string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr52.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 

In diebus illis1 surrexit Mathathias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
1 d. i.] inv. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 2,2 

et habebat filios quinque Ioannan qui cognominabatur Gaddis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,3 

et Simeon qui cognominabatur Thasi
Numérotation du verset 1Mcc. 2,4 

et Iudas qui vocabatur Machabeus
Numérotation du verset 1Mcc. 2,5 

et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
Numérotation du verset 1Mcc. 2,6 

hii viderunt mala que fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 2,7 

et dixit Mathathias ve mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,8 

sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,9 

vasa glorie eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,10 

que gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
Numérotation du verset 1Mcc. 2,11 

omnis compositio eius ablata est que erat libera facta est ancilla
Numérotation du verset 1Mcc. 2,12 

et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
Numérotation du verset 1Mcc. 2,13 

quo ergo nobis adhuc vivere.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,14 

Et scidit Mathathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,15 

Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
Numérotation du verset 1Mcc. 2,16 

et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos sed Mathathias et filii eius constanter steterunt
Numérotation du verset 1Mcc. 2,17 

et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Mathathie princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,18 

Ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,19 

Et respondit Mathathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
Numérotation du verset 1Mcc. 2,20 

ego et filii mei et fratres mei obediemus legi patrum nostrorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,21 

propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 2,22 

non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostre mandata ut eamus altera via
Numérotation du verset 1Mcc. 2,23 

et ut cessavit loqui verba hec accessit quidam Iudeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,24 

et vidit Mathathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
Numérotation du verset 1Mcc. 2,25 

sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
Numérotation du verset 1Mcc. 2,26 

et zelatus est legem sicut fecit Phinees Zambri filio Salomia
0 Cf. Nm. 25, 14.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,27 

et exclamavit Mathathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis Dei2 statuens testamentum exeat post me
2 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 2,28 

et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quecumque habebant in civitate.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,29 

tunc descenderunt multi querentes iudicium et iustitiam in desertum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,30 

ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
Numérotation du verset 1Mcc. 2,31 

et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
Numérotation du verset 1Mcc. 2,32 

et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos prelium in die sabbatorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,33 

et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,34 

et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,35 

et concitaverunt adversus eos prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 2,36 

et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
Numérotation du verset 1Mcc. 2,37 

dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos celum et terra quod iniuste perditis nos
Numérotation du verset 1Mcc. 2,38 

et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,39 

et cognovit Mathathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,40 

et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
Numérotation du verset 1Mcc. 2,41 

et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,42 

tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israel omnis voluntarius in lege
Numérotation du verset 1Mcc. 2,43 

et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,44 

et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
Numérotation du verset 1Mcc. 2,45 

et circuivit Mathathias et amici eius et destruxerunt aras
Numérotation du verset 1Mcc. 2,46 

et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine
Numérotation du verset 1Mcc. 2,47 

et persecuti sunt filios superbie et prosperatum est opus in manu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,48 

et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
Numérotation du verset 1Mcc. 2,49 

et appropinquaverunt dies Mathathie moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,50 

nunc ergo o filii emulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,51 

et mementote operum patrum que fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen eternum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,52 

Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
Numérotation du verset 1Mcc. 2,53 

Ioseph in tempore angustie sue custodivit mandatum et factus est dominus Egypti
Numérotation du verset 1Mcc. 2,54 

Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii eterni
Numérotation du verset 1Mcc. 2,55 

Iesus dum implet verbum factus est dux Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 2,56 

Caleb dum testificatur in Ecclesia accepit hereditatem
Numérotation du verset 1Mcc. 2,57 

David in sua misericordia consecutus est sedem regni in secula
Numérotation du verset 1Mcc. 2,58 

Elias dum zelat zelum legis receptus est in celum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,59 

Ananias Azarias Misael credentes liberati sunt de flamma
Numérotation du verset 1Mcc. 2,60 

Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,61 

et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
Numérotation du verset 1Mcc. 2,62 

et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
Numérotation du verset 1Mcc. 2,63 

hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
Numérotation du verset 1Mcc. 2,64 

Vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,65 

Et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
Numérotation du verset 1Mcc. 2,66 

et Iudas Machabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militie et ipse aget bellum populi
Numérotation du verset 1Mcc. 2,67 

et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
Numérotation du verset 1Mcc. 2,68 

et retribuite retributionem gentibus et intendite in preceptum legis.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,69 

Et benedixit eos et appositus est ad patres suos
Numérotation du verset 1Mcc. 2,70 

et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 
marg.| {4.2229} In diebus illis surrexit Matathias : Posita deiectione populi per Antiochum Epiphanem. Hic consequenter ponitur aliqualis eius relevatio per Matathiam, ubi primo ponitur audacia zelantis. Secundo constantia tolerantis ibi : Et exclamavit. Tertio providentia morientis, ibi : Et appropinquaverunt. Circa primum : Primo ponitur planctus humiliationis. Secundo ausus confessionis, ibi : Et venerunt illud. Tertio zelus emulationis, ibi : Et ut cessavit. Circa primum premittitur genus Matathie cum dicitur.
marg.| £ .1. % In diebus illis surrexit Matathias filius Ioannis : Et eius officium cum dicitur.
marg.| £ .2. % Sacerdos ex filiis Ioarim : Iste fuit unus de vigintiquatuor sacerdotibus quos instituit David ad augmentationem divini cultus primo {4.2230} Paralipomenon 14. cap. Et dicunt aliqui quod iste vocatur ibi Ioachin qui habuit sortem vicesimam primam. Videtur tamen mihi quod melius dicitur ibi Ioarib qui habuit sortem primam. Nomina enim hebrea frequenter mutantur in ultima littera sicut et latina : et hoc patet ex hoc quod infra 14. cap. dicitur quod Matathias fuerit ex filiis Iarib, quod idem nomen est quod Ioarib.
marg.| £ .3. % Ab Hierusalem : Istud refertur ad illud quod supra ponitur, Surrexit nam inde recessit propter templi contaminationem.
marg.| £ .4. % Et consedit in monte Modin : Unde erat oriundus, Consequenter describitur proles eius, cum dicitur.
marg.| £ .5. % Et habebat filios quinque etc. Interpretationes cognominum hic omitto : quia Hieronymus in libro suo de interpretationibus nominum Hebreorum nonnullas ponit de libris Machabeorum : Et iste que sunt Remigii et in fine biblie communiter ponuntur sunt in pluribus improprie et frequenter ab Hieronymo reprobate.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 
marg.| £ .1. % {4.2231} Hi viderunt mala : Oculo compassionis et doloris.
marg.| £ .2. % Et dixit Matathias : Ve mihi, etc. Quasi dicat : Minus malum esset mihi simpliciter non esse, quam tanta mala populi et contemptum cultus divini videre.
marg.| £ .3. % Sancta : Scilicet loca et vasa.
marg.| £ .4. % In manu extraneorum, id est gentilium idololatrarum.
marg.| £ .5. % Templum eius sicut homo ignobilis : Ignobiles enim vilibus operibus deputantur, et sic templum idololatria et luxuria erat plenum, ut habetur infra 2. lib. 6. cap.
marg.| £ .6. % Vasa glorie eius captiva adducta sunt : Nam Antiochus ea asportaverat, {4.2232} ut dictum est cap. precedenti.
marg.| £ .7. % Que gens non hereditavit etc. Hoc dicitur eo quod in exercitu Antiochi erant multi de diversis nationibus collecti.
marg.| £ .8. % Omnis compositio eius : Tam spiritualis quam corporalis.
marg.| £ .9. % Que erat libera : Tempore David et Salomonis et plurium regum aliorum.
marg.| £ .10. % Facta est ancilla : sub Antiocho perverso.
marg.| £ .11. % Et ecce sancta nostra : Quantum ad Dei cultum.
marg.| £ .12. % Et pulchritudo nostra : Quantum ad templi ornatum.
marg.| £ .13. % Et claritas nostra : Quantum ad legem, que illuminat intellectum.
marg.| £ .14. % Desolata est : Hec enim tria dissipaverat Antiochus per suum decretum ut patet capitulo. precedenti.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 
marg.| £ .1. % {4.2233} Quod ergo nobis : Quasi dicat, melius est nobis mori quam talia videre.
marg.| £ .2. % Et scidit Matathias et filii eius vestimenta sua etc. In signum doloris.
marg.| £ .3. % Et operuerunt se ciliciis : In signum humiliationis.
marg.| £ .4. % Et planxerunt valde : Pro malis predictis.
marg.| £ .5. % Et venerunt illuc : Hic consequenter ponitur ausus confessionis Dei cultus et divine legis : et hoc presentibus adversariis, ideo dicitur : Et venerunt illuc qui missi erant a rege, et patet.
marg.| £ .6. % Et multi de populo Israel consentientes : Timore mortis.
marg.| £ .7. % Sed Matathias et filii eius constanter : In confessione Dei et legis.
marg.| £ .8. % {4.2234} Dixerunt : Volentes eum primo verbis adulatoriis subvertere.
marg.| £ .9. % Princeps : Dignitate.
marg.| £ .10. % Et clarissimus : Fame celebritate.
marg.| £ .11. % Et magnus es : Potestate.
marg.| £ .12. % Et ornatus filiis : Quinque.
marg.| £ .13. % Et fratribus, id est magna cognatione.
marg.| £ .14. % Ergo accede : Quasi dicat decet te. Secundo verbis promissoriis, cum dicitur.
marg.| £ .15. % Et eris tu et filii tui : Quantum ad bonum honorabile.
marg.| £ .16. % Et amplificatus auro et argento : Quantum ad bonum utile.
marg.| £ .17. % Et respondit etc. Ut magis appareret eius constantia, Et si omnes Gentes etc. Sequitur.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 
marg.| {4.2235} £ .1. % Ego et filii etc. et fratres, id est cognati.
marg.| £ .2. % Obediemus legi patrum nostrorum : Colentes unum Deum verum. Cetera patent.
marg.| £ .3. % Et ut cessavit : Hic consequenter ponitur zelus emulationis, quo interfecit Iudeum idolis immolantem. Et patet littera usque ibi :
marg.| £ .4. % Et contremuerunt renes : Quia fortis motus cordis redundat ad corpus.
marg.| £ .5. % Et accensus est furor, id est ira per zelum quia tamen excitabatur secundum rationis iudicium, ideo subditur.
marg.| {4.2236} £ .6. % Secundum iudicium legis : sicut fortis, ire passione utitur laudabiliter ad promptius exequendum actum virtutis. 4. Ethic.
marg.| £ .7. % Et zelatus est legem, sicut fecit Phinees : Qui ex zelo legis interfecit Zambri cum scorto Madianitide, Nm. 25.
marg.| £ .8. % Et exclamavit Matathias voce magna : Postquam descripta est zelantis audacia, hic consequenter describitur ipsius tolerantis constantia, que primo declaratur in hoc quod Matathias cum filiis suis non fuit fractus rigore asperitatis, magis eligens herbis vivere in deserto, quam legem transgredi, ideo subditur.
marg.| £ .9. % Et fugit ipse et filii eius in montes : Bona sua temporalia propter zelum Dei contemnentes.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 
marg.| {4.2237} £ .1. % Tunc descenderunt multi, etc. Qui iam ante fugerant ad loca magis montuosa.
marg.| £ .2. % Qui dissipaverunt mandata regis, etc. Ipsum implere denegando, et virum inducentem ad regis obedientiam occidendo. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .3. % Et non responderunt eis ad votum : Scilicet eorum, sed ad contrarium ideo premittit : Et dixerunt : non exibimus, etc.
marg.| £ .4. % Nec lapidem miserunt in eos : Ad sui defensionem.
marg.| £ .5. % Neque oppilaverunt ad loca : Ne quietem sabbathi violarent.
marg.| £ .6. % Dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : Et sine dubio istud processit ex quadam simplici devotione, quia licitum erat eis in die sabbathi se defendere, unde et Iosue 6. dicitur quod cuncti bellatores de voluntate Domini circumierunt urbem Iericho semel in die, et hoc septem diebus in quibus dies sabbathi erat inclusus : propter quod Matathias {4.2238} qui erat in lege peritus, declaravit, quod licitum erat Iudeis in sabbato pugnare in necessitatis casibus.
marg.| £ .7. % Et cognovit Matathias, etc. Hic ostenditur secundo constantia Matathie et eorum qui cum eo erant in hoc quod non fuerunt fracti terrore adversitatis exaudita morte mille hominum, ideo subditur : Et cognovit Matathias et amici eius, Mortem predictorum.
marg.| £ .8. % Et luctum habuerunt, etc. Quia mortui erant ex indiscreta devotione : ideo subditur.
marg.| £ .9. % Et dixit vir proximo suo, etc :
marg.| £ .10. % Pro animabus nostris, id est pro vitis nostris, ut ita liceat loqui.
marg.| £ .11. % Et iustificationibus nostris, id est legis observationibus.
marg.| £ .12. % Citius disperdent nos, etc. et sic sequentur maiora mala.
marg.| £ .13. % Et cogitaverunt, etc. Istud ordinaverunt de consilio Matathie ut dictum est.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 
marg.| £ .1. % {4.2239} Tunc congregata est : Hic tertio declaratur eorum constantia, quia non fuerunt fracti labore anxietatis, quo viriliter. hostibus restiterunt, ideo dicitur. Tunc congregata est ad eos. Scilicet ad Matathiam et eius amicos.
marg.| £ .2. % Synagoga Iudeorum fortis viribus : Quantum ad robur corporis et spiritus, ideo subditur.
marg.| £ .3. % Omnis voluntarius in lege, id est habens voluntatem servandi legem.
marg.| £ .4. % Et facti sunt, etc. Eligentes Matathiam in principem suum.
marg.| £ .5. % Et percusserunt etc. Per zelum legis excitata.
marg.| £ .6. % Et ceteri fugerunt ad nationes : Gentilium extra Iudeam existentes.
marg.| £ .7. % Et circumivit etc. Per loca Iudee idololatria polluta.
marg.| £ .8. % Et circumiderunt pueros incircuncisos : Quos parentes eorum non fuerant ausi circumidere mortis timore.
marg.| £ .9. % Et persecuti sunt filios superbie, id est homines valde superbos, sicut homines digni morte dicuntur filii mortis 1Rg. 21.
marg.| £.10.% Et prosperatum est opus in manibus eorum, id est Matathie et filiorum suorum.
marg.| £.11.% Et obtinuerunt legem, id est legis observantiam.
marg.| £.12.% De manibus gentium, id est repressa eorum potentia.
marg.| £.13.% Et non dederunt, etc. Sed magis represserunt, et sic minus dicendo plus significat.
marg.| £.14.% {4.2240} Et appropinquaverunt, etc. Descripta Matathie constantia, hic consequenter describitur eius providentia : nam videns appropinquare tempus sue mortis, ordinavit in posterum de defensione legis : et primo ad eam filios suos animat, dicens.
marg.| £.15.% Nunc confortata est superbia : Scilicet Antiochi regis, ut patet ex predictis.
marg.| £.16.% Et castigatio : Nostra pro peccatis nostris.
marg.| £.17.% Et tempus eversionis : Divini cultus et legis.
marg.| £.18.% Et ira, id est pena.
marg.| £.19.% Indignationis : Scilicet divine suo iusto iudicio, licet nobis occulto.
marg.| £.20.% Nunc ergo filii emulatores estote legis, id est zelatores et defensores ipsius, quia nunc est necessitatis tempus.
marg.| £.21.% Date animas, etc. Periculo mortis vos exponendo.
marg.| £.22.% Pro testamento patrum, id est patribus dato, Ex. 20. Secundo exempla patrum allegat, et primo in generali dicens. Et mementote operum patrum, etc.
marg.| £.23.% Et accipietis gloriam magnam, id est virtutis famam in presenti, et nomen eternum in futuro. Consequenter ponit exempla in particulari, dicens.
marg.| £.24.% Abraham nonne in tentatione : Immolationis Isaac Gn. 22.c.
marg.| £.25.% Inventus est fidelis : Quasi dicat sic : quia paratus fuit ipsum immolare propter bonum obedientie.
marg.| £ .1. % {4.2337} Et reputatum est, etc. propter bonam voluntatem.
marg.| £ .2. % Ioseph in tempore, etc. quia tunc erat venditus in servum.
marg.| £ .3. % Custodivit mandatum : renuens adulterium, Gn. 39.e.
marg.| £ .4. % Et factus est Dominus Egypti : Gn. 41e.
marg.| £ .5. % Phinees pater noster et. sicut dictum est supra.
marg.| £ .6. % Iesus, id est Iosue.
marg.| £ .7. % Dum implevit, etc. per Moysen sibi dictum.
marg.| £ .8. % Factus est dux in Israel : Iosue. j.
marg.| £ .9. % Caleb dum testificatur, in ecclesia : virtutem Dei contra alios exploratores, Nm. 14.
marg.| £.10.% Accepit hereditatem : Iosue. 14.c.
marg.| £.11.% David in sua misericordia : qua pepercit Sauli qui bis decidit in manu sua. j. Reg. 24 et 26.
marg.| £.12.% Consecutus est sedem regni in secula : 2Rg. 7.
marg.| £.13.% Elias dum zelat zelum legis : occidendo prophetas Baal. 3Rg. xvi 3.f.
marg.| £.14.% Ananias, Azarias, et Misael credentes : corde unum verum Deum et confitentes ore.
marg.| £.15.% Liberati sunt de flamma : Dn. 3.
marg.| £.16.% Daniel in sua simplicitate : id est orans Deum simplici corde.
marg.| £.17.% Liberatus est de ore leonum : Dan 6. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.18.% Et a verbis : scilicet comminatoriis.
marg.| £.19.% Viri peccatoris : scilicet Antiochi regis.
marg.| £.20.% Ne timueritis : timore vestros animos deiiciente.
marg.| £.21.% Quia gloria eius stercus et vermis, est, id est in stercus et vermem convertetur. Et videtur hic Matathias prophetice loqui, nam in languore {4.2338} postea posito Antiocho vermes viventes de carne eius exercitus gravabatur, infra libri secundi, capitulo 9°.
marg.| £.22.% Hodie ex tollitur : potentia regni.
marg.| £.23.% Et cras non invenietur, id est cito morietur.
marg.| £.24.% Quia conversus in terram suam, id est reversus ut dictum supra capitulo 1°.
marg.| £.25.% Et cogitatio eius : quia non potuit perficere quod cogitabat de Iudeorum destructione.
marg.| £.26.% Vos ergo : Hic tertio filios suos ad defensionem legis ordinat, dicens, Vos ergo filii confortamini. in Domino et in potentia virtutis eius.
marg.| £.27.% Et viriliter agite in lege quia cum feceritis : pugnando pro eius defensione.
marg.| £.28.% In ipso : servanda et implenda.
marg.| £.29.% Gloriosi eritis : primo in spe, postea in re. Quod autem in aliquibus libris interponitur, Cum feceritis. non est de textu, nec habetur in libris correctis.
marg.| £.30.% Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est, id est prudens in dandis consiliis.
marg.| £.31.% Ipsum audite semper : eius sequendo consilium.
marg.| £. 3 .% 2 . Et ipse vobis erit pater : quia prudentia in bellis est magis necessaria quam fortitudo.
marg.| £. 3 .% 3 . Et Iudas Machabeus fortis viribus : ideo ad principatum militie aptus.
marg.| £. 3 .% 4 . Et ipse aget : de consilio tamen Simonis.
marg.| £. 3 .% 5 . Et adducetis : quia virtus unita fortior est seipsa dispersa.
marg.| £. 3 .% 6 . Retributionem gentibus : ipsas puniendo pro malis illatis fidelibus. Cetera patent.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,moraliter 
marg.| {4.2229} £ .1. % In diebus illis surrexit Matathias, etc. Matathias qui interpretatur Deo datus vel donum Dei, bonum prelatum significat qui datus est a Deo per sanctam voluntatem et donum Dei : quia promotus est per instinctum Spiritus Sancti.
marg.| £ .5. % Et habebat filios quinque, etc. Qui interpretatur in quo est gratia, scilicet Dei bonorum.
marg.| † {4.2230} Et Simeonem : Qui interpretatur audiens ; merorem aure cordis et corporis, afflictionem innocentum audiens per veram compassionem.
marg.| † Et Iudam : Qui interpretatur confitens vel glorians, intentus ad divinam laudem.
marg.| † Et Eleazarum : Qui interpretatur Dei mei adiutorium, et significat devotum predicatorem, unde dicit Paulus de se et aliis predicatoribus 1. Co. 3.c. Dei sumus adiutores.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,moraliter 
marg.| {4.2231} † Et Ionathan : Qui interpretatur columba veniens. Ideo per ipsum significatur in vera simplicitate cordis ambulans et amaritudinis felle carens : Et omnes istos habet bonus prelatus tamquam {4.2232} filios charissimos.
marg.| £ .2. % Et dixit Matathias, etc. Bonus enim prelatus cum filiis predictis plangit mala que fiunt in ecclesia per instinctum demonis : et per malos homines qui sunt eius membra.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,moraliter 
marg.| {4.2233} £ .2. % Et scidit Matathias etc. Quia bonus prelatus et fideles sui crescentibus malis debent affligere corpora sua pro Dei misericordia impetranda, et stare viriliter in veritate divina, ideo sequitur.
marg.| £ .7. % Matathias et filii eius, etc. Princeps clarissimus, etc. Per hoc significatur {4.2234} diaboli malitia, qui non potens per apertas tentationes eos deiicere in peccata per quamdam adulationem, querit eos subvertere infigendo eorum memorie sua merita, sicut legitur in Collationibus patrum de quodam quem induxit ad proiiciendum se in puteum asserens, quod tanti erat meriti apud Deum, quod non lederetur propter casum.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,moraliter 
marg.| {4.2235} † Matathias, etc. Per hoc significatur, quod vir sapiens et bonus non acquiescit demonis persuasionibus, sed magis repellit, sicut legitur de beato Martino, quod diabolus apparuit ei in specie regis magnifice adornati, suadens Martino, ut adoraret eum eo quod esset Christus. Cui respondit, Christus non purpuratum, nec diademate renitentem, se venturum esse predixit, et tunc diabolus confusus recessit.
marg.| £ .3. % Et ut cessavit loqui, etc. Per hoc quod Matathias Iudeum idolis sacrificantem {4.2236} interfecit, significatur quod bonus prelatus debet Christianum a veritate fidei declinantem ferire gladio spirituali et si pertinax fuerit, tradere iusticie seculari, feriendum gladio materiali, et similiter infidelem Christianum seducentem populum debet iudex secularis ad insinuationem ecclesie exterminare.
marg.| £ .8. % Et exclamavit : Quia pastor ecclesie debet fideles in fide confirmare, et cum eis divinum auxilium et sanctorum implorare, ideo subditur.
marg.| £ .9. % Et fugit ipse et filii eius : De quibus dicitur Ps. 120.a. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, etc.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,moraliter 
marg.| {4.2237} £ .1. % Tunc descenderunt multi, etc. Per quos significantur simplices {4.2238} Christiani habentes zelum Dei, sed non secundum scientiam : et hoc incurrunt damnum temporale, et aliquando spirituale.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,moraliter 
marg.| {4.2239} £ .1. % Tunc congregata est ad eos synagoga Iudeorum fortis, etc. Scilicet ad Matathiam et filios eius per quos significatur quod ad bonum prelatum et socios eius debent fideles per caritatem et obedientiam {4.2240} suam adunari, et cum ipsis contra fidei et morum impugnatores fideliter preliari.
marg.| £.13.% Et appropinquaverunt dies, etc. Per hoc dedit exemplum principibus et prelatis ut faciant testamentum de observantia fidei et morum posteris suis et amicis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_2)

Notes :