string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr52.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 

Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et attereret eam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,2 

videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,3 

et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prelia et angustias quales vidimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,4 

horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel et relictus sum ego solus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,5 

et nunc non mihi contingat parcere anime mee in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,6 

vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregate sunt universe gentes conterere nos inimicitie gratis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,7 

et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,8 

et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iude et Ionathe fratris tui
Numérotation du verset 1Mcc. 13,9 

pugna prelium nostrum et omnia quecumque dixeris nobis faciemus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,10 

et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
Numérotation du verset 1Mcc. 13,11 

et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
Numérotation du verset 1Mcc. 13,12 

et movit Tryphon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,13 

Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi
Numérotation du verset 1Mcc. 13,14 

et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon in loco Ionathe fratris sui misit ad eum legatos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,15 

dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,16 

et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,17 

et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israel populum dicentem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,18 

quia non misit argentum et pueros propterea periit
Numérotation du verset 1Mcc. 13,19 

et mentitus est et non dimisit Ionathan
Numérotation du verset 1Mcc. 13,20 

et post hec venit Tryphon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam que ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
Numérotation du verset 1Mcc. 13,21 

qui autem in arce erant miserunt ad Tryphonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
Numérotation du verset 1Mcc. 13,22 

et paravit Tryphon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
Numérotation du verset 1Mcc. 13,23 

et cum appropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,24 

et convertit Tryphon et abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,25 

et misit Simon et accepit ossa Ionathe fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,26 

et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,27 

et edificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum edificium altum visu lapide polito retro et ante
Numérotation du verset 1Mcc. 13,28 

et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quatuor fratribus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,29 

et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam eternam et iuxta arma naves sculptas que viderentur ab omnibus navigantibus mare
Numérotation du verset 1Mcc. 13,30 

hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,31 

Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente dolo occidit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,32 

et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asie et fecit plagam magnam in terra
Numérotation du verset 1Mcc. 13,33 

et edificavit Simon presidia Iudee muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,34 

et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti
Numérotation du verset 1Mcc. 13,35 

et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistolam talem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,36 

rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,37 

coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere prepositis regis remittere vobis que indulsimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,38 

Quecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas edificastis sint vobis.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,39 

Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
Numérotation du verset 1Mcc. 13,40 

et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
Numérotation du verset 1Mcc. 13,41 

anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 13,42 

et cepit populus Israel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,43 

in diebus illis1 Simon applicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et applicuit ad civitatem et percussit turrim2 unam et comprehendit
1 d. i.] inv. Weber |
2 turrim] scrips. ubique, turrem Clementina (semel aut iterum) Weber (ubique) |
Numérotation du verset 1Mcc. 13,44 

et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 13,45 

et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
Numérotation du verset 1Mcc. 13,46 

et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
Numérotation du verset 1Mcc. 13,47 

et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit edes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,48 

et eiecta ex ea omni immunditia collocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,49 

Qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
Numérotation du verset 1Mcc. 13,50 

et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,51 

et intraverunt in eam3 tertia et vicesima die4 secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israel
3 eam] ea Weber |
4 die] om. Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 13,52 

et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum letitia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,53 

et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
Numérotation du verset 1Mcc. 13,54 

et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 
marg.| £ .1. % {4.2347} Et audivit Simon : Hic incipit quarta pars principalis huius libri primi, in qua agitur de ducatu Simonis. Et dividitur in duas partes : quia primo describitur eius ducatus sub Antiocho adolescente, et Demetrio simul regnaverunt certantes de regno. Secundo sub Antiocho Demetrii filio. c. 15. Prima in duas : quia primo describitur Iudee pacificatio sub regimine Simonis. Secundo federis renovatio cum extraneis ca. se. Prima in tres : nam primo Simon in ducem eligitur. Secundo Triphon repellitur ibi: Et movit Triphon. Tertio Iudeis libertas redditur, ibi: Et elegit Simon. Circa Simonis electionem primo ponitur eligendi causa. Secundo electionis forma, ibi: Et accensus est. Tertio electi industria, ibi: Et congregavit etc. Causa vero eligendi ducem fuit, quia capto Ionatha Triphon congregavit exercitum magnum ad delendum{4.2348} Iudee populum, qui carens duce dissolutus erat timore. Quod audiens Simon voluit tanto malo obviare, ideo subditur. £ .2. %  Et congregavit : Ad ipsum confortandum. £ .3. %  Vos scitis : Pro legibus servandis. £ .4. %  Et pro sanctis, id est templo et cultu divino venerandis. £ .5. %  Prelia, id est labores preliorum. £ .6. %  Et angustias : Cordis et corporis. £ .7. %  Quales vidimus, id est experti sumus et sustinuimus. £ .8. %  Horum gratia : Ut patet per predicta. £ .9. %  Et nunc, etc., id est vite mee corporali. £.10.%  In omni tempore : Populi mei. £.11.%  Vindicabo itaque : Occisam et captivatam. £.12.%  Et sancta : A gentibus contaminata. £.13.%  Quia congregate : Et est hyperbole, ad designandum quod Triphonis exercitus erat congregatus ex multis gentibus. £.14.%  Conterere nos, id est odio solo sine culpa nostra. £.15.%  Et accensus : Hic consequenter ponitur electionis forma, cum dicitur. Et accensus. Nam pari consensu et voluntate elegerunt eum pro duce, ideo subditur. £.16.%  Et omnia :Obediendo tibi usque ad mortem. £.17.%  Et congregans : Hic consequenter ponitur electi industria, cum dicitur. Et congregans. Ut essent parati contra Triphonem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 
marg.| {4.2349} £ .1. % Acceleravit : Quos inceperat Ionathas, ut habetur In capitulo precedenti.
marg.| £ .2. % Et misit Ionathan filium Absalomi : Qui erat fidelis amicus sibi.
marg.| £ .3. % Et cum eo exercitum : Et dicit novum : nam ante posuerat ibi Simon custodes, ut habetur capite precedenti : sed timebat ne traderent Ioppen Triphoni, propter quod misit alios de quibus magis confidebat.
marg.| £ .4. % Et movit Triphon : Hic consequenter ponitur repulsio conatus Triphonis et hec fuit duplex. Secunda ibi : Et post hec venit. Circa primum patet littera usque ibi : Simon autem applicuit. Cum exercitu suo.
marg.| £ .5. % In Addus contra faciem campi : Erat enim locus, unde poterat planicies terre a longe videri.
marg.| £ .6. % Et ut cognovit Triphon : Institutus, dux populi.
marg.| £ .7. % Et quia commissurus esset adversus eum prelium : Ipsum reformidans convertit se ad dolum.
marg.| £ .8. % Dicens : Pro argento quod debebat frater, id est in computo de vectigalibus ab eo receptis, quod debebat reddere regi.
marg.| £ .9. % Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur : Nam erat homo prudens, propter quod supra. 2. cap. dicitur. Vir consilii.
marg.| £.10.% Iussit tamen dari argentum : Ad evitandum maius malum scilicet discessum populi ab eo per odium, et sic populus de facili periisset existens sine duce et dispersus, et per consequens periisset cultus divinus, ideo subditur.
marg.| {4.2350} £.11.% Ne inimicitiam magnam sumeret : Et sic patet, quod bene fecit, sicut bene proiiciuntur merces in mari propter salutem corporum quod est maius bonum, et patet littera.
marg.| £.12.% Et post hec : Hic consequenter ponitur secunda Triphonis repulsio. Secundo innocentum ab eo occisio, ibi : Et cum appropinquasse. Circa primum dicitur. Et post hec venit Triphon intra regionem. Scilicet Iudee.
marg.| £.13.% Et Simon et castra, etc. in omnem locum quocumque ibant : Scilicet Triphon et castra eius, ut obviarent eis in prelium ante quam vastarent terram Iudee.
marg.| £.14.% Qui autem in arce erant : Scilicet in munitione Ierosolymitana contra populum Israel.
marg.| £.15.% Miserunt : Occulte.
marg.| £.16.% Ut festinaret venire per desertum : Ubi non observabat Simon.
marg.| £.17.% Erat enim : Hic ponitur ad ostendendum adventus sui impedimentum : nam sicut dicit Iosephus. Tanta nix cecidit in deserto, quod non potuit venire sicut disposuerat.
marg.| £.18.% Et cum appropinquasset : Hic consequenter ostenditur malignitas Triphonis in occisione innocentum, et primo Ionathe ducis : Secundo Antiochi regis, ibi : Triphon autem. Circa primum dicitur.
marg.| £.19.% Occidit Ionathan et filios : In odium Iudeorum, et ut postea liberius occideret Dominum suum ut dictum est capitulo precedenti. Cetera patent usque ibi:
Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 
marg.| £ .1. % {4.2351} Et statuit septem pyramidas : Est autem pyramis edificium latius in inferiori parte, tendens superius in acutum, et dicitur a pyr, quod est ignis qui est talis figure. Fecit autem duas pyramides pro patre suo et matre, et quatuor pro fratribus, septimam autem pro se, et sic adhuc vivens fuit sollicitus de sua sepultura. £ .2. %  Et his circumposuit columnas : Ad sustentamentum edificii.
marg.| £ .3. % Et super columnas arma : Sculpta ut dicunt : aliqui vero arma vera sicut supra sepulchra militum ponunt scuta et vexilla ad memoriam eternam, quod mortui erant in defensione gentis sue. £ .4. %  Triphon autem : Hic consequenter ponitur malignitas Triphonis in occisione Domini sui regis : et patet littera usque ibi: £ .5. %  Et fecit plagam : Sicut dicitur Pro. 29.a. Cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
marg.| £ .6. % Et edificavit etc. presidia Iudee : Triphonis malitie resistendo.
marg.| £ .7. % Et elegit Simon : Hic consequenter circa Iudeos describitur libertatis restitutio. Et primo ponitur eius adeptio. Secundo executio, ibi: In diebus illis. Circa primum sciendum, quod licet rex Demetrius fugisset de prelio sicut victus, ut supra. 11.c. tamen postea recollegit se in una parte regni et aliqui principes et milites recedentes ab Antiocho adheserunt sibi pugnantes{4.2352} pro eo contra Ionathan, ut dictum est sup. 11.c. et 12. sed postea Antiocho occiso et Triphone regnante pro eo, Iudei magis elegerunt adherere Demetrio, a quo prius recesserant eo quod mentitus fuerat Ionathe promissa, ut habetur supra. c. 11. quam Triphoni, qui Ionathan dolose ceperat et ipsum cum filiis suis nequiter occiderat et Demetrius libenter recepit eorum reconciliationem, ut contra Triphonem iuvarent eum qui dolose occupaverat regnum, et sic condescendit Iudeis ad eorum voluntatem, et hoc est quod dicitur. Et elegit. Ad negotium aptos. £ .8. %  Et misit : Rogando.
marg.| £ .9. % Ut faceret remissionem regioni : Scilicet Iudee de tributis et exactionibus impositis a Syrie regibus. £.10.%  Quia actus omnes, Triphonis per direptionem etc. alia littera habet Per deceptionem erant gesti. Hec clausula ponitur ad ostendendum quare Simon misit legatos ad Demetrium, quia omnes actus Triphonis erant per deceptionem et dolum, ut patet ex predictis vel per direptionem, id est dissipationem iustitie et veritatis, et in idem redit propter quod Simon cum eo fedus noluit contrahere, sed magis contra eum scilicet Demetrium adiuvare. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.11.% Coronam, id est ornamentum colli ex aureis annulis contextum, hoc misit Simon Demetrio, et ipse suscepit in signum facte reconciliationis.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 
marg.| £ .1. % {4.2353} Et scribere prepositis regis, id est prepositis nostris.
marg.| £ .2. % Remittere : A tempore Ionathe.
marg.| £ .3. % Quecumque enim constituimus : Tunc.
marg.| £ .4. % Constant, id est firmiter stant, nunc et in futurum.
marg.| £ .5. % Remittimus quoque etc., id est si per ignorantiam fecistis aliquid contra me pro Antiocho.
marg.| £ .6. % Et si quid : Scilicet amicos.
marg.| £ .7. % Conscribantur : Scilicet firma et libera : ideo subditur.
marg.| £ .8. % Ablatum est : Scilicet plenarie, ante vero fuerat ablatum partialiter et imperfecte. Et quia istud fuit factum notabile : ideo subditur.
marg.| £ .9. % Et cepit populus etc. Tales enim annotationes temporum incipiunt ab aliquo eventu notabili, sicut Iudei primo scripserunt ab exitu de Egypto, postea de reditu a Babylone, et consimiliter hic a pontificatu Simonis et eius ducatu : sub quo libertas fuit eis restituta.
marg.| £.10.% In diebus illis : Hic consequenter ponitur executio dicte libertatis : et primo impugnando Gazam, secundo arcem ibi : Qui autem erant. {4.2354} Circa primum dicitur. In diebus illis Simon applicuit ad Gazam. Que multum erat nociva Iudeis.
marg.| £.11.% Et circumdedit eam castris, id est bellatorum cuneis.
marg.| £.12.% Et qui eruperunt, id est effugerant de turre capta.
marg.| £.13.% Erant intra, id est refugerant ad quamdam munitionem civitatis sic nominatam.
marg.| £.14.% Et factus : Scilicet timoris : ideo sequitur.
marg.| £.15.% Et ascenderunt : Et patet littera usque ibi:
marg.| £.16.% Non debellavit eos : Scilicet occidendo.
marg.| £.17.% Et emundavit edes in quibus : Nam habitatores erant idololatre.
marg.| £.18.% Et tunc intravit in eam, etc. Attribuendo illam victoriam Deo.
marg.| £.19.% Et eiecta ab ea omni immundicia, id est idololatria.
marg.| £.20.% Collocavit, id est Iudeos. £.21.% Et munivit eam : Contra adversarios.
marg.| £.22.% Qui autem : Hic consequenter ponitur impugnatio arcis, cum dicitur : Qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur. Scilicet per murum inter arcem et civitatem edificatum, ut dicitur supra cap. precedenti : et per custodias armatorum superadditas a Simone. Cetera patent usque ibi:
Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 
marg.| £ .1. % {4.2355} Et cinaris : Cinara, cinare est instrumentum musicum. Dictum a cieo cies, quod idem est quod moveo moves, quia suo sono notabiliter movet aerem.
marg.| £ .2. % Et nablis, id est citharis.
marg.| £ .3. % Quia contritus est inimicus magnus, id est populus existens in arce, qui multum {4.2356} gravabat populum, et impediebat cultum divinum. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .4. % Et vidit Simon : Idem fortis et iustus, et industrius ad bellandum.
marg.| £ .5. % Et posuit eum ducem virtutum, id est bellatorum.
marg.| £ .6. % Et habitavit in Gazaris, id est in Gaza et eius suburbiis, scilicet Ioannes, ut resisteret adversariis.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.2347} Et audivit : Per hoc autem quod Simon mortuo fratre suo onus accepit pro gentis sue defensione, significatur quod bonus religiosus qui per Simonem significatur eo quod Simon obediens interpretatur, {4.2348} non debet fugere laborem in monasterii vel ecclesie regimine, quando ex boni prelati morte imminet periculum religionis monasterii vel ecclesie ex demonis dolositate vel tyranni malignitate.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,moraliter 
marg.| £ .2. % {4.2349} Et misit Ionathan filium Absalomi, etc. Ioppe que pulchra interpretatur, animam rationalem significat, que Dei imagine insignitur : sed aliquando deceptione demonis vitiis deturpatur. Sed ad eam mittitur Ionathas qui columbe donum interpretatur, propter quod Spiritum Sanctum significat qui procuratione angeli sancti, ad veram penitentiam anime peccatricis ad eam mittitur, et sic eiectis inde vitiis a Spiritu Sancto inhabitatur.
marg.| £.13.% Et Simon et castra, etc. in omnem locum quocumque ibant : Scilicet Triphon et exercitus eius per quod significatur quod bonus prelatus debet {4.2350} esse sollicitus considerare per quam partem diabolus ipsum invadit vel populum suum, et sic occurrere per sui et populi diligentem custodiam, ne diabolus inveniat intrandi viam.
marg.| † Et edificavit Simon super sepulchrum patris sui : Sepulchra patrum edificare, est eorum merita ad aliorum informationem scribere vel predicare. Per septem vero pyramides significantur dona Spiritus Sancti, et septem virtutes. Per arma vero qualiter contra mundum carnem et diabolum, viriliter pugnaverunt. Per naves autem qualiter per mare presentis seculi ad portum salutis feliciter transierunt : et hec sunt ad informationem viventium, ideo subditur.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,moraliter 
marg.| † {4.2351} Que viderent, etc. Ad instructionem futurorum, ideo premittitur ad memoriam eternam.
marg.| £ .4. % Triphon, etc. Per regem Antiochum adolescentem intelligi potest ipse Adam qui a Deo formatus supra ceteras creaturas {4.2352} statim fuit rex institutus ut dicitur Ge. 1. Hunc autem Triphon dolosus, id est diabolus ipsum dolose occidit per peccatum mortale.
marg.| † Et imposuit, etc., id est potestatem super genus humanum, quod propter peccatum Ade tenuit captivum quousque per Christum qui dicitur secundus Adam. 1Cor. 15. fuit redemptum.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,moraliter 
marg.| £.10.% {4.2353} In diebus illis, etc. Per quam intelligi potest Simoniaca promotio, que non acquiritur per scientiam et virtutem, sed per Gazam. Per arcem vero que erat in Hierusalem ; significatur promotio {4.2354} ecclesiastica que similiter non fit per scientiam et virtutem sed per generis nobilitatem. Simon autem eiecit de Gaza et arce malos habitatores et posuit ibi bonos, per quod significatur quod bonus prelatus dictas promotiones debet repellere, et idoneos ratione virtutis et scientie promovere.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,moraliter 
marg.| £ .4. % {4.2355} Et vidit Simon Ioannem filium suum, quod vir fortis prelii esset, et posuit eum ducem : Per hoc ostenditur, quod iuvenes non sunt ad honores promovendi, donec fuerint virtutibus probati. Unde refert Helynandus quod Elius Adrianus cum Rome prefecturam splendidius ageret, ex senatore imperator est creatus, qui obsecrante senatu ut filium quem habebat Cesarem Augustum appellaret : Sufficere inquit debet, {4.2356} quod ego invitus regnaverim, cum non mererer. Principatus enim sanguine non meretur sed meritis, et inutiliter regnat qui rex nascitur, et non meretur : et proculdubio parentis affectum exuit, qui parvulos suos importabili subiecta mole extinguit. Hoc equidem est suffocare liberos non promovere alendi prius sunt et in virtutibus exercendi, et cum in eo profecerit (ut probetur illos virtutibus antecedere qui debent honoribus anteire) inviti ascendant et se civium suorum votis non subtrahant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_13)

Notes :