Capitulum 3
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
Et surrexit Iudas qui vocabatur Machabeus filius eius pro eo
Numérotation du verset
1Mcc. 3,2
et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et preliabantur prelium Israel cum letitia
Numérotation du verset
1Mcc. 3,3
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in preliis et protegebat castra gladio suo
Numérotation du verset
1Mcc. 3,4
similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
Numérotation du verset
1Mcc. 3,5
et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,6
et repulsi sunt inimici pre timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
Numérotation du verset
1Mcc. 3,7
et exacerbabat reges multos et letificabat Iacob in operibus suis et in seculum memoria eius in benedictione
Numérotation du verset
1Mcc. 3,8
et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 3,9
et nominatus est usque ad novissimum terre et congregavit pereuntes
Numérotation du verset
1Mcc. 3,10
et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 3,11
et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 3,12
et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
Numérotation du verset
1Mcc. 3,13
et audivit Seron princeps exercitus Syrie quod congregavit Iudas congregationem et Ecclesiam fidelium secum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,14
et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,15
et preparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 3,16
et appropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,17
ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iude quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
Numérotation du verset
1Mcc. 3,18
et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis et in paucis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,19
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de celo fortitudo est
Numérotation du verset
1Mcc. 3,20
ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,21
nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
Numérotation du verset
1Mcc. 3,22
et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,23
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
Numérotation du verset
1Mcc. 3,24
et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philistiim
Numérotation du verset
1Mcc. 3,25
et cecidit timor Iude ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,26
et pervenit ad regem nomen eius et de preliis Iude narrabant omnes gentes
Numérotation du verset
1Mcc. 3,27
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
Numérotation du verset
1Mcc. 3,28
et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
Numérotation du verset
1Mcc. 3,29
et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima que erant a primis diebus
Numérotation du verset
1Mcc. 3,30
et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa que dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
Numérotation du verset
1Mcc. 3,31
consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,32
et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphraten usque ad flumen Egypti
Numérotation du verset
1Mcc. 3,33
et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
Numérotation du verset
1Mcc. 3,34
et tradidit ei medium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus que volebat et de inhabitantibus Iudeam et Hierusalem
Numérotation du verset
1Mcc. 3,35
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
Numérotation du verset
1Mcc. 3,36
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,37
et rex assumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Euphraten flumen et perambulabat superiores regiones
Numérotation du verset
1Mcc. 3,38
et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,39
et misit cum eis quadraginta millia virorum et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
Numérotation du verset
1Mcc. 3,40
et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et applicuerunt Ammaum in terra campestri
Numérotation du verset
1Mcc. 3,41
et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syrie et terre alienigenarum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,42
et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus applicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis que mandavit populo facere in interitum et consummationem
Numérotation du verset
1Mcc. 3,43
et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
Numérotation du verset
1Mcc. 3,44
et congregatus est conventus ut essent parati in prelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
Numérotation du verset
1Mcc. 3,45
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,46
Et congregati sunt et venerunt in Masphat1 contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masphat2 ante in3 Israel.
1 Masphat] Masefat
Weber
|
2 Masphat] Masefat
Weber
|
3 in]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 3,47
Et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
Numérotation du verset
1Mcc. 3,48
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,49
et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
Numérotation du verset
1Mcc. 3,50
et clamaverunt voce magna in celum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
Numérotation du verset
1Mcc. 3,51
et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
Numérotation du verset
1Mcc. 3,52
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis que cogitant in nos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,53
quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
Numérotation du verset
1Mcc. 3,54
et tubis exclamaverunt voce magna
Numérotation du verset
1Mcc. 3,55
et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
Numérotation du verset
1Mcc. 3,56
et dixit his qui edificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
Numérotation du verset
1Mcc. 3,57
et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Ammaum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,58
et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has que convenerunt disperdere nos et sancta nostra
Numérotation du verset
1Mcc. 3,59
quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostre et sanctorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,60
sicut autem fuerit voluntas in celo sic fiat.
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
{4.2339}
Et surrexit Iudas qui vocabatur : Post liberationem populi sub Matathia. consequenter describitur eiusdem liberatio sub Iuda. Circa quam primo describitur virtus ducis. secundo conflictus eius cum adversariis, ibi, Et persecutus est. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Et surrexit Iudas : ad populi defensionem post suum patrem.
marg.|
£
.2.
%
Et adiuvabant eum : obedientes ei tamquam exercitus duci.
marg.|
£
.3.
%
Et preliabantur prelium Israel cum letitia : Signum enim habitus generati est delectatio in opere. 2 Ethico et per hoc patet, quod habebat habitum fortitudinis.
marg.|
£
.4.
%
Et dilatavit gloriam populo : ad facta patris sui notabiliter addendo.
marg.|
{4.2340}
£
.5.
%
Et induit se loricam sicut gigas, id est fortiter et audacter.
marg.|
£
.6.
%
Et succinxit se : nam agilis erat et expeditus ad bellandum, sicut homo succinctus ad ambulandum.
marg.|
£
.7.
%
Et protegebat castra : scilicet Israel.
marg.|
£
.8.
%
Similis factus est leoni, de quo scribitur Prv. xxx.d. Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum.
marg.|
£
.9.
%
Et sicut catulus leonis rugiens in venatione : Cuius rugitu terrentur bestie et fiunt stupide, et sic gentes idololatre audito nomine Iude.
marg.|
£.10.%
Et persecutus est iniquos : Hic consequenter describitur conflictus Iude cum adversariis, et primo in generali. secundo in speciali, ibi, Et congregavit Apollonius. Circa primum dicitur. Et persecutus est iniquos perscrutans eos. In locis abditis ubi se absconderant fugiendo.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
{4.2341}
£
.1.
%
Et dicta est salus : scilicet Israel.
marg.|
£
.2.
%
In manu eius : id est in potentia eius.
marg.|
£
.3.
%
Et exacerbabat reges multos : Eorum gentes debellando.
marg.|
£
.4.
%
Et letificabat Iacob : id est populum Israel ipsum liberando.
marg.|
£
.5.
%
Et in seculum memoria eius : Quod patet adimpletum. nam ad eius commendationem narrantur eius facta per orbem universum.
marg.|
£
.6.
%
Et congregavit pereuntes : scilicet factores legis quos interficiebant Gentiles.
marg.|
£
.7.
%
Et congregavit Apollonius : Hic consequenter describitur eius conflictus cum adversariis magis in speciali, Et primo, tempore Antiochi Epiphanis. secundo, tempore filii sui Antiochi Eupatoris, ca. xj. tertio, tempore Demetrii filii alterius fratris. scilicet Seleuci primogeniti Antiochi magni. vij. ca. Prima in tres secundum triplex bellum quod habuit Iudas tempore Antiochi. Primum fuit cum regni ducibus. Secundum cum regis principibus, ibi, Ut audivit autem rex. Tertium cum finitimis gentibus, ca. v. Prima {4.2342} adhuc in duas, quia primo ponitur bellum Iude cum Apollonio duce Samarie. secundo, cum Seron duce Syrie, ibi, Et audivit Seron. Circa primum dicitur, Et congregavit Apollonius gentes. Ut faceret sibi nomen, debellando Iudam.
marg.|
£
.8.
%
Et cognovit Iudas : Per exploratores suos.
marg.|
£
.9.
%
Et exiit obviam illi : Non permittens ei fines suos ingredi.
marg.|
£.10.%
Et gladium Apollonii abstulit : In signum victorie, sicut David gladium Golie. j. Reg. 17.
marg.|
£.11.%
Et erat pugnans in eo omnibus diebus : Hoc dicitur ad denotandum gladii bonitatem.
marg.|
£.12.%
Et audivit Seron : Hic consequenter describitur bellum Iude cum Seron duce Syrie. Circa quod primo ponitur ipsius Seron apparatus, et patet littera. Secundo Iudeorum metus, ibi, Et exivit Iudas obviam illis cum paucis. ideo timuerunt scilicet multitudinem fortem contra se venientem. Tertio ponitur per verba Iude populi consolatio, ibi, Et ait Iudas, Facile est concludi multos in manu paucorum, et hoc virtute Dei cui non potest resisti, quam eis assistere affirmat, dicens.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
{4.2343}
£
.1.
%
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, id est in malis obstinati.
marg.|
£
.2.
%
Et superbia : quam Deus a principio mundi deiecit in angelis superbientibus.
marg.|
£
.3.
%
Ut disperdant nos et uxores nostras : iniuste nocumentum nobis inferendo in personis propriis et nobis coniunctis et rebus possessis, propter quod habent iniustum bellum, nos autem iustum ideo subditur.
marg.|
£
.4.
%
Nos vero pugnabimus pro animabus nostris : id est vitis nostris defendendis.
marg.|
£
.5.
%
Et legibus nostris : a Deo datis. ideo concludit : Et ipse Dominus. Quarto ponitur adversariorum debellatio cum dicitur.
marg.|
{4.2344}
£
.6.
%
Ut cessavit autem loqui : et patet littera usque ibi :
marg.|
£
.7.
%
Et pervenit ad regem : scilicet Antiochum Epiphanem.
marg.|
£
.8.
%
Ut audivit : Hic consequenter describitur bellum Iude cum regis principibus ad hoc specialiter destinatis ? precedentes vero non fuerunt ad bellandum missi, sed cum essent positi ad custodiam terrarum Iudee propinquarum, intulerunt Iudeis bellum, ut sic ostenderent se zelare pro rege. Et dividitur in duas partes : quia primo ponitur belli apparatus. Secundo conflictus ca se. Prima in duas, quia primo ponitur apparatus ex parte regalium. secundo, ex parte Iudeorum, ibi : Et vidit Iudas. Et notandum, quod apparatus ex parte regalium semper est cum ira et cupiditate, cum multitudine superba et potestate, ex parte vero Iudeorum cum oratione {4.2345}
et humilitate, cum Dei fiducia et pietate. Circa primum primo ponitur regis ordinatio. secundo, ordinationis executio, ibi, Et rex assumpsit. Circa primum dicitur : Ut audivit autem rex. duces suos a Iudeis devictos. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
£
.1.
%
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis : Quia non sufficiebat ad tantum exercitum diu sustinendum.
marg.|
£
.2.
%
Et tributa regionis modica propter dissensionem : Non enim soli Iudei rebellaverant, eo quod cogebat eos ad colendum Iovis idolum, ut supra dictum est : sed etiam multi Gentiles alium ritum habentes, quorum aliqui colebant Herculem, alii Dianam, et sic de aliis, quibus scripserat per decretum, ut dimitterent ritus suos propter Antiochi cultum, ut esset populus unus, ut dictum est supra j. cap. quod erat eis grave, ideo negaverant Antiocho tributa consueta.
marg.|
£
.3.
%
Et timuit ne non haberet et semel et bis, id est ut non posset continuare sumptus militum sicut prius.
marg.|
£
.4.
%
Et cogitavit ire in Persidem : in qua erant divitie multe, ut posset inde defectum suum supplere : dimisit tamen in Antiochia que erat metropolis {4.2346} regni, Lysiam ad destruendum habitatores Iudee, et populandum eam alienigenis gentibus : hec autem ordinavit, sed non in omnibus sic evenit, et his dictis patet littera, paucis exceptis que discurrentur.
marg.|
£
.5.
%
Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali : in quo notatur eius aptitudo ad custodiam regni.
marg.|
£
.6.
%
Et tradidit ei medium exercitum et elephantos : quia tradidit sibi medietatem exercitus tam in hominibus quam in animalibus, aliam vero medietatem secum duxit.
marg.|
£
.7.
%
Et rex assumpsit partem : Hic consequenter ponitur ordinationis regis executio. et primo ex parte regis, cum dicitur.
marg.|
£
.8.
%
Et exivit ab Antiochia civitate regni sui, scilicet metropoli.
marg.|
£
.9.
%
Anno centesimo et quadragesimo septimo, scilicet regni Grecorum. regni vero sui anno decimo, quia cepit regnare anno centesimo tricesimo septimo regni Grecorum, ut dictum est supra cap. j. Secundo ponitur executio ex parte Lysie custodis regni, cum dicitur, Et elegit Lysias, etc.
marg.|
£.10.%
Viros potentes ex amicis : Ut sic essent magis voluntarii ordinationem regis exequi.
marg.|
£.11.%
Et misit cum eis quadraginta, scilicet peditum. Cetera patent usque ibi:
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
{4.2347}
£
.1.
%
Et audierunt mercatores nomen eorum : In multitudine et fortitudine, et credentes quod statim deberent Iudeos capere, preparaverunt se ad emendum illos in servos et ancillas, propter quod venerunt ad castra eorum.
marg.|
£
.2.
%
Et vidit Iudas : Hic consequenter ponitur apparatus belli ex parte Iudeorum, et primo per humilem et devotam orationem. secundo per bellatorum dispositionem, ibi, Et post hec. Circa primum patet littera ex predictis usque ibi:
marg.|
£
.3.
%
Et Hierusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : Hoc interponitur ad reddendum causam quare non iverunt in Hierusalem ad orandum, cum ibi esset locus divini cultus.
marg.|
{4.2348}
£
.4.
%
Et sanctum : id est templi locus.
marg.|
£
.5.
%
Conculcabatur : Et subditur a quibus.
marg.|
£
.6.
%
Et filii alienigenarum erant in arce, ibi erat habitatio gentium : Propinqua templo.
marg.|
£
.7.
%
Et congregati sunt : Iudei.
marg.|
£
.8.
%
Et venerunt in Masphat contra Hierusalem : id est venerunt adorare ibi versa facie ad Hierusalem, sicut dicitur de Daniele quod orabat versus Hierusalem, Dani 6. Et subditur causa orandi in Masphat, cum dicitur.
marg.|
£
.9.
%
Quia locus erat orationis in Masphat ante : id est prioribus temporibus.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
{4.2349}
£
.1.
%
In Israel : Ibi enim congregabatur populus Israel ad orandum Dominum, ut habetur. j. Reg. vij.
marg.|
£
.2.
%
Et ieiunaverunt die illa : ad se coram Domino affligendum in victu.
marg.|
£
.3.
%
Et induerunt se ciliciis : ad se affligendum in vestitu.
marg.|
£
.4.
%
Et cinerem imposuerunt capiti suo : in signum humiliationis.
marg.|
£
.5.
%
Et dissuerunt vestimenta sua : id est sciderunt in signum afflictionis.
marg.|
£
.6.
%
Et expanderunt libros legis : ad ostendendum : quod parati erant pro lege se exponere periculis mortis.
marg.|
£
.7.
%
De quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suo : Aliqui enim Gentiles magis subtiles et litterati volebant arguere cultum idolorum ex libris Moysi, nam Ex. xxv. precipitur, quod intra sanctum sanctorum ponerentur imagines cherubim. Sed hoc non valet, quia non ponebantur ibi ad hoc quod colerentur, sed ostenderetur quod angeli per cherubim representati serviunt Deo, cuius sedes figurabatur per propitiatorium quod remanebat vacuum, ad significandum, quod deitas non potest per imaginem representari ut diffusius dictum fuit ibidem.
marg.|
£
.8.
%
Et attulerunt ornamenta sacerdotalia : Et subditur causa quare ista adduxerunt ad illum locum, cum dicitur.
marg.|
£
.9.
%
Et clamaverunt voce magna : ad impetrandum Dei misericordiam.
marg.|
£.10.%
Quid faciemus istis : nam extra Hierusalem non erat locus sacrificii. Nazarei vero tenebantur offerre sacrificia in expletione voti sui, Nume 6. Similiter sacerdotes non poterant uti vestibus sacerdotalibus, nisi in ministerio templi, ad quod non poterant accedere propter Gentiles qui erant in arce, ut predictum est, ideo subditur.
marg.|
{4.2350}
£.11.%
Et quo eos ducemus : quasi dicat non est alius locus.
marg.|
£.12.%
Et sancta tua, id est templi loca.
marg.|
£.13.%
Conculcata sunt : a Gentilibus.
marg.|
£.14.%
Et contaminata : scilicet ex luxuriis et idololatriis ibidem exercitis.
marg.|
£.15.%
Et sacerdotes tui facti sunt in luctum : non potentes tibi ministrare, sed solum miseriam suam lugere.
marg.|
£.16.%
Et in humilitatem, id est deiectionem.
marg.|
£.17.%
Et ecce nationes convenerunt etc. ut nos disperdant : quasi dicant, non sufficiunt eis mala nobis illata, nisi nos penitus deleant de terra.
marg.|
£.18.%
Et tubis exclamaverunt voce magna : ut misericordiam implorarent, non solum vocibus humanis, sed etiam musicis instrumentis, sicut aliquando repulsantur ecclesie campane contra periculum fulguris et tempestatis.
marg.|
£.19.%
Et post hec constituit Iudas duces populi : Hic consequenter ponitur apparatus Iudeorum per exercitus dispositionem, cum dicitur, Et post hec constituit Iudas duces populi. nam in periculis non est omittendum scienter, quod secundum humanam providentiam potest fieri, aliter videretur quedam tentatio Dei.
marg.|
£.20.%
Tribunos : qui preessent mille bellatoribus.
marg.|
£.21.%
Et centuriones : qui centum.
marg.|
£.22.%
Et pentacontarchos : qui quinquaginta, et dicitur a penta, quod est quinque, et costes decem, et archos princeps, quia quinque decennariis presidebant.
marg.|
£.23.%
Et decuriones : qui decem preessent.
marg.|
£.24.%
Et dixit his qui edificabant domos, etc. Sequitur, secundum legem, que habetur Deu. xx. Et horum ratio fuit ibi dicta.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,1
marg.|
{4.2351}
£
.1.
%
Et collocaverunt : Iosephus dicit Emmaus que distat a Hierusalem sexaginta stadiis, ut habetur Luce ultimo.
marg.|
{4.2352}
£
.2.
%
Melius est nos mori in bello : Iusto, que mors est virtuosa.
marg.|
£
.3.
%
Quam videre mala gentis nostre et sanctorum : Que est vita probrosa, cui bona mors est preeligenda.
prol.|
Liber I Machabeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 3,moraliter
marg.|
{4.2339}
£
.1.
%
Et surrexit Iudas : Per quem significatur successor idoneus boni {4.2340} principis vel prelati malos viriliter impugnando.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,moraliter
marg.|
{4.2341}
£
.7.
%
Et congregavit Apollonius gentes : Per Samaritanos qui partim legem tenebant, et partim repudiabant, significantur heretici qui partim tenent legem Christi, et partim contemnunt : hos autem congregat Apollonius, id est diabolus ad impugnandum bonum prelatum et eius populum de fide et moribus, sicut legitur esse factum temporibus Arrii et aliorum hereticorum, sed bonus prelatus eis occurrit gladio verbi Dei et excommunicationis sententia eos discerpens. Accipit autem gladium Apollonii, et cum eo pugnat contra ceteros hereticos. Est enim gladius iste sacra scriptura, {4.2342} intellectu falso depravata, quam bonus prelatus accepit secundum intellectum, et sic confutat errores hereticorum.
marg.|
£.12.%
Audivit Seron princeps exercitus Syrie : Per Syriam que sublimitas interpretatur, superbia significatur. unde de diabolo qui rex est super filios superbie, dicitur Iob. 41d. Omne sublime videt, etc. ideo per Seron principem exercitus Syrie significatur spiritus malignus qui specialiter tentat de vitio superbie. Et iste insurgit contra bonum prelatum nitens ex conversatione morum et fidei et hereticorum confutatione eum inducere in elationis fastum, sed bonus prelatus eum debellat per humilitatis virtutem, {4.2343} Deo attribuens totam victoriam, dicens quod sequitur.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,moraliter
marg.|
† Non in multitudine exercitus etc. Sequitur :
marg.|
{4.2344} † Ut audivit autem Antiochus rex sermones istos iratus est animo, quia diabolus qui per Antiochum significatur, ut supra dictum est, quando cognoscit victoriam iustorum, et confusionem suorum {4.2345} valde turbatur, et querit vias per quas possit iustos deiicere, et suorum debellationem vindicare, ideo subditur.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,moraliter
marg.|
† Et congregavit exercitum universi regni sui, etc. Et reliquit Lysiam : Per istum quem reliquit Antiochus super negotia regia, significatur tyrannus per procurationem diaboli constitutus in potestate terrena, et persequitur Iudam et eius exercitum, id est bonum prelatum et eius populum in bonis spiritualibus et temporalibus, et etiam in corporibus, et hoc significatur per hoc quod subditur.
marg.|
† Et elegit Lysias Ptolemeum : Qui interpretatur suspendens aquas. ideo per ipsum significatur persecutio in spiritualibus impediendo {4.2346} studium vel doctrinam sacre scripture : quod legitur Iulianus apostata Christianis fecisse.
marg.|
† Et Nicanorem : Qui interpretatur stans lucerna, per quam significatur intelligentia tyranni ad malum intenta, secundum illud Prv. xxj.a. Lucerna impiorum peccatum, per hoc significatur astutia tyranni, in temporalibus rapiendis, sicut legitur de Iuliano apostata, quod facultates et patrimonia auferebat Christianis sub colore verbi Christi, Lc. 14. Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus.
marg.|
† Et Gorgiam : Qui interpretatur divisio, et significat persecutionem in corporalibus per quam passi dividuntur a presenti vita.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,moraliter
marg.|
{4.2347}
£
.1.
%
Et audierunt mercatores regionum : Per quos significantur illi qui tyrannos excitant ad affligendum populum exactionibus et aliis gravaminibus, sperantes inde reportare temporalia lucra, quod frequenter contingit, quia multa de talibus detinentur a ministris, et non veniunt ad manum tyrannice presidentis.
marg.|
£
.2.
%
Et vidit Iudas et fratres eius : Hic ponitur defensio boni prelati {4.2348} et populi devoti. ideo subditur.
marg.|
† Et congregatus est conventus ut essent parati in prelium, ut orarent et peterent, etc. Orationibus devotis implorantes auxilium divinum.
marg.|
£
.7.
%
Et congregati sunt, et venerunt in Masphat : qui interpretatur iudicium, nam homines boni in tribulatione positi iudicio Dei iusto reputant se pati.
Numérotation du verset
1Mcc. 3,moraliter
marg.|
{4.2349}
£
.2.
%
Et ieiunaverunt : se affligendo.
marg.|
£
.4.
%
Et cinerem posuerunt super capita sua : se humiliando. Hec enim debent fieri tempore tribulationis, ut oratio de liberatione populi apud Deum, sit magis exaudibilis.
marg.|
† Et suscitaverunt Nazareos : Per quos significantur religiosi, qui separati ab aliis in modo vivendi, et tempore tribulationis {4.2350} debent ad orandum pre ceteris excitari : Et ideo subditur :
marg.|
£
.9.
%
Clamaverunt voce magna in celum :
marg.|
£.19.%
Post hec constituit Iudas duces populi : Quia non solum debent esse orationibus intenti, sed etiam in statibus suis bene ordinati.
marg.|
£.24.%
Et dixit his qui edificabant domos : Per istos significantur illi qui sunt temporalibus nimis intenti, et in delectatione carnali nimis effusi, propter quod ad spirituale prelium non sunt apti, etc.
prol.|
Liber I Machabeorum
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_3)
Notes :