petendo a vobis auxilium.
marg.|
£.12.%
Neque ceteris sociis et amicis nostris : Et subditur causa cum dicitur.
marg.|
£.13.%
Habuimus enim de celo auxilium : Quasi dicerent : Non dimisimus a vobis petere auxilium ex diffidentia de vobis, sed quia non fuit nobis necesse Deo nobis auxiliante.
marg.|
£.14.%
Elegimus itaque Numenium : Hic quinto fit mentio de nuntiis epistole. Per eosdem enim nuntios scripsit Ionathas Romanis et Sparciatis, sed quia Romani maiores erant ideo prius iverunt ad Romanos, et postea ad Sparciatas, et hoc est quod dicitur. Elegimus ita quod numerus Antiochi filium. Cetera patent ex dictis.
marg.|
£.15.%
Et hoc rescriptum epistolarum quod misit Onias : Hic consequenter ponitur epistola responsiva regis Sparciatarum ad Ionatham.
marg.|
£.16.%
Rex Sparciatarum Onias Ionathe sacerdoti magno : Sic enim vocabatur rex Sparciatarum tempore Ionathe, ille vero qui prius regnaverat Onie tempore, Darius vocabatur, ut dictum est supra.
marg.|
£.17.%
Inventum est scriptura de Sparciatis : Non dicitur hic nec etiam in Iosepho que sit illa, sed potest dici probabiliter quod sit scriptura Genesis, in qua fit mentio de Abraham et eius genere : Et dicunt aliqui, quod Sparciate descenderunt de Abraham per unum de filiis eius ex Cethura natum, qui ponuntur Gn. 25. Sed huic dicto dissonare videtur quod supra dicitur eodem capitulo scilicet Lacedemones cum Abraham familiaritatem socialiter habuisse : propter quod magis videtur, quod descenderint a Nachor fratre Abrahe, qui cum Abraham socialiter vixit longo tempore : cuius etiam generatio scribitur Gn. 32. Cetera patent ex predictis.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2343}
Et audivit Ionathas, quoniam regressi sunt : Postquam descripta est confederatio Ionathe cum aliis gentibus, hic consequenter ponitur eius conflictus cum Demetrii principibus. Et primo ponitur eorum debellatio. Secundo Iudee munitio, ibi : Reversus est Ionathas. Prima in duas, quia primo ponitur Ionathe conflictus. Secundo Simonis fratris eius, ibi : Simon autem. Circa primum dicitur : Et audivit Ionathas quoniam egressi sunt. Ad vindicandum opprobrium, eo quod fuerant a Ionatha debellati, ut habetur capitulo precedenti. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£
.2.
%
Quod constituunt supervenire illic nocte, id est ad castra Ionathe, ut ea percuterent repente : propter quod Ionathas precepit suis vigilare, et ad pugnam paratos esse.
marg.|
£
.3.
%
Et accenderunt : Simulantes, quod ibi manerent tota nocte, sed eis accensis fugerunt.
marg.|
£
.4.
%
Ionathas autem et qui cum eo, etc. Scilicet fugam eorum. Et subditur causa.
marg.|
£
.5.
%
Videbant, etc. Ac si essent ibi homines.
marg.|
{4.2344}
£
.6.
%
Et divertit etc. Secundum Iosephum isti sunt qui supra. 9. ca. dicuntur filii Iambri, et occiderunt Ioannem Ionathe fratrem.
marg.|
£
.7.
%
Et iunxit : Exercitum suum uniendo.
marg.|
£
.8.
%
Et venit Damascum : Ad confirmandum populum cum Antiocho.
marg.|
£
.9.
%
Simon autem : Hic consequenter describitur conflictus Simonis cum adversariis, cum dicitur. Simon autem exiit. De Hierusalem ubi remanserat ad terre custodiam.
marg.|
£.10.%
Et venit usque ad Ascalonem, etc. In quibus erant homines Demetrii tenentes ea.
marg.|
£.11.%
Et declinavit in Ioppen : Et subditur causa.
marg.|
£.12.%
Audivit enim quod vellent presidium, id est civitatis fortalitium.
marg.|
£.13.%
Tradere partibus Demetrii : Propterea festinavit capere ipsum pro parte Antiochi.
marg.|
£.14.%
Et reversus est : Hic consequenter ponitur Iudee munitio, cum dicitur. Et reversus est Ionathas. Adversariis partim fugatis et partim occisis.
marg.|
£.15.%
Et convocavit seniores populi : Pro consilio habendo.
marg.|
£.16.%
Et cogitavit cum eis edificare : Ad terre fortificationem.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2345}
Et edificare muros in Hierusalem : Disposuit enim facere murum magnum, et altum inter arcem et reliquam civitatis partem, ut illi qui erant in arce, non possent habere victualia de civitate, ideo subditur. Et neque emant.
marg.|
£
.2.
%
Et ceciderunt muri, id est murus. Ita quod ponitur ibi plurale pro singulari, sicut frequenter clausura civitatis dicitur murus et muri in plurali.
marg.|
£
.3.
%
Super torrentem : Cedron, qui currit ex latere orientali in Hierusalem.
marg.|
£
.4.
%
Et reparavit eum : Scilicet murum qui ceciderat.
£
.5.
%
Et Simon edificavit : Nomina sunt fortaliciorum vel potius duarum portarum unius fortalicii : ideo subditur. Et munivit eam.
£
.6.
%
Et cum cogitasset : Hic ultimo describitur Ionathe deceptio. Circa quod sciendum, quod Triphon audiens Demetrium esse captum et incarceratum ab Arsace rege Persidis et Medie, et etiam mortuorum, ut dicit Iosephus antiquitatis Iudaice libr. 13.c. 9. et 10. cogitavit interficere Antiochum regem et assumere sibi regnum sed quia timuit ne Ionathas qui zelabat pro Antiocho, impediret eum, ideo primo disposuit interficere Ionathan. Et secundum hoc illa que dicuntur hic, et ca. sequenti ponuntur hic per anticipationem : quia contigerunt post incarcerationem Demetrii que scribitur infra in principio. 14. ca. Sed hoc stare non potest, cum textu huius libri, quia ibi dicitur, quod hec captio fuit anno. 172. et ca. 13. dicitur quod anno. 170. ablatum est iugum gentium ab {4.2346} Israel et cepit populus scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudeorum. Simon autem in ducatu Ionathe successit, et ideo cum liber iste sit maioris autoritatis quam dictum Iosephi : dicendum quod illa que dicuntur hic et ca. seq. non ponuntur per anticipationem, sed secundum temporis ordinem. Sic ergo proceditur. Quia primo ponitur Triphonis fraudulenta malignitas. Secundo Ionathe nimia credulitas, ibi : Et credidit ei. Circa primum patet ex dictis litteris usque ibi:
£
.7.
%
Exurgens abiit, etc. Ut caperet et interficeret Ionathan : sed videns, quod non poterat hoc facere per bellum, convertit se ad fraudem et dolum, ideo subditur.
marg.|
£
.8.
%
Et excepit : Ut melius posset eum decipere : ut patet littera usque ibi:
marg.|
£
.9.
%
Et veni mecum, id est Achon que erat civitas magna de regno Syrie.
marg.|
£.10.%
Et tradam eam, etc. et reliqua presidia : Vel custodias nomine regis. Et conversus abibo.
marg.|
£.11.%
Et credidit ei : Hic consequenter describitur ipsius Ionathe nimia credulitas, cum dicitur. Et credidit ei. Quia principalior erat in domo regis Antiochi, cui Ionathas erat confederatus et amicus, ut patet ex supradictis : et ignorabat machinationes Triphonis in mortem Antiochi.
marg.|
£.12.%
Ex quibus remisit : Eo quod principes Demetrii aliquando faciebant insultum in parte illa, ut dictum est sup. 11. cap. versus finem.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2347}
Clauserunt etc. Sicut mandaverat eis Triphon.
£
.2.
%
Et comprehenderunt eum : Vivum. Cetera patent usque ibi:
£
.3.
%
Et videntes : Socios Ionathe.
marg.|
£
.4.
%
{4.2348}
Quia pro anima, id est vita.
£
.5.
%
Res est illis : Scilicet Ionathe sociis.
marg.|
£
.6.
%
Reversi : Scilicet non audentes cum eis confligere, propter hoc dixit Abner Ipsi Ioab. 2Rg. ca. 2. An ignoras quia periculosa sit desperatio.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.2339}
Et vidit Ionathas quod tempus eum : Per hoc autem quod Ionathas {4.2340} misit nuntios ad diversa loca et longinqua, significata fuit missio apostolorum et aliorum discipulorum per Christum ad diversas partes orbis ad predicandum Gentibus Evangelium pacis.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.2343}
Et audivit Ionathas quoniam ingressi sunt principes Demetrii : Sequitur.
marg.|
† Non enim dederat eis spatium, ut ingrederentur regionem : Per quod significatur, quod pugnans prudenter contra demonem, non dat sibi ingressum tentationis per delectationem maxime morosam, in principio repellit eum.
marg.|
† Cum occidisset autem sol precepit Ionathas suis vigilare : Per noctem intelligitur totum presens tempus propter obscuritatem ignorantie, in qua nocte diabolus insidiatur fidelibus, ut possit eis {4.2344} nocere, propter quod bonus prelatus qui per Ionatham significatur, hortatur eos ad vigilantiam virtutum, ut valeant resistere contra demonis insultum secundum illud 1. Petri. 5.b. Fratres sobrii estote, et vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circumit querens quem devoret. Cui resistite fortes in fide.
marg.|
£.14.%
Et reversus est Ionathas et convocavit etc. Per hoc quod Ionathas de prelio reversus post victoriam fuit sollicitus edificare presidia, significatur quod bonus prelatus licet vicia debellaverit tamen debet esse sollicitus de presidiis virtutum {4.2345} faciendis contra futuros insultus tentationum, non solum pro populo, sed etiam pro seipso, ne ex preterita victoria insurgat elatio, que ipsum deiiciat a virtute : et sic victorie gaudium convertatur in lamentationem et luctum.
Numérotation du verset
1Mcc. 12,moraliter
marg.|
£
.6.
%
Et cum cogitasset Triphon : Per Triphonem qui querebat occidere Ionathan, ne ipsum impediret ab Antiocho adolescentis occisione dolosa, significatur demonis dolositas, qua querit bonum prelatum vel doctorem gladio peccati mortalis occidere, et sic infamare, {4.2346} ne per doctrinam suam impediat eum a simplicis populi subversione. Quia cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur, ut dicit Greg. Homi. 38.
marg.|
£.11.%
Et credidit : Per hunc Ionathe defectum quo credidit Triphoni doloso, ex quo fuit captus et occisus, significatur defectus illorum, qui post opera magna virtutum delusi visionibus fictis credunt demonum verbis sicut dicitur in libro de collationibus patrum abbatis Moysi collatione. 2. de illo qui se proiecit in puteum, ut dictum est supra. cap. 1. lib. 1.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_12)
Notes :