string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr52.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Mcc. 16,1 

et ascendit Ioannes de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo que fecit Cendebeus
Numérotation du verset 1Mcc. 16,2 

et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Ioannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquotiens
Numérotation du verset 1Mcc. 16,3 

nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de celo vobiscum sit
Numérotation du verset 1Mcc. 16,4 

et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
Numérotation du verset 1Mcc. 16,5 

et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum
Numérotation du verset 1Mcc. 16,6 

et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum
Numérotation du verset 1Mcc. 16,7 

et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,8 

et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 16,9 

tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis Ioannes autem insecutus est eos donec venit Cedronam quam edificavit
Numérotation du verset 1Mcc. 16,10 

et fugerunt usque ad turres que erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo millia virorum et reversus est Iudeam in pace
Numérotation du verset 1Mcc. 16,11 

et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum
Numérotation du verset 1Mcc. 16,12 

erat enim gener summi sacerdotis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,13 

et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
Numérotation du verset 1Mcc. 16,14 

Simon autem perambulans civitates que erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath
Numérotation du verset 1Mcc. 16,15 

et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam que vocatur Doch cum dolo quam edificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros
Numérotation du verset 1Mcc. 16,16 

et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
Numérotation du verset 1Mcc. 16,17 

et fecit deceptionem magnam in Israel et reddidit mala pro bonis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,18 

et scripsit hec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
Numérotation du verset 1Mcc. 16,19 

et misit alios in Gazaram tollere Ioannem et tribunis misit epistolas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona
Numérotation du verset 1Mcc. 16,20 

et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
Numérotation du verset 1Mcc. 16,21 

et precurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici
Numérotation du verset 1Mcc. 16,22 

ut audivit autem vehementer expavit et comprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia querebant eum perdere
Numérotation du verset 1Mcc. 16,23 

et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et edificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 16,24 

Ecce hec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
EXPLICIT LIBER PRIMUS MACHABEORUM HABENS VERSUS DUO MILLIA TRECENTOS 1 .
1 habens... trecentos] om. Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Mcc. 16,1 
marg.| {4.2369} Et ascendit : Hic consequenter describitur predicte ruptionis federis punitio, circa quam primo ponitur dispositio exercitus, secundo conflictus, ibi : Et surrexerunt. Circa primum dicitur.
marg.| £ .1. % Et ascendit Ioannes, etc. In Hierusalem que est in altiori situ {4.2370} quam Gaza.
marg.| £ .2. % Et nuntiavit patri etc. Quia sine eius licentia nolebat pugnare cum Cendebeo, sicut fuerat ordinatum supra ca. 14. per sacerdotes et populum.
marg.| £ .3. % Et vocavit Simon duos filios, etc. Qui poterant ad bellum procedere. Cetera patent usque ibi:
Numérotation du verset 1Mcc. 16,1 
marg.| £ .1. % {4.2371} Et elegit de regione, etc. viginti milia : Peditum.
marg.| £ .2. % Et dormierunt, etc. Accipientes requiem, ut essent magis expediti ad belli laborem.
marg.| £ .3. % Et surrexerunt mane : Hic consequenter ponitur belli conflictus, cum dicitur.
marg.| £ .4. % Et abierunt in campum : Parati ad bellum.
marg.| £ .5. % Et fluvius torrens erat inter medium ipsorum : Scilicet duorum exercituum.
marg.| £ .6. % Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius : Scilicet ipse Ioannes.
marg.| £ .7. % Et transfretavit primus : Ut daret aliis audaciam transfretandi.
marg.| £ .8. % Et divisit populum : Per acies.
marg.| £ .9. % Et equites in medio peditum : Scilicet posuit ne equi ab adversariis vulnerarentur.
marg.| £.10.% Et exclamaverunt sacris tubis : Secundum preceptum legis Numeri.
marg.| £.11.% {4.2372} Residui autem in munitionem fugerunt : Scilicet in Cedronem.
marg.| £.12.% Tunc vulneratus est Iudas : Hoc exprimitur ad denotandum animositatem Ioannis, qui non dimisit adversarios persequi propter vulnerationem sui fratris.
marg.| £.13.% Donec venit Cendronem : Scilicet Cendebeus, quod patet ex hoc quod sequitur.
marg.| £.14.% Quam edificavit : et fugerunt etc. Scilicet alii, quia fugientes de bello vadunt per vias plures dispersi.
marg.| £.15.% Et succendit eas igni : Scilicet Ioannes et eius exercitus.
marg.| £.16.% Et Ptolemeus filius Abobi : Descripta superius vita Simonis virtuosa, hic consequenter describitur mors eius prodigiosa, cuius motivum fuit ambitio que ponitur, cum dicitur : Et Ptolemeus filius Abobi etc. A socero suo Simone.
marg.| £.17.% In campo Iericho, id est in una parte Iudee.
marg.| £.18.% Et exaltatum est : Per superbiam.
marg.| £.19.% Et volebat etc., id est totam Iudeam per ambitionem suam.
marg.| £.20.% Et cogitabat : Hic secundo ponitur obtinendi medium, quod fuit nequissima proditio, ideo dicitur. Et cogitabat dolum. Simon autem perambulans {4.2373} civitates, ut videret et qualiter essent gubernate et contra adversarios munite.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,1 
marg.| £ .1. % Descendit in Iericho : Ubi gener suus erat dux ab eo constitutus.
marg.| £ .2. % Hic est mensis Sabath : Debet scribi Sebeth, et correspondet Ianuario.
marg.| £ .3. % Et suscepit etc. Simulans amicitiam cum socero suo et filiis eius, ut magis eos deciperet.
marg.| £ .4. % Et fecit eis convivium etc. Ut facilius eos occideret, ideo subditur.
marg.| £ .5. % Et cum inebriatus etc. Convenienter satiatus cibo et potu eo modo loquendi quo dicitur Cant. 5.a. Comedite et bibite et inebriamini. Cetera patent.
marg.| £ .6. % Et misit, etc. Hic tertio ponitur intentionis Ptolemei frustratio per Ioannem, qui evadens eius dolum pugnavit fortiter postea contra {4.2374} eum, et defendit et tenuit Iudeam valde magnifice post patrem suum ideo dicit : Et misit. Alios satellites suos.
marg.| £ .7. % In Gazaram tollere Ioannem, id est eum capere et occidere.
marg.| £ .8. % Et tribunis : Exercitus Ioannis.
marg.| £ .9. % Misit epistolas, ut venirent ad se, etc. et precurrens : Scilicet satellites Ptolemei missos ad predicta loca.
marg.| £.10.% Quidam : De pueris Simonis, quia Ptolemeus non omnes occiderat, sed aliquos ex eis, ut dictum est supra.
marg.| £.11.% Nuntiavit Ioanni : Ut evaderet dicta pericula.
marg.| £.12.% Ut audivit autem vehementer expavit, id est admiratus fuit de dolositate tanta.
marg.| £.13.% Et comprehendit viros qui venerant perdere eum : Et eodem modo previdit aliis periculis solerter et provide, et sic Ptolomeus defraudatus fuit a sua pessima intentione.
marg.| £.14.% Et cetera sermonum Ioannis : Quibus docuit populum.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,1 
marg.| £ .1. % {4.2375} Et bellorum eius : Quibus defendit eum.
marg.| £ .2. % Et bonorum virtutum quibus, etc. Inter quas fuit victoria notabilis quam habuit de Hyrcanis, ex qua cognominatus est Hyrcanus.
marg.| £ .3. % Et edificii murorum etc. In Hierusalem et in Iudea ad terre fortificatione.
marg.| £ .4. % {4.2376} Et rerum gestarum eius : Que fuerunt mirabiles et multe, unde dicit Iosephus lib. 13. quod ipse habuit spiritum prophetie.
marg.| £ .5. % Ecce hec scripta sunt in libro dierum, sacerdotii eius : Hunc autem librum non habemus, sicut nec plures alios de quibus fit mentio in libris Regum et Paralipomenon.
Numérotation du verset 1Mcc. 16,moraliter 
marg.| marg. | £.18.% {4.2371} Et exaltatum est cor eius et volebat, etc. Ideo per istum significatur homo malus in superbiam elevatus. Et dicitur filius Abobi, qui interpretatur pater incantator, et significat diabolum qui nititur incantare illusionibus suis mentes hominum. Huius autem patris filii sunt omnes maligni, quibus dicitur Io. 8.f. Vos {4.2372} ex patre diabolo estis. Et sicut diabolus aliquando transfigurat se in angelum lucis ut decipiat, sic homo malignus fingit aliquando sanctitatem ut ascendat, et sic efficitur gener regis quando obtinet dignitatem ecclesiasticam per deceptionem boni presulis, qui per Simonem significatur. Sed quando invalescit divitiis, mortem machinatur sui promotoris intoxicatione vel {4.2373} aliis modis malis. Per Ioannem autem filium bonum Simonis {4.2374} qui remanet, significari potest spiritus boni prelati qui non moritur, sed a Deo magnifice premiatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_16)

Notes :