Capitulum 15
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudeorum et universe genti
Numérotation du verset
1Mcc. 15,2
et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,3
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas
Numérotation du verset
1Mcc. 15,4
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,5
nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quecumque alia dona remiserunt tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,6
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua
Numérotation du verset
1Mcc. 15,7
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma que fabricata sunt et presidia que struxisti que tenes maneant tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,8
[ ]
Numérotation du verset
1Mcc. 15,9
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
Numérotation du verset
1Mcc. 15,10
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryphone
Numérotation du verset
1Mcc. 15,11
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,12
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus
Numérotation du verset
1Mcc. 15,13
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,14
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,15
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistolas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hec
Numérotation du verset
1Mcc. 15,16
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,17
legati Iudeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,18
attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille
Numérotation du verset
1Mcc. 15,19
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,20
visum est autem nobis accipere ab eis clipeum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,21
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,22
hec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahe et Arsaci
Numérotation du verset
1Mcc. 15,23
et in omnes regiones et Samsame et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Carie et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
Numérotation du verset
1Mcc. 15,24
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,25
Antiochus autem rex applicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem ne procederet
Numérotation du verset
1Mcc. 15,26
et misit ei Simon duo millia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa
Numérotation du verset
1Mcc. 15,27
et noluit ea accipere sed irrupit omnia que pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,28
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem que est in Hierusalem civitates regni mei
Numérotation du verset
1Mcc. 15,29
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,30
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudee
Numérotation du verset
1Mcc. 15,31
Sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta. Sin autem veniemus et expugnabimus vos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,32
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
Numérotation du verset
1Mcc. 15,33
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum que ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
Numérotation du verset
1Mcc. 15,34
nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,35
nam de Ioppen et Gazara que expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,36
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa que vidit et iratus est rex ira magna
Numérotation du verset
1Mcc. 15,37
Tryphon autem fugit navi in Orthosiada
Numérotation du verset
1Mcc. 15,38
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,39
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudee et mandavit ei edificare Cedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryphonem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,40
et pervenit Cendebeus Iamniam et cepit irritare plebem et conculcare Iudeam et captivare populum et interficere et edificare Cedronem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,41
et collocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudee sicut constituit ei rex
Capitulum 15
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
marg.|
{4.2363}
Et misit rex, etc. Hic consequenter describitur ducatus Simonis sub Antiocho ultimi Demetrii filio, et dividitur in duas partes, quia primo describitur huiusmodi ducatus secundo ipsius Simonis obitus, circa medium se. ca. ibi : Et Ptolemeus, etc. Prima in tres : quia primo ponitur Antiochi cum Simone confederatio, secundo federis ruptio, ibi : Antiochus autem. tertio ruptionis punitio, in principio sequenti c. Prima adhuc in tres, nam{4.2364} primo ponitur dicta confederatio, secundo Triphonis insecutio, ibi : Anno centesimo etc. tertio cuiusdam superius dicti declaratio, ibi : Venit autem. Prima in duas : quia primo ponit scriptura confederationis motivum, secundo, federis modum, ibi : Nunc ergo. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Et misit rex, etc. Iosephus dicit ipsum fuisse fratrem eius : sed dicto Iosephi non est credendum contra autoritatem huius libri, ut supra dictum est.
marg.|
£
.2.
%
Epistolas ab insulis : Adhuc enim non obtinebat regnum Syrie, ideo querebat confederari cum Simone.
marg.|
£
.3.
%
Quoniam quidem pestilentes : Scilicet Triphon et ei adherentes. Cetera patent.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
marg.|
{4.2365}
£
.1.
%
Nunc ergo : Hic consequenter ponitur confederationis modus, cum dicitur : Nunc ergo, id est gratias et concessiones regum precedentium.
marg.|
£
.2.
%
Et permitto tibi, etc. Hoc addit ad concessiones regum precedentium. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£
.3.
%
Cum autem obtinuerimus : Ubi fit promissio de futuro, que tamen non fuit impleta, ut habetur infra : nam obtento regno alienavit se a Simone, et ideo tales promissiones videbantur simulatorie, quousque esset in regni possessione.
marg.|
£
.4.
%
Anno centesimo : Posita federatione cum Simone, hic consequenter ponitur insecutio Triphonis a rege, et patet littera usque ibi :
marg.|
£
.5.
%
Cum centum viginti : Scilicet peditum.
marg.|
£
.6.
%
Et circumivit : Ponens in circumitu eius obsidionem a parte terre et {4.2366} naves a mari accesserunt, et sic fuit obsessa civitas per terram et per mare.
marg.|
£
.7.
%
Et vexabant civitatem : Telis et machinis.
marg.|
£
.8.
%
Venit autem : Hic ponitur cuiusdam supradicti declaratio. Dictum enim fuit capitulo precedenti quod statuerunt Romani Simoni libertatem, et descripserunt in tabulis ereis, et non fuit ibi dictum quis esset tenor illius scripture, et quis fuit nuntius : ideo hic declarantur ista, et primo quantum ad nuntium cum dicitur : Venit autem Numenius qui cum. Secundo quantum ad scripture tenorem, cum dicitur.
marg.|
£
.9.
%
Lucius consul Romanorum : Tunc enim Romana civitas per consules regebatur.
marg.|
£.10.%
Ptolemeo regi salutem : Scilicet Egyptii. Cetera patent usque ibi:
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2367}
Visum est autem nobis accipere ab eis clypeum : In federis et amicitie signum.
marg.|
£
.2.
%
Si qui ergo pestilentes : Iudei.
marg.|
£
.3.
%
Ut vindicet in eos secundum legem suam : Inferendo debitam penam.
marg.|
£
.4.
%
Hec eadem scripta sunt etc. Scilicet Syrie, Ex qua patet, quod istud ponitur hic per recapitulationem, nam hoc contigit Demetrio patre Antiochi adhuc regnante, hoc etiam patet per illud quod habetur : cap. precedenti scilicet quod rex Demetrius fecit Simonem amicum suum et glorificavit eum, et subditur ad hoc una ratio, cum dicitur : Audivit enim quia appellati sunt Iudei a Romanis amici, etc. ex quo patet quod iam receperat litteras istas de renovatione amicitie inter Romanos et Iudeos.
marg.|
£
.5.
%
Attalo et Arabe, etc. Ubi ponuntur plures reges et terre, quibus Romani scripserunt pro Iudeis in forma premissa.
marg.|
£
.6.
%
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni : Ut sciret quid regibus esset scriptum pro populo Iudeorum.
marg.|
{4.2368}
£
.7.
%
Antiochus autem : Hic ponitur federis Antiochi cum Simone, ruptio. Et hoc tripliciter : primo per signum quia refutavit Simonis donum et auxilium, et hoc est quod dicitur : Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo. Obsidionem enim solverat propter hyemem vel aliam causam.
marg.|
£
.8.
%
Admovens ei semper manus, id est faciens ei insultus.
marg.|
£
.9.
%
Et misit ei Simon duo millia virorum etc. argentum et aurum et vasa copiosa, et noluit ea accipere : Ut ostenderet dissolutionem federis et amicitie.
marg.|
£.10.%
Et misit ad eum : Hic ponitur ruptio federis verbo, quia misit solennem nuntium ad repetendum civitates plures et tributa : et patet littera usque ibi:
marg.|
£.11.%
Fines earum desolastis : Incendendo.
marg.|
£.12.%
Et fecistis plagam magnam : Homines interficiendo.
marg.|
£.13.%
Et exterminii, id est pro exterminio locorum et hominum. Cetera patent usque ibi:
£.14.%
Et obstupuit, id est admiratus fuit de tanto statu Simonis. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2369}
Reversus autem cum ira ad regem : Eo quod Simon non responderat secundum suam voluntatem.
marg.|
£
.2.
%
Et iratus est rex : Hic consequenter ponitur ruptio federis facto, quia rex precepit invadere Iudeos, ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
Et constituit rex maritimum, id est in terra supra mare mediterraneum sita et Iudee propinqua.
marg.|
£
.4.
%
Et mandavit illi, id est acies armatorum ducere.
marg.|
£
.5.
%
{4.2370}
Et mandavit ei, etc. Cedronem, id est fortalicium sic nominatum : ex eo quod super torrentem Cedron esset situm, ut ex hoc posset melius impugnare Iudeam.
marg.|
£
.6.
%
Et obstruere : Scilicet Hierusalem hominibus armatis.
marg.|
£
.7.
%
Rex autem persequebatur : Qui de Doran latenter fugerat per navem.
marg.|
£
.8.
%
Et pervenit : Ad invadendum Iudeam ideo subditur. Et cepit irritare.
marg.|
£
.9.
%
Ut egressi : De Cedrone ex improviso ad depredandum populum et occidendum.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.2363}
Et misit rex, etc. Per istum Antiochum qui antequam obtineret patris sui regnum scripsit epistolas amicabiles Simoni ut ab {4.2364} ipso haberet auxilium, et postea obtento regno alienavit se ab eo, et afflixit eum significatur quilibet fraudulentus qui positus in necessitate humiliat se coram illis qui possunt eum iuvare, sed cum invaluerit eis malefacit quantum potest.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,moraliter
marg.|
£.10.%
{4.2367}
Et misit ad eum Athenobium : Qui interpretatur peccator latrans, ideo significat heresiarcham qui latrat contra Christi fidem, et {4.2368} repetit civitates quas Simon recuperaverat, per quas significantur persone Catholice quas bonus prelatus sive predicator de manu demonis eruerat, sed Heresiarcha eas ad suam heresim retrahere quantum potest festinat.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,moraliter
marg.|
£
.3.
%
{4.2369}
Et constituit : Qui interpretatur zelotes, id est invidus, ideo per ipsum significatur diabolus tentans de invidia, unde dicitur Sap. 2.d. Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Hunc autem inferni constituit ducem maritimum, id est super terram mari coniunctam, per quam significatur populus cupiditati terrene infixus, et aliene prosperitati invidens, amaritudini coniunctus : {4.2370} super talem populum habet dictus demon Dominium : sed occurrentibus sibi Simonis filiis, id est predicatoribus et confessoribus devotis, qui sunt filii boni prelati, et exclamantibus sacris tubis que sunt predicationis documenta et in confessionibus sana consilia, in fugam convertitur Cendebeus et eius castra, id est Diabolus principalis et etiam eius satellites qui sunt maligni spiritus, et homines mali instinctum eius sequentes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_15)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_15)
Notes :