Capitulum 4
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte
Numérotation du verset
1Mcc. 4,2
ut applicarent ad castra Iudeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces
Numérotation du verset
1Mcc. 4,3
et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis que erat in Ammaum.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,4
Adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
Numérotation du verset
1Mcc. 4,5
et venit Gorgias in castra Iude noctu et neminem invenit et querebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
Numérotation du verset
1Mcc. 4,6
et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus millibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
Numérotation du verset
1Mcc. 4,7
et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 4,8
et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
Numérotation du verset
1Mcc. 4,9
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos pharao cum exercitu
Numérotation du verset
1Mcc. 4,10
et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie
Numérotation du verset
1Mcc. 4,11
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 4,12
et levaverunt alienigene oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso
Numérotation du verset
1Mcc. 4,13
et exierunt de castris in prelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda
Numérotation du verset
1Mcc. 4,14
et congressi sunt et contrite sunt gentes et fugerunt in campum.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,15
Novissimi autem ceciderunt1 gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron2 et usque in campos Idumee et Azoti et Iamnie et ceciderunt ex illis3 ad tria millia virorum
1 cediderunt
Weber
] + in ΩJ
|
2 Gesoron
Weber
] Geseron ΩJ, Gezeron
Cor3
(alia littera)
|
3 illis] + usque ΩJ* (
rubr. cancel.
)
|
Numérotation du verset
1Mcc. 4,16
et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
Numérotation du verset
1Mcc. 4,17
et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
Numérotation du verset
1Mcc. 4,18
et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia
Numérotation du verset
1Mcc. 4,19
et adhuc loquente Iuda hec apparuit pars quedam prospiciens de monte
Numérotation du verset
1Mcc. 4,20
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
Numérotation du verset
1Mcc. 4,21
quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 4,22
et fugerunt omnes in campo alienigenarum
Numérotation du verset
1Mcc. 4,23
et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
Numérotation du verset
1Mcc. 4,24
et conversi hymnum canebant et benedicebant in celum quoniam bonum est quoniam in seculum misericordia eius
Numérotation du verset
1Mcc. 4,25
et facta est salus magna in Israel in illa die
Numérotation du verset
1Mcc. 4,26
Quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysie universa que acciderant
Numérotation du verset
1Mcc. 4,27
quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israel et qualia mandavit rex
Numérotation du verset
1Mcc. 4,28
et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta millia et equitum quinque millia ut debellaret eos
Numérotation du verset
1Mcc. 4,29
et venerunt in Iudeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem millibus viris
Numérotation du verset
1Mcc. 4,30
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathe filii Saul et armigeri eius
Numérotation du verset
1Mcc. 4,31
conclude exercitum istum in manu populi tui Israel et confundantur in exercitu suo et equitibus
Numérotation du verset
1Mcc. 4,32
da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua
Numérotation du verset
1Mcc. 4,33
deice eos gladio diligentium te et collaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis
Numérotation du verset
1Mcc. 4,34
et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysie quinque millia virorum
Numérotation du verset
1Mcc. 4,35
videns autem Lysias suorum fugam et Iudeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudeam
Numérotation du verset
1Mcc. 4,36
dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
Numérotation du verset
1Mcc. 4,37
et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
Numérotation du verset
1Mcc. 4,38
et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta4
4 diruta] + et ΩJ* (rubr. exp. et cancel.)
Numérotation du verset
1Mcc. 4,39
sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt cinerem
Numérotation du verset
1Mcc. 4,40
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in celum
Numérotation du verset
1Mcc. 4,41
tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta
Numérotation du verset
1Mcc. 4,42
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
Numérotation du verset
1Mcc. 4,43
et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum
Numérotation du verset
1Mcc. 4,44
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret
Numérotation du verset
1Mcc. 4,45
et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in opprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud
Numérotation du verset
1Mcc. 4,46
et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis
Numérotation du verset
1Mcc. 4,47
et acceperunt lapides integros secundum legem et edificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius
Numérotation du verset
1Mcc. 4,48
et edificaverunt sancta et que intra domum intrinsecus et edem et atria sanctificaverunt
Numérotation du verset
1Mcc. 4,49
et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum
Numérotation du verset
1Mcc. 4,50
et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas que super candelabrum erant et lucebant in templo
Numérotation du verset
1Mcc. 4,51
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera que fecerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 4,52
et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
Numérotation du verset
1Mcc. 4,53
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 4,54
secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis
Numérotation du verset
1Mcc. 4,55
et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in celum ei qui prosperavit eis
Numérotation du verset
1Mcc. 4,56
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum letitia et salutaria laudis
Numérotation du verset
1Mcc. 4,57
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et imposuerunt eis ianuas
Numérotation du verset
1Mcc. 4,58
et facta est letitia in populo magna valde et aversum est opprobrium gentium
Numérotation du verset
1Mcc. 4,59
et statuit Iudas et fratres eius et universa Ecclesia Israel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum letitia et gaudio
Numérotation du verset
1Mcc. 4,60
et edificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 4,61
et collocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumee
Capitulum 4
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2351}
Et assumpsit Gorgias quinque milia : Postquam descriptus est pugne apparatus, hic consequenter describitur conflictus. Circa quem primo ponitur Iude decertatio. secundo devictis adversariis templi purificatio, ibi, Dixit autem Iudas. Prima in duas, quia primo ponitur conflictus Iude cum exercitu misso a Lysia. Secundo cum ipso in persona propria, ibi, Quicumque autem alienigenarum. Prima adhuc in tres, quia primo ponitur Gorgie insidiatio. Secundo insidiantis delusio, ibi, Et audivit Iudas. Tertio delusi fugientis confusio, ibi: Et adhuc loquente. Insidiatio vero Gorgie fuit, quia disposuit de nocte venire ad castra Iudeorum et eos occidere ex improviso. Et patet littera usque ibi:
marg.|
{4.2352}
£
.2.
%
Et filii : Scilicet alienigenarum.
marg.|
£
.3.
%
Qui erant ex arce, id est de numero illorum qui erant in arce Sion, ad nocendum Iudeis quantumcumque poterant.
marg.|
£
.4.
%
Erant illis duces : Quia sciebant loca circa Hierusalem per que frequenter discurrebant ad depredandum Iudeos.
marg.|
£
.5.
%
Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis : Hic consequenter ponitur insidiantis delusio, quia fraus Gorgie fuit revelata Iude, et tunc cum omnibus bellatoribus suis exivit de tentoriis ad percutiendum partem exercitus regis, que remanserat in castris antequam Gorgias cum alia parte rediret, qui credens fugisse Iudeos in montibus, querebat eos, et interim Iudas aliam partem exercitus debellavit. et sic artem arte delusit, et his dictis patet littera paucis exceptis que discurrentur.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
marg.|
{4.2353}
£
.1.
%
Adhuc enim dispersus erat exercitus a castris : Quia illa pars exercitus quam Gorgias secum duxerat, adhuc non redierat ad castra regis.
marg.|
£
.2.
%
Quia tegumenta, id est arma ad se protegendum.
marg.|
£
.3.
%
Et gladios : Ad invadendum.
marg.|
£
.4.
%
Non habebant : Propter inopiam, ut dicunt aliqui. Sed hoc non videtur verum : quia de spoliis exercitus Apollonii et exercitus Seron acquisierant arma in bona quantitate, ut patet capite precedenti. et ideo libri {4.2354} correcti sic habent : quia tegumenta et gladios non habebant. et in hoc redditur causa quare Iudas apparuit in campo cum tribus milibus tantum : quia licet acquisivissent arma in precedentibus victoriis, non tamen in tanta copia, quod possent armare ultra tria milia virorum bellatorum, et sic est sensus, quia tegumenta et gladios non habebant, scilicet ad armandum plures quam tria milia.
marg.|
£
.5.
%
Mementote qualiter salui facti sunt patres nostri in mari rubro, cum sequeretur eos : Ex. decimoquarto g.
marg.|
£
.6.
%
Et tuba cecinerunt qui erant cum Iuda : ad animandum bellatores suos ad prelium. Cetera patent.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
marg.|
{4.2355}
£
.1.
%
Et adhuc loquente Iuda : Hic consequenter ponitur Gorgie delusi confusio, quia fugit timens confligere cum exercitu Iude. ideo dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Et apparuit pars quedam : scilicet illa pars exercitus regis quam secum duxerat Gorgias, ut predictum est.
marg.|
£
.3.
%
Prospiciens de monte, et cetera : in quo Gorgias quesierat Iudeos.
marg.|
£
.4.
%
Et vidit Gorgias, quod in fugam, etc. scilicet illi quos reliquerat in castris.
marg.|
£
.5.
%
Et succensa sunt castra : eorum a Iudeis.
marg.|
£
.6.
%
Quibus ille conspectis, etc. Et fugerunt : non audentes cum Iudeis {4.2356} confligere. Cetera patent.
marg.|
£
.7.
%
Quicumque autem : Descripto conflictu Iude cum exercitu misso a Lysia, hic consequenter ponitur eius conflictus cum exercitu Lysie in persona propria. Circa quod primo ponitur motivum Lysie. Et patet eius apparatus cum subditur.
marg.|
£
.8.
%
Congregavit Lysias electorum virorum : scilicet peditum. Secundo ponitur Iude occursus, ibi : Et occurrit eis Iudas, etc. et oratio eius, cum subditur.
marg.|
£
.9.
%
Benedictus es salvator, etc., id est Golie. hoc habetur. 1Rg. 17.
marg.|
£.10.%
Et tradidisti castra alienigenarum : 1Rg. 14. Tertio ponitur utrorumque conflictus, cum dicitur : Et commiserunt prelium, etc. et patet littera.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
marg.|
{4.2357}
£
.1.
%
Dixit autem Iudas et fratres eius : Postquam descripta est Iude decertatio, hic consequenter repressis hostibus describitur templi purificatio. Et secundo purificate renovatio, ibi : Et acceperunt lapides. Tertio, altaris dedicatio, ibi : Et fecerunt dedicationem. Circa primum primo ponitur lamentum destructionis, cum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Et viderunt sanctificationem, scilicet ipsum templum.
marg.|
£
.3.
%
Et altare, scilicet holocaustorum.
marg.|
£
.4.
%
Prophanatum, et portas exustas, etc. Nam ibi positum fuerat idolum, ut dictum est supra j.c.
marg.|
£
.5.
%
Et in atriis, scilicet in atrio sacerdotum, et in atrio virorum mundorum, {4.2358} et in atrio immundorum.
marg.|
£
.6.
%
Et pastophoria diruta, id est domunculas circa atria sacerdotum edificatas, in quibus offerentes hostias pacificas comedebant coram Domino partem sibi contingentem. Nam de hostiis pacificis una pars incendebatur ad honorem divinum, alia cedebat in usus sacerdotum. Tertia in usus offerentium.
marg.|
£
.7.
%
Et sciderunt vestimenta sua : In signum doloris et humiliationis.
marg.|
£
.8.
%
Et exclamaverunt, etc. De quibus habetur Numer. x. Et dicuntur tube signorum, quia per illas significabantur plura, scilicet convocatio ad consilium, et congregatio ad festum, et motio castrorum et exercitatio ad bellum.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
marg.|
{4.2359}
£
.1.
%
Tunc ordinavit : Hic secundo tollitur impedimentum purificationis, cum dicitur : Tunc ordinavit Iudas, etc. Ut sic essent occupati in sua defensione, ut non possent proiicere sagittas vel spicula ad eos qui emundabant loca sancta, Et consequenter ponitur ipsa purificatio, cum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Et elegit sacerdotes, id est sancte vite et integre fame.
marg.|
£
.3.
%
Et tulerunt lapides contaminationis, id est lapides altaris, quod fecerant Gentiles ad immolandum idolo super altare holocaustorum posito, ut dictum est supra j. cap.
marg.|
£
.4.
%
In locum immundum : Lapides autem altaris Domini contaminatos posuerunt in loco mundo sicut subditur : Et cogitavit de altari, etc.
marg.|
£
.5.
%
Et reposuerunt lapides in monte domus, id est in monte Sion ubi erat domus Domini.
marg.|
£
.6.
%
Quoadusque veniret propheta : docens quid esset agendum de illis.
marg.|
£
.7.
%
Et acceperunt lapides integros secundum legem : Hic consequenter describitur templi purificati renovatio, et primo quantum ad altare {4.2360} holocaustorum, cum dicitur : Et acceperunt lapides integros secundum legem. que habetur Ex. xx. et Dt. xxvij.
marg.|
£
.8.
%
Et edificaverunt altare novum secundum illud, id est ad similitudinem illius quod fuerat dissipatum.
marg.|
£
.9.
%
Et edificaverunt sancta : reparando ruinas que erant in prima parte templi, que vocabatur sancta.
marg.|
£.10.%
Et que intra domum erant intrinsecus : reparando defectus existentes in secunda parte templi, que dicebatur sanctasanctorum.
marg.|
£.11.%
Et edem, etc., id est edificia que erant extra pro habitaculis sacerdotum.
marg.|
£.12.%
Et atria sanctificaverunt : eradicando virgulta et aspergentes lustrationis aqua.
marg.|
£.13.%
Et intulerunt candelabrum et altare incensorum : Hec enim tria erant in prima parte templi, mensa propositionis in parte Aquilonari, candelabrum in Australi, altare incensi in medio contra sanctumsanctorum.
marg.|
£.14.%
Et incensum posuerunt, id est cremaverunt super altare.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
marg.|
{4.2361}
£
.1.
%
Et appenderunt vela : unum in introitu templi, aliud ante sanctum sanctorum.
marg.|
£
.2.
%
Centesimi quadragesimioctavi anni : regni Grecorum.
marg.|
£
.3.
%
Secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud : nam anno centesimo quadragesimoquinto, die vicesimaquinta mensis Casleu sacrificaverunt idololatre super aram ut habetur supra j. ca. et anno cxlv 3. di. xxv. mensis Casleu obtulerunt Iudei sacrificium in templo purificato : et sic revolutis {4.2362} tribus annis eadem die renovatum est templum qua fuerat ante contaminatum : sicut fuerat ante prophetatum, Dn. 8.
marg.|
£
.4.
%
Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo : Hic consequenter describitur templi renovati dedicatio. Et primo quantum ad altare, cum dicitur : Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo. Et inde tractum fuit, quod festa solennia octavam habent in novo testamento.
marg.|
£
.5.
%
Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis : Pro victoriis a Deo sibi datis.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,1
marg.|
{4.2363}
£
.1.
%
Et statuit Iudas et fratres eius universa ecclesia Israel, ut agatur dies dedicationis : Iste est dies de qua dicitur, Io. x.e. Encenia facta sunt in Ierosolymis et hyems erat, Incipiebat enim hec solennitas a vicesimaquinta die Casleu, cui respondet November, et aliquando December in parte. {4.2364} Prima namque dedicatio tempore Salomonis facta fuit in Septembri. 3Rg. 8. Alia in reditu Babylonice captivitatis fuit in vere. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£
.2.
%
Ut haberet populus munitionem contra : Sicut enim Esau persequebatur Iacob, Gn. xxvij. sic Idumei ab Esau descendentes semper molesti fuerunt Iudeis descendentibus a Iacob.
prol.|
Liber I Machabeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 4,moraliter
marg.|
{4.2351}
£
.1.
%
Assumpsit Gorgias quinque milia : Qui interpretatur divisio, et ideo significat demonem, qui per se et per homines malos dissensionem ponere nititur inter bonos, sed cum bonus prelatus hoc audit, debet velociter occurrere ad remedium adhibendum ne dissensionis {4.2352} ignis crescat, intantum quod non possit extingui. Ideo sequitur.
marg.|
£
.5.
%
Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis : Ad tollendum dissensiones, quo facilius fieri potest in principio, quod significatur per hoc quod subditur.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,moraliter
marg.|
{4.2353}
£
.1.
%
Adhuc enim erat dispersus exercitus : Et subditur pugnandi modus, cum dicitur.
marg.|
† Et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus : Per quod significatur, quod talis pugna debet esse in confidentia sanctissime trinitatis corde credendo, et ore confitendo, ideo subditur.
marg.|
£
.6.
%
Et tuba : Per quod significatur clamor fidelis confessionis et devote orationis. Et sequitur effectus debellationis, cum subditur.
marg.|
† {4.2354}
Et contrite sunt gentes : Vere namque conteruntur, quando de malis suis penitent, et consilio pacis acquiescunt.
marg.|
† Dixitque ad populum, scilicet Iudas.
marg.|
† Non concupiscatis spolia : Per hoc significatur, quod prelatus bonus debet inducere populum suum, ut non querat in vita presenti premium de bellatione aliquorum vitiorum : nam adhuc imminet bellum : sed finito bello contra vitia recipietur premium in securitate magna, quod quidem bellum in morte iusti finitur, et tunc premium secure accipitur.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,moraliter
marg.|
† {4.2355}
Et acceperunt aurum multum : per quod significatur remuneratio Dei pretiosa.
marg.|
† Et conversi hymnum canebant : nam in remuneratione patrie est laus perpetua.
marg.|
† Quibus auditis ille consternatus animo deficiebat : Sicut dictum est {4.2356} supra per Lysiam significatur tyrannus, qui de victoria bonorum turbatur : et ideo querit vias, quomodo possit eis amplius nocere : quod significatur cum dicitur.
marg.|
† Et sequenti anno congregavit Lysias : sed Iudas eum debellabat cum decem milibus virorum per quod significatur observatio decem decalogi mandatorum, per quam conteritur exercitus vitiorum.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,moraliter
marg.|
{4.2357}
£
.1.
%
Dixit autem Iudas : Sequitur.
marg.|
† Ascendamus nunc : Bonus enim prelatus videns ecclesiam vitiis deformatam habito competenti tempore, debet statim eam visitare et eius reformationi instare. ideo subditur.
marg.|
† Et ascenderunt in montem Sion, etc. per quem significatur ecclesia.
marg.|
£
.2.
%
Et viderunt sanctificationem desertam : Tunc enim sanctificatio deserta efficitur cum ecclesia male frequentatur.
marg.|
£
.3.
%
Et altare : Per quod significatur sacerdotium, quia sicut munus super altare offertur, sic eucharistia que est sacrificium nove legis super caput sacerdotum elevatur : sic ergo altare prophanatur, {4.2358} quando sacerdotium carnis vitio polluitur.
marg.|
† Et portas exustas : Quod fit, quando per cupiditatem simoniacam aliqui ingrediuntur.
marg.|
£
.5.
%
Et in atriis, etc. sicut in saltu : In quo nascuntur arbores infructuose. Igitur per hec virgulta significantur infructuosi clerici, non facientes fructum in ecclesia Dei propter defectum scientie et vite.
marg.|
£
.6.
%
Et pastophoria diruta : Loca erant in quibus offerentes comedebant de sacrificiis pacificis coram Domino, et ideo per ipsa significatur fidelium communio, que tunc diruitur, quando Christi corpus indigne sumitur.
marg.|
£
.7.
%
Et sciderunt vestimenta sua : Quia boni talia videntes in ecclesia tristantur et lamentantur.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,moraliter
marg.|
{4.2359}
£
.1.
%
Tunc ordinavit Iudas : Bonus enim prelatus non solum debet ecclesie dissipationem lamentari, sed etiam insistere eius reformationi : in quo primo sunt impedimenta removenda, et hoc significatur per hoc quod Iudas ordinavit bellatores contra illos qui in arce erant, per quos significantur demones, qui sunt in arce superbie : et quantum possunt impediunt reformationem ecclesie, contra quos pugnatur continua et fervida oratione.
marg.|
£
.2.
%
Et elegit sacerdotes sine macula : Culpe gravis et infamie.
marg.|
† Voluntatem habentes in lege Dei : Tales enim debent esse confessores et predicatores evangelii, ut apti sint ad emundationem populi Christiani.
marg.|
£
.3.
%
Et tulerunt contaminationis, id est altaris ab idololatris edificati.
marg.|
£
.4.
%
In locum immundum : quia quicquid ad idololatriam pertinet, est abominandum, lapides autem altaris templi reposuerunt in loco {4.2360} mundo, ut dicitur hic consequenter.
marg.|
† Et cogitavit de altari holocaustorum : quousque surgeret propheta qui diceret quid agendum esset de ipsis, per quod significatur quod si aliqui Christiani contaminentur aliquo peccato publico et enormi recludendi sunt in claustro ad agendum penitentiam secundum determinationem sapientis prelati.
marg.|
£
.7.
%
Et acceperunt lapides integros, id est integre fame clericos, ex talibus enim debet ecclesia reformari.
marg.|
£
.9.
%
Et edificaverunt sancta, que intra domum erant : Sequitur.
marg.|
£.12.%
Et atria, etc. que erant extra templum, per quod significatur quod in viris ecclesiasticis requiritur munditia mentis interioris et conversationis exterioris.
marg.|
£.13.%
Et intulerunt candelabrum, et altare incensorum etc., id est sancte predicationis verbum.
marg.|
† Et altare incensorum, id est celebrationem divinorum.
marg.|
† Et mensam, id est eucharistie consecrationem.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,moraliter
marg.|
{4.2361}
£
.1.
%
Et appenderunt vela : cavendo ab elatione surgente ex laude humana.
marg.|
† Et ante matutinum surrexerunt : quia non solum de die, sed etiam de nocte celebrande sunt laudes divine.
marg.|
† Et citharis et cinaris et cymbalis : per que significantur varie devotiones mentis, que sunt in ecclesia.
marg.|
{4.2362}
£
.5.
%
Et ornaverunt faciem templi, id est aureolis martyrum virginum et doctorum.
marg.|
† Et dedicaverunt portas : ingressum simoniacum auferendo.
marg.|
† Et pastophoria, et imposuerunt eis ianuas : Ad communionem devotam inducendo.
marg.|
† Et facta est letitia in populo magna : Nam ex talibus debet gaudere populus Christianus.
Numérotation du verset
1Mcc. 4,moraliter
marg.|
{4.2363} † Et edificaverunt : Per muros altos circa montem Sion, significantur virtutes excellentes, que a philos. dicuntur heroice, {4.2364} a theologis divine, que debent esse in prelatis ecclesie, per turres firmas, sane doctrine, ad defensionem fidei Christiane.
prol.|
Liber I Machabeorum
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_4)
Notes :