Capitulum 5
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
Et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia edificatum est altare et sancta sicut prius et irate sunt valde
Numérotation du verset
1Mcc. 5,2
et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et ceperunt occidere de populo et persequi
Numérotation du verset
1Mcc. 5,3
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israelitas et percussit eos plaga magna
Numérotation du verset
1Mcc. 5,4
et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
Numérotation du verset
1Mcc. 5,5
et conclusi sunt ab eo in turribus et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
Numérotation du verset
1Mcc. 5,6
et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
Numérotation du verset
1Mcc. 5,7
et commisit cum eis prelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
Numérotation du verset
1Mcc. 5,8
et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudeam.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,9
et congregate sunt gentes que sunt in Galaad adversus Israelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
Numérotation du verset
1Mcc. 5,10
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregate sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
Numérotation du verset
1Mcc. 5,11
et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 5,12
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
Numérotation du verset
1Mcc. 5,13
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,14
et adhuc epistole legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis1 tunicis nuntiantes secundum verba hec
1 conscissis] concissis
Rusch
Numérotation du verset
1Mcc. 5,15
dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
Numérotation du verset
1Mcc. 5,16
ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit Ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
Numérotation du verset
1Mcc. 5,17
dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego autem2 et frater meus Ionathas ibimus in Galadithim 3
2 autem] enim
Weber
|
3 Galadithim hic et ubique
Rusch
] Galaditin hic et ubique
Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 5,18
et reliquit Iosephum4 filium Zacharie et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudeam ad custodiendum
4 Iosephum] Iosepphum
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 5,19
et precepit illi dicens preesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
Numérotation du verset
1Mcc. 5,20
et dati sunt Simoni viri tria millia ut iret in Galileam Iude autem octo millia in Galadithim.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,21
Et abiit Simon in Galileam et commisit prelia multa cum gentibus et contrite sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
Numérotation du verset
1Mcc. 5,22
Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum et accepit spolia eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 5,23
et assumpsit5 eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus que erant illis et adduxit in Iudeam cum letitia magna.
5 assumpsit
Rusch
] sumpsit
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 5,24
et Iudas Machabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
Numérotation du verset
1Mcc. 5,25
et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia que acciderunt fratribus eorum6 in Galadithide.
6 eorum]
om. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 5,26
et quia multi ex eis comprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain he omnes civitates munite et magne
Numérotation du verset
1Mcc. 5,27
sed et in ceteris civitatibus Galadithidis tenentur comprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et comprehendere et tollere eos in una die.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,28
et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,29
et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
Numérotation du verset
1Mcc. 5,30
et factum est diluculo cum allevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem et expugnarent eos
Numérotation du verset
1Mcc. 5,31
et vidit Iudas quia cepit bellum et clamor belli ascendit in celum sicut tuba et clamor magnus de civitate
Numérotation du verset
1Mcc. 5,32
et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
Numérotation du verset
1Mcc. 5,33
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,34
Et cognoverunt castra Timothei quia Machabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo millia virorum
Numérotation du verset
1Mcc. 5,35
et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
Numérotation du verset
1Mcc. 5,36
inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galadithidis.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,37
Post hec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
Numérotation du verset
1Mcc. 5,38
et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes que in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
Numérotation du verset
1Mcc. 5,39
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prelium et abiit Iudas obviam illis
Numérotation du verset
1Mcc. 5,40
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum appropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aque si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
Numérotation du verset
1Mcc. 5,41
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,42
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aque statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 5,43
et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contrite sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
Numérotation du verset
1Mcc. 5,44
et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iude.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,45
Et congregavit Iudas universos Israelitas qui erant in Galaditide7 a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iude.
7 Galadithide] Galaditiden
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 5,46
Et venerunt usque Effron et hec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra sed per mediam iter erat
Numérotation du verset
1Mcc. 5,47
et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
Numérotation du verset
1Mcc. 5,48
dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,49
Et precepit Iudas predicare in castris ut applicarent unusquisque in quo erat loco
Numérotation du verset
1Mcc. 5,50
et applicuerunt viri virtutis et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
Numérotation du verset
1Mcc. 5,51
et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
Numérotation du verset
1Mcc. 5,52
et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra faciem8 Bethsan.
8 faciem]
om. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 5,53
Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
Numérotation du verset
1Mcc. 5,54
et ascenderunt in montem Sion cum letitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,55
Et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,56
Audivit Iosepphus Zacharie filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et prelia que facta sunt
Numérotation du verset
1Mcc. 5,57
et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes que in circuitu nostro sunt
Numérotation du verset
1Mcc. 5,58
et precepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
Numérotation du verset
1Mcc. 5,59
et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
Numérotation du verset
1Mcc. 5,60
et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iude et ceciderunt illa die de populo Israel ad duo millia viri et facta est fuga magna in populo
Numérotation du verset
1Mcc. 5,61
quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
Numérotation du verset
1Mcc. 5,62
ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israel.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,63
Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 5,64
et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,65
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra que ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,66
Et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
Numérotation du verset
1Mcc. 5,67
in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum volunt9
fortiter facere dum sine consilio exiit in prelium
9 volunt] vult
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 5,68
et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda.
Capitulum 5
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2365}
Et factum est : Hic ponitur tertius conflictus Iude Antiochi tempore, quem habuit Iudas cum finitimis gentibus invidentibus prosperitati Iudeorum, que facta est per Iudam et fratres eius, propter quod Iudeos habitantes inter eos occidebant, et propinquos terminis suis invadebant et obsidebant, propter quod Iudas et fratres eius contra gentes istas pugnabant. Circa quod sic proceditur. Quia primo ponitur afflictorum liberatio. Secundo aliquorum Israelitarum presumptio, ibi : Et in diebus. Prima in duas, quia primo ponitur conflictus Iude contra aliquos speciales adversarios. Secundo contra alios ex diversis gentibus commistos, ibi : Et congregate sunt gentes. Circa primum premittitur causa conflictus Iude in generali. cum dicitur.
prol.|
Et factum est, i. Gentiles in circumitu Iude habitantes.
marg.|
£
.2.
%
Irate sunt : Prosperitati Iudeorum invidentes. Et simile habetur. j. Esd. 4. et Nehem. 4.
marg.|
£
.3.
%
Qui erant in eos : Plures enim de filiis Israel fugientes persecutionem Antiochi Epiphanis, latenter iverant ad habitandum inter Gentiles {4.2366} prope Iudeam habitantes. Secundo ponitur conflictus Iude in speciali. Et primo contra Idumeos et Arabathaneos et filios Bean. Nam isti prout poterant Iudeis nocebant. Et patet littera usque ibi:
marg.|
£
.4.
%
Anathematizavit : Sicut dicitur de Iosue, quod anathematizavit urbem Iericho, Iosue vj.c. cuius habitatores omnes interfecit, et metalla que per ignem purgari poterant, divino cultui deputavit pro necessariis tabernaculi, unde anathematizatio est nomen Grecum. Et dicitur ab ana, quod est sursum, et thesis positio : quia talia separantur ab usibus humanis, et deputantur cultui divino.
marg.|
£
.5.
%
Et transivit ad filios Ammon : Isti etiam fuerunt molesti Iudeis quamvis eis debuissent esse benevoli, eo quod descenderant de Loth nepote Abrahe.
marg.|
£
.6.
%
Et cepit Iazer, etc., id est villas sub Dominio Iazer existentes.
marg.|
£
.7.
%
Congregate sunt gentes : Hic consequenter ponitur conflictus Iude contra adversarios ex diversis gentibus commistos. Circa quod primo ponitur causa conflictus. Secundo belli apparatus, ibi : Ut autem audivit. Tertio bellantium virtus, ibi : Et abiit Simon. Causa vero confligendi fuit oppressio Iudeorum a commistis gentibus in Galaad et in Galilea : propter quod Iudei in illis partibus positi petierunt a Iuda et eius fratribus adiuvari. Et patet littera paucis exceptis.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
marg.|
{4.2367}
£
.1.
%
Et fugerunt in Datheman : sic nominabatur illa munitio.
marg.|
£
.2.
%
Et Timotheus est dux exercitus eorum : qui erat homo bellicosus et Iudeis molestus.
marg.|
£
.3.
%
Ptolomaide : civitatem que postea dicta est Achon.
marg.|
£
.4.
%
Ut audivit autem : Hic consequenter ponitur belli apparatus. Habito enim consilio Iudas cum una parte exercitus ivit ad liberandum Iudeos quierant {4.2368} in Galaad, et Simon cum alia parte ad liberandum eos qui erant in Galilea, et Iosephum filium Zacharie et Azariam reliquit Iudas cum residuo exercitu in Iudea pro custodia populi manentis in sua absentia.
marg.|
£
.5.
%
Et dati sunt Simoni viri : Quia cum paucioribus adversariis habebat confligere quam Iudas.
marg.|
£
.6.
%
Et abiit Simon in Galileam : Hic consequenter ponitur bellantium virtus, et primo Simonis et sui exercitus. Et patet littera usque ibi:
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
marg.|
{4.2369}
£
.1.
%
Et assumpsit eos, qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis, et omnibus, etc. ut essent magis remoti ab adversariis, et per consequens magis tuti.
marg.|
£
.2.
%
Et Iudas Machabeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem, etc. Hic consequenter ponitur virtus Iude et eorum, qui cum eo erant. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur adversariorum debellatio. Secundo Iudeorum assecuratio, ibi : Et congregavit Iudas. Prima in duas secundum duplicem Timothei debellationem. Secunda {4.2370} ibi : Post hec autem verba. Circa primam partem patet littera usque ibi:
marg.|
£
.3.
%
Constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos, etc., id est ipsum applicare ad invadendum.
marg.|
£
.4.
%
Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem : Ut ex improviso irruerent super eos, qui obsederant Iudeos inclusos in munitione.
marg.|
£
.5.
%
Et vidit Iudas, quia cepit bellum, et clamor ascendit ad celum sicut tuba, etc. Ad capiendum dictam munitionem.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
marg.|
{4.2371}
£
.1.
%
Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione : Divisit enim exercitum suum in tres partes, irruens super adversarios a tergo.
marg.|
£
.2.
%
Et divertit Iudas in Maspha, et expugnavit et cepit eam, et occidit omnem masculum eius, et sumpsit spolia eius, etc. Aliqui libri habent Masphat, et Male, quia Masphat est locus in Iudea, in quo fuerunt congregati Iudas et populus ad Dominum deprecandum supra 3. cap.
marg.|
£
.3.
%
Post hec autem verba congregavit Timotheus exercitum
{4.2372} alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. Hic consequenter ponitur secunda Timothei debellatio. Et patet littera usque ibi:
marg.|
£
.4.
%
Et ait Timotheus principibus exercitus sui, etc. Erat enim sortilegus, et per hoc factum sortilegizaverat de victoria sui contra Iudam vel econverso.
marg.|
£
.5.
%
Statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis dicens : Isti enim habebant in scriptis nomina bellatorum, et per hoc poterant scire si omnes transirent.
marg.|
£
.6.
%
Transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum : Ut daret aliis audaciam transeundi.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
marg.|
{4.2373}
£
.1.
%
Et proiecerunt arma sua, etc. Ut fugerent magis expedite.
marg.|
£
.2.
%
Et congregavit : Postquam descripta est adversariorum debellatio, hic consequenter describitur Iudeorum assecuratio. Nam liberatos ab obsidione noluit inter adversarios dimittere, sed adducere eos in Iudeam, ut essent ibi tuti. Et patet littera usque ibi:
marg.|
£
.3.
%
Et venerunt usque Ephron, etc. Ubi ponitur impedimentum superveniens in via. Nam habitatores Ephron negaverunt eis transitum {4.2374} per suam civitatem, et non poterant transire per aliam viam. Ideo subditur.
marg.|
£
.4.
%
Sed per mediam : scilicet civitatem Ephron.
marg.|
£
.5.
%
Iter erat : scilicet Iude et populo eius.
marg.|
£
.6.
%
Et obstruxerunt, id est muraverunt eas.
marg.|
£
.7.
%
Et precepit Iudas predicare, id est per preconem dicere.
marg.|
£
.8.
%
Ut applicarent, id est ut stultum facerent contra civitatem.
marg.|
£
.9.
%
Et eradicavit eam, etc., id est subvertit.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
marg.|
{4.2375}
£
.1.
%
Et erat Iudas congregans extremos, et exhortabatur populum, etc. Faciebat enim ultimam custodiam, ne aliquis ex debilitate seu alia occasione remaneret post armatos, et ab adversariis insidiantibus caperetur.
marg.|
£
.2.
%
Et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, etc., id est quod bellatores sani redierant et integro numero.
marg.|
£
.3.
%
Et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad : Hic consequenter describitur quorundam Iudeorum presumptio, scilicet illorum, qui in absentia Iude et fratrum suorum remanserant ad populi custodiam, et presumentes de sua virtute exierunt ad preliandum cum Gentilibus contra Iude prohibitionem, que habetur supra. Et patet littera usque ibi:
marg.|
{4.2376}
£
.4.
%
Et Azarias princeps virtutis res bene gestas, et prelia, etc., id est partis exercitus, que remanserat ad custodiam Iude tantum, et non ad bella contra extraneos concitandum.
marg.|
£
.5.
%
Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes, etc. Ex quo patet, quod movebantur ex presumptione et laudis cupiditate.
marg.|
£
.6.
%
Et abierunt Iamniam, et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam, etc. ubi habitabat Gorgias cum exercitu suo.
marg.|
£
.7.
%
Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, etc., id est Matathie et filiorum suorum et consanguineorum eorum.
marg.|
£
.8.
%
Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, etc. Propter crebras et magnas victorias.
marg.|
£
.9.
%
Et convenerunt ad eos fausta acclamantes, id est infortunia {4.2377} sive laudes de infortuniis magnificantes. Et dicuntur fausta, a faveo faves, quasi fortune favores. Plures enim de gentibus circa Iudeam habitantibus videntes et audientes Iude fratrumque suorum bonas, scilicet fortunas, venerunt ad eos facere amicitias.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,1
marg.|
£
.1.
%
Et perambulabat Samariam : ubi habitabant Gentiles illuc missi de Perside, qui fuerunt semper molesti Iudeis, ut patet 1. Esdr. et Nehem. {4.2378} Et revertitur scriptura ad loquendum de predictis, qui processerant ad bellum ex presumptione, cum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
In illa die :
marg.|
£
.3.
%
Ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter, etc. scilicet Iosephus et Azarias supradicti, qui licet essent de sacerdotali genere, non tamen erant de sorte Ioacim, de qua fuit Matathias, ut habetur supra in principio cap. 2.
prol.|
Liber I Machabeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 5,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.2365}
Et factum est : Sequitur : Et debellabat Iudas filios Esau. Que interpretatur terrena, ideo per istos significantur principes terreni tyrannizantes, contra quos bonus prelatus debet pugnare primo per monitiones sacras, et postea per ecclesiasticas censuras. ideo sequitur.
marg.|
£
.4.
%
Anathematizavit eos, etc. Et transivit : Qui interpretatur, populus meus, ideo per filios Ammon significantur heretici qui fuerunt ecclesie filii, sed ab ea recesserunt per errorem circa aliquem vel {4.2366} plures articulorum fidei. j. Io. 2c. A nobis prodierunt, sed non ex nobis erant, scilicet permanentes. Contra istos bonus prelatus vel doctor pugnat errorem eorum confutando per sacre scripture veritatem, et si maneant obstinati, per ecclesie censuram eos excommunicando, et iustitie seculari tradendo.
marg.|
£
.7.
%
Et congregate sunt gentes : Per quas significantur infideles in aliqua terra vel civitate cum fidelibus manentes, et quando incipiunt eos inducere ad suam infidelitatem, debent fideles recurrere pro consilio et auxilio habendo ad superiores suos, sicut isti recurrerunt ad Iudam et eius fratres.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,moraliter
marg.|
† {4.2367}
Et ecce, etc. de Galilea : Que interpretatur transmigratio : ideo significat religionem in qua fit transmigratio de vita seculari ad regularem, et quando impugnantur ab hominibus malis vel spiritus malignis, ita quod imminet periculum communitati, recurrendum est ad superiores pro tuitione habenda, sicut fecerunt {4.2368} isti manentes in Galilea.
marg.|
† Dixitque Iudas Simoni fratri suo : Elige tibi viros : Per hoc ostenditur, quod ecclesie doctores et prelati debent succurrere velociter existentibus in periculo peccati, sive laici sint sive religiosi.
marg.|
£
.6.
%
Et abiit Simon : Simon autem interpretatur audiens sive obediens. Et ideo per hoc quod ivit ad succurrendum Galileis, significatur, {4.2369} quod talis reformator debet mitti, qui sciat eos inducere ad obediendum humiliter in his, que pertinent ad statum religionis, et sic habetur triumphus de spiritibus malignis, Prv. 21. Vir obediens loquetur victorias.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,moraliter
marg.|
£
.2.
%
Et Iudas Machabeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem, etc. De Iuda Machabeo dicitur su. 2. cap. quod erat fortis viribus, propter quod factus est princeps militie, Ionathas vero interpretatur donum columbe, propter quod significat hominem {4.2370} sapientem, quia sapientia est primum et principale donum Spiritus Sancti, qui per columbam designatur. unde dicitur, Is. 11.a. Et requiescet supereum spiritus sapientie et intellectus. Per hoc igitur, quod Iudas Machabeus et Ionathas iverunt ad reprimendum infideles, significatur, quod ad eos mittendi sunt homines litterati, qui reprimant eos ab infidelitate per donum sapientie. Quod si non fiat procedatur contra eos per robur militie, sicut dicitur hic diffuse de infidelium debellatione multiplici per robur militie Iude Machabei.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,moraliter
marg.|
{4.2373}
£
.2.
%
Et congregavit Iudas universos Israelitas, qui erant, etc. per hoc quod Iudas eduxit filios Israel de Galaad, ubi erant in periculo propter infideles circunstantes et adduxit eos in terram {4.2374} Israel cum fratribus suis, ostenditur, quod quilibet bonus superior si videat subditos suos esse periculose quantum ad fidem vel mores in aliquo loco, debet eos ad locum securitatis transferre.
Numérotation du verset
1Mcc. 5,moraliter
marg.|
{4.2375}
£
.3.
%
Et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in, etc. Sequitur.
marg.|
† Audivit Iosephus Zacharie filius : Per istos, qui audientes facta magnifica Iude et Ionathe ex ambitione acquirendi sibi famam constituerunt prelia contra gentes, de quo reportaverunt confusionem et populus Israel plagam magnam, significantur illi, qui {4.2376} presumunt exercere actum legendi vel predicandi, quo committitur bellum cum vitiis et spiritibus malignis, et tamen sunt ad hoc inepti propter defectum scientie vel vite, et sic reportant confusionem, quia de facili dicunt falsa, et propter vite defectum populus audiens scandalizatur, quia sicut dicit Gregorius homil. 37. Cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur.
prol.|
Liber I Machabeorum
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_5)
Notes :