Capitulum 6
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
Et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
Numérotation du verset
1Mcc. 6,2
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et lorice et scuta que reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Grecia
Numérotation du verset
1Mcc. 6,3
et venit et querebat civitatem capere et predare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
Numérotation du verset
1Mcc. 6,4
et insurrexerunt in prelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,5
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra que erant in terra Iuda
Numérotation du verset
1Mcc. 6,6
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
Numérotation du verset
1Mcc. 6,7
et quia diruerunt abominationem quam edificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,8
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem pre tristitia quia non est factum sicut cogitabat
Numérotation du verset
1Mcc. 6,9
et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
Numérotation du verset
1Mcc. 6,10
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde pre sollicitudine
Numérotation du verset
1Mcc. 6,11
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitie in qua nunc sum qui iocundus eram et dilectus in potestate mea
Numérotation du verset
1Mcc. 6,12
nunc vero reminiscor malorum que feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea que erant in ea et misi auferri habitantes Iudeam sine causa
Numérotation du verset
1Mcc. 6,13
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
Numérotation du verset
1Mcc. 6,14
et vocavit Philippum unum de amicis suis et preposuit eum super universum regnum suum
Numérotation du verset
1Mcc. 6,15
et dedit ei diadema et stolam suam et annulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,16
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
Numérotation du verset
1Mcc. 6,17
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adolescentem et vocavit nomen eius Eupator.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,18
Et hii qui erant in arce concluserant Israel in circuitu sanctorum et querebant eis mala semper ad firmamentum gentium
Numérotation du verset
1Mcc. 6,19
et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
Numérotation du verset
1Mcc. 6,20
et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
Numérotation du verset
1Mcc. 6,21
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israel.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,22
et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros ?
Numérotation du verset
1Mcc. 6,23
Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in preceptis eius et obsequi edictis eius
Numérotation du verset
1Mcc. 6,24
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostre diripiebantur
Numérotation du verset
1Mcc. 6,25
et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,26
et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
Numérotation du verset
1Mcc. 6,27
et nisi preveneris eos velocius maiora quam hec facient nec poteris obtinere eos.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,28
Et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
Numérotation du verset
1Mcc. 6,29
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius
Numérotation du verset
1Mcc. 6,30
et erat numerus exercitus centum millia peditum et viginti millia equitum et elephanti triginta duo docti ad prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 6,31
et venerunt per Idumeam et applicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
Numérotation du verset
1Mcc. 6,32
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,33
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et comparaverunt se exercitus in prelium et tubis cecinerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 6,34
et elephantis ostenderunt sanguinem uve et mori ad acuendos eos in prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 6,35
et diviserunt bestias per legiones et asstiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis et galee aeree in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestie electi erant
Numérotation du verset
1Mcc. 6,36
hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
Numérotation du verset
1Mcc. 6,37
sed et turres ligneas super eos firme protegentes super singulas bestias et super eas machine et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestie
Numérotation du verset
1Mcc. 6,38
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
Numérotation du verset
1Mcc. 6,39
et ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,40
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
Numérotation du verset
1Mcc. 6,41
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbe et collisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,42
et appropiavit Iudas et exercitus eius in prelium et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,43
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,44
et dedit se ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen eternum
Numérotation du verset
1Mcc. 6,45
et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
Numérotation du verset
1Mcc. 6,46
et ivit sub pedes elephanti et supposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
Numérotation du verset
1Mcc. 6,47
et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius diverterunt ab eis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,48
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et applicuerunt1 castra rex ad Iudeam et montem Sion
1applicuerunt] applicuit
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 6,49
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terre
Numérotation du verset
1Mcc. 6,50
et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,51
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
Numérotation du verset
1Mcc. 6,52
fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,53
Esce autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudea de gentibus consumpserant reliquias eorum que reposite fuerant
Numérotation du verset
1Mcc. 6,54
et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,55
Et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
Numérotation du verset
1Mcc. 6,56
et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia querit suscipere regni negotia
Numérotation du verset
1Mcc. 6,57
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus quotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
Numérotation du verset
1Mcc. 6,58
nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 6,59
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum que despeximus irati sunt et fecerunt omnia hec
Numérotation du verset
1Mcc. 6,60
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,61
et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
Numérotation du verset
1Mcc. 6,62
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
Numérotation du verset
1Mcc. 6,63
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem.
Capitulum 6
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2377}
Et rex Antiochus : Descriptis victoriis Iude tempore Antiochi Epiphanis, hic consequenter describitur conflictus Iude tempore filii sui Antiochi Eupatoris. Et quia corruptio unius est generatio alterius. Ideo primo ponitur mors Antiochi illustris. Secundo substitutio filii eius Antiochi Eupatoris, ibi : Et cognovit Lysias. Circa primum primo ponitur sue mortis occasio, que fuit duplex. Una : quia fuit turpiter repulsus a quadam civitate Persidis valde opulenta, quam querebat subito depredari. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Et audivit esse civitatem Elimaidem : hoc audivit ab exploratoribus, quos miserat ad inquirendum de civitatibus, in quibus posset accipere divitias et pecunias multas, nam ad hoc iverat in Persidem, ut dictum est supra 3. cap.
marg.|
{4.2378}
£
.3.
%
Et illic velamina aurea : ad decorem templi divitiis pleni.
marg.|
£
.4.
%
Et lorice, et scuta : ad memoriam suarum victoriarum.
marg.|
£
.5.
%
Et querebat civitatem capere : dolose.
marg.|
£
.6.
%
Et non potuit : quoniam innotuit, etc. quia civibus revelatus fuit eius dolus.
marg.|
£
.7.
%
Et abiit cum tristitia, etc. que fuit occasio sue mortis. Prima. nam spiritus tristis exiccat ossa, Prv. 17.d. Secunda sue mortis occasio fuit tristitia, super predictam veniens de audita debellatione principum suorum in Iudea, et prosperitate Iudeorum. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
£
.8.
%
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata etc. Et patet littera usque ibi:
marg.|
£
.9.
%
Et quia diruerunt abominationem, id est idolum Iovis quod edificaverat Antiochus super altare Domini, ut supra cap. 1.
marg.|
£.10.%
Et sanctificationem, etc., id est templum.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
marg.|
{4.2379}
£
.1.
%
Et Bethsuram civitatem suam : ut esset eis in fortalitium contra impulsus gentium.
marg.|
£
.2.
%
Ut audivit rex sermones istos : quia debellatus fuerat in Elimaide et principes sui in terra Iude.
marg.|
£
.3.
%
Et arbitratus est se mori : desperans de infirmitate sanari. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£
.4.
%
Et dilectus in potestate mea : sed hoc erat a satellitibus suis, sed erat odiosus gentibus aliis propter superbiam et malitiam suam.
marg.|
£
.5.
%
Nunc vero reminiscor : pena debita docente culpam.
marg.|
£
.6.
%
Et preposuit eum : videns imminere de propinquo suum interitum.
marg.|
£
.7.
%
Et dedit ei diadema, id est insignia regalia ad insigniendum filium suum.
marg.|
£
.8.
%
Et mortuus est : Cepit autem regnare anno 137. ut supra 1. cap. primus tamen annus et ultimus fuerunt imperfecti, et anno 7. regni sui cepit filios Israel graviter affligere, et anno 9. posuit idolum super altare, ut patet ex predictis supra 1. cap.
marg.|
{4.2380}
£
.9.
%
Et cognovit : descripta morte Antiochi, hic consequenter describitur substitutio filii sui, qui primo sublimatur in regnum. Secundo provocatur contra Dei populum, ibi : Et hi qui erant. Circa primum dicitur : Et cognovit Lysias. quam reliquerat Antiochus ad custodiam regni et nutritionem filii sui, ut supra 3. cap.
marg.|
£.10.%
Quoniam mortuus est rex : Hoc cognovit per nuntium prevenientem Philippum, quem rex moriens instituerat tutorem filii sui.
marg.|
£.11.%
Et constituit : Ut sic privaret Philippum officio tutoris et regni negotiis in seipsum retorquendo.
marg.|
£.12.%
Et hi qui erant in : Hic consequenter rex novus contra Iudeos provocatur. Et primo ponitur huius provocationis occasio. Secundo ipsa provocatio, ibi: Et iratus est rex. Occasio vero provocationis fuit accusatio Iudeorum erga ipsum de obsidione Macedonum et quibusdam aliis. Et hoc est quod dicitur : Et hi qui erant in arce. Ad nocendum Iudeis, ut habetur supra 1. cap.
marg.|
£.13.%
Concluserant Israel, id est sic eos arctaverunt, quod non poterant libere exequi cultum divinum.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
marg.|
{4.2381}
£
.1.
%
Et cogitavit Iudas, etc. Ut divinus cultus libere posset exerceri.
marg.|
£
.2.
%
Et fecerunt balistas : Ad faciendum spicula contra arcis propugnacula.
marg.|
£
.3.
%
Et machinas : Ad destruendum muros eius.
marg.|
£
.4.
%
Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur : Occulte, et impiorum ex Israel favore. Ideo subditur : Et adiunxerunt se illis.
marg.|
£
.5.
%
Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare, etc. Isti fuerunt de illis, qui iverunt ad Antiochum Epiphanem impetrantes ab eo, ut faceret iustitias gentium in Hierusalem, ut supra cap. 1.
marg.|
£
.6.
%
Et filii populi nostri : scilicet Matathias et filii eius et amici eius, qui prevaricatores legis obsidebant vel occidebant.
marg.|
£
.7.
%
Et non ad nos tantum extenderunt manum : Inferendo.
marg.|
£
.8.
%
Sed et in omnes fines : Persequendo amicos et sectatores legis.
marg.|
£
.9.
%
Et ecce applicuerunt hodie, id est isto tempore.
marg.|
£.10.%
Ad arcem in Hierusalem : Impugnando gentem tuam.
marg.|
£.11.%
Et munitionem in Bethsura munierunt : contra te et regnum tuum.
marg.|
£.12.%
Et nisi preveneris eos velocius, maiora quam hec facient : contra te.
marg.|
£.13.%
Nec poteris obtinere eos : Quoniam erunt nimis fortificati.
marg.|
£.14.%
Et iratus est rex : Hic consequenter ponitur ipsius regis provocatio, ex qua primo disponitur belli apparatus. Secundo, conflictus, ibi : Et venerunt. Circa primum dicitur : Et iratus est rex, ut hec audivit. Quia videbantur esse contra honorem suum et bonum reipublice.
marg.|
£.15.%
Et convocavit omnes amicos suos : Ut ei assisterent.
marg.|
£.16.%
Et principes exercitus sui, et eos : Ut se ad bellum disponerent.
marg.|
{4.2382}
£.17.%
Et elephanti triginta duo, etc. Dicit enim Philosophus libro de animalibus, quod elephas est animal maxime disciplinabile.
marg.|
£.18.%
Et venerunt per : Hic consequenter ponitur belli congressus. Et primo in munitione. Secundo in campo, ibi : Et surrexit rex. Circa primum dicitur : Et venerunt per Idumeam. Que terra erat Iudeis adversaria, ut patet per predicta quinque capita.
marg.|
£.19.%
Et applicuerunt ad Bethsuram : Ubique erant Iudei pro defensione loci.
marg.|
£.20.%
Et pugnaverunt dies multos : Contra Bethsuram.
marg.|
£.21.%
Et fecerunt machinas : Ad destruendum eam.
marg.|
£.22.%
Et exierunt : Scilicet Iudei, qui erant in munitione obsessi.
marg.|
£.23.%
Et succenderunt eas : Revertentes ad munitionem : et defendentes eam.
marg.|
£.24.%
Et recessit Iudas ab arce : ut succurreret Iudeis in Bethsura obsessis.
marg.|
£.25.%
Et surrexit rex ante lucem : Hic consequenter describitur bellum in campo. Circa quod primo ponitur belli preparatio. secundo belli congressio, ibi : Et appropinquavit, tertio populi liberatio, ibi : Et audivit Lysias. Circa primum dicitur : Et surrexit rex ante lucem. ut iret ad pugnandum contra Iudam.
marg.|
£.26.%
Et comparaverunt se, etc., id est disposuerunt se ad pugnandum.
marg.|
£.27.%
Et astiterunt singulis elephantis mille viri : scilicet pedites.
marg.|
£.28.%
In loricis concatenatis : nam macule loricarum sese complectuntur ad modum catenarum.
marg.|
£.29.%
Hi ante tempus ubicumque : eam velociter precedendo.
marg.|
£.30.%
Et quocumque ibat, ibant : subsequendo.
marg.|
£.31.%
Et non discedebant ab ea : ne ab adversariis vulneraretur bestia.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
marg.|
{4.2383}
£
.1.
%
Et super eas machine : ad proiiciendum iacula.
marg.|
£
.2.
%
Et intus magister bestie : Regens gressus eius.
marg.|
£
.3.
%
Et residuum equitatum : scilicet a dextris et sinistris animalium.
marg.|
£
.4.
%
Statuit in duas partes tubis exercitum commovere : nam sonus tubarum excitat ad audaciam.
marg.|
£
.5.
%
Et perurgere : ad bellum.
marg.|
£
.6.
%
Constipatos in legionibus, id est coniunctos ne acies et legiones rumpantur ab adversariis.
marg.|
£
.7.
%
Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos : ut si Iudas, qui paucos habebat bellatores comparative, fugeret ad montes, non evaderet.
marg.|
£
.8.
%
Et commovebantur : admiratione vel quodam tremore.
marg.|
£
.9.
%
Omnes inhabitantes : scilicet illam ubi poterat talis sonitus et commotio percipi.
marg.|
£.10.%
Et appropriavit : Hic consequenter ponitur conflictus : et primo in campo. secundo in fortalitio, ibi : Castra autem regis. Circa primum primo ponitur conflictus in generali, ut patet, secundo in speciali, cum dicitur.
marg.|
{4.2384}
£.11.%
Et vidit Eleazar : Dicit Iosephus quod ille fuit frater Iude, unde et supra 2.c. quartus filius Matathie Eleazarus nominatur : et idem est nomen quod Eleazar. Nomina enim Hebrea ad Latinum tracta frequenter accipiunt hanc syllabam us in fine, ut Iacob Iacobus, Saul, Saulus, et sic de multis aliis. Sed contra hoc videtur, quia iste dicitur filius Saura. Sequendo dictum Iosephi potest dici, quod hic ponitur nomen matris. ut supra 2.ca. nomen patris. Vel quod Matathias fuit binomius, et alio nomine Saura dictus.
marg.|
£.12.%
Unam de bestiis loricatam loricis regis : per signa regia ibidem posita.
marg.|
£.13.%
Et visum est ei quod in ea esset rex : in turre lignea super eam existente propter signa dicta, non tamen erat ita.
marg.|
£.14.%
Et dedit se : scilicet vitam suam corporalem.
marg.|
£.15.%
Ut liberaret populum suum : Bonum enim proprium corporale propter salutem boni communis est exponendum. Ideo subditur.
marg.|
£.16.%
Et acquireret sibi nomen eternum : virtuose moriendo. Credebat enim probabiliter, quod si rex esset mortuus, statim fugeret eius exercitus.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
marg.|
{4.2385}
£
.1.
%
Et occidit eum, et cecidit in terram, etc. Percutiens in ventre, ubi non erat armatus.
marg.|
£
.2.
%
Et videntes : scilicet Iudas et eius exercitus.
marg.|
£
.3.
%
Virtutem regis : cui non poterant resistere.
marg.|
£
.4.
%
Diverterunt se ab eis : caute recedentes, ut possent templum Domini quod erat in Hierusalem servare.
marg.|
£
.5.
%
Castra autem regis : Hic consequenter ponitur bellum in fortalitio : et primo ponitur de fortalitio, quod erat in Hierusalem, et patet. Et interponitur de fortalitio Bethsure, quod primo cepit rex antequam iret in Hierusalem. Ideo dicitur :
marg.|
£
.6.
%
Et fecit pacem : Per talem modum quod dimitterent fortalitium salvis suis personis : Et subditur ratio talis pacis ex parte Iudeorum, cum dicitur :
marg.|
£
.7.
%
Quia non erant, id est obsessis in Bethsura : Et subditur causa cum subditur :
marg.|
£
.8.
%
Quia sabbatha, id est annus septimus, in quo terra non colebatur nec seminabatur, ut habetur Levi. xxv.a. Sed contra hoc videtur quod dicitur ibidem : Dabo vobis benedictionem meam anno sexto, et faciet fructus trium annorum : propter quod non videtur quod annus septimus faceret aliquem defectum cibi, sed magis abundantiam. {4.2386} Dicendum quod istud Dei beneficium fuit ante captivitatem Babylonicam, in qua cessaverunt aliqua Dei beneficia : Non enim postea leguntur habuisse Iudei arcam testamenti, nec propitiatorium, nec responsa in rationabili summi sacerdotis, nec unctionem regum et pontificum : et hoc etiam confitentur Iudei moderni, et habetur in libro Hbr. nomine Canhedrin Ierosolymitano. Et idem videtur fuisse de duplicatione fructuum anno sexto. Et consequenter revertitur ad obsidionem fortalitii Ierosolymitani, cum dicitur :
marg.|
£
.9.
%
Et convertit castra ad locum, id est templi.
marg.|
£.10.%
Dies multos : Quia locus erat fortis et munitus propter quod non poterat cito expugnari.
marg.|
£.11.%
Et statuit : ad defensores sagittandum.
marg.|
£.12.%
Et machinas : ad muros concutiendum.
marg.|
£.13.%
Et ignis iacula, etc., id est instrumenta ad ignem Grecum iaciendum.
marg.|
£.14.%
Et tormenta ad lapides iactandos, et spicula, id est petrarias et magonnellos.
marg.|
£.15.%
Et scorpios ad mittendas, id est instrumenta ad mittendum sagittas venenatas.
marg.|
£.16.%
Esce autem : Hoc subditur ad ostendendum, quod non poterant diu tenere fortalicium.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
marg.|
{4.2387}
£
.1.
%
Et audivit : Hic consequenter ponitur liberatio populi ex beneficio Dei, quia facit cum tentatione proventum, et ideo misit rumores Lysie, per quos fuit compulsus solutionem obsidionis procurare. et hoc est quod dicitur : Et audivit Lysias. ad quod sequebatur elongatio Lysie a familiaritate regis et regni negotiis quod formidabat : ideo dissolvere obsidionem procurabat, dicens :
marg.|
£
.2.
%
Deficimus quotidie : Nam aliqui interficiebantur, et aliqui infirmabantur, sicut solet accidere in obsidione.
marg.|
£
.3.
%
Et esca nobis : ita quod non poterimus diu tenere obsidionem.
marg.|
{4.2388}
£
.4.
%
Et locus, scilicet hominibus armis et cibis : hoc dicebat ad habendum intentum : tamen erat falsum sicut premittitur parte precedenti, ubi dicitur :
prol.|
Et remanserunt : Quoniam obtinuerat eos fames.
marg.|
£
.5.
%
Et incumbit : quasi dicat maiora negotia nos urgent ad dimittendum hanc obsidionem, ideo concludit :
marg.|
£
.6.
%
Nunc itaque : Modus enim hominum facientium pacem adinvicem erat dare mutuo dexteras manus. Cetera patent usque ibi :
marg.|
£
.7.
%
Et vidit munitionem, id est fortitudinem.
marg.|
£
.8.
%
Et rupit citius : destruendo locum, ne si Iudei rebellarent haberent ibi recursum.
prol.|
Liber I Machabeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 6,moraliter
marg.|
{4.2377}
£
.1.
%
Et rex Antiochus : Per ipsum significatur diabolus, ut dictum est supra. Et sicut iste conatus fuit spoliare civitatem et templum divitiis temporalibus et iocalibus pretiosis, sic diabolus {4.2378} conatur spoliare clerum et populum Christianum virtutum divitiis et Spiritus Sancti donis. Et sicut civibus resistentibus Antiochus fuit turpiter repulsus, sic diabolus confusibiliter repellitur, quando sibi viriliter resistitur, Iac. 4.b. Resistite diabolo et fugiet a vobis.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,moraliter
marg.|
{4.2379}
£
.2.
%
Et factum est, ut audivit : Diabolus enim valde tristatur de prosperitate bonorum, et de confusione satellitum suorum, et quamvis sit immortalis, tamen dici potest mori in Antiocho, cuius mors hic describitur, sicut Christus post resurrectionem immortalis factus quantum ad naturam humanam dixit se iterum crucifigendum in Petro. Et sic illi, qui sunt membra diaboli, ut raptores, et usurarii quando moriuntur faciunt testamentum Antiochi, qui moriens de rapinis nihil restituit, sed de coronatione filii sui diligenter ordinavit. Et similiter isti non cogitant de restitutionibus {4.2380} faciendis, sed solum de filiabus et filiis promovendis.
marg.|
£
.9.
%
Et cognovit Lysias : Per istum, qui ex ambitione et invidia coronavit Antiochum, scilicet ut post regem esset super regni negotia, et sic istis privaret Philippum, cui dicta coronatio fuerat commissa, significatur quilibet invidus et ambitiosus. Et sicut iste Lysias ex hoc facto fuit occisus cum Antiocho, ut habetur ca. se. sic iusto Dei iudicio similia facientibus frequenter contingit similia pati.
marg.|
£.12.%
Et hi qui erant, scilicet ab accessu ad templum, et ideo per istos significantur mali prelati, qui licet sint in arce dignitatis ecclesiastice, tamen impediunt aliquando populum catholicum ab accessu {4.2381} ad ecclesiam per excommunicationes et interdicta irrationabiliter fulminata. Et sicut Iudas commisit prelium contra illos, sic summus pontifex reprimere debet istos.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,moraliter
marg.|
† Et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israel : Per istos significantur apostate {4.2382} a fide, vel a religione, seu a societate civitatis, vel regni, et iungunt se cum adversariis istarum communitatum, ut possint eis inferre maius malum, quia nulla pestis gravior ad nocendum quam familiaris amicus.
marg.|
£.14.%
Et iratus est : Per regem istum paterni sceleris imitatorem, significatur {4.2383} diabolus, sicut et per patrem, qui tristatur de profectu bonorum. Ideo communicat contra eos exercitum fortem et magnum, scilicet peditum et equitum et elephantorum. Per pedites significantur homines mali et heretici, laici tamen. Per equites vero litterati, quia possunt plus nocere, per elephantes significantur spiritus maligni, qui plus nocere possunt quam homines mali. Sequitur infra.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,moraliter
marg.|
£
.7.
%
Et distincta est pars exercitus regis : Nam aliqui ibant per montes, per {4.2384} quos significantur superbi inducentes ad malum per terrores, et alii ibant per loca humilia : per quos significantur subdoli inducentes ad malum per promissa et falsas deceptiones.
marg.|
£.11.%
Et vidit Eleazar filius Saura : Per istum, qui mori voluit, ut malos devinceret : significantur martyres, qui moriendo tyrannos devicerunt. unde dixit B. Vincentius Daciano : Uberiorem mihi prestas gloriam cum acerbiora et exquisitoria tormenta tecum fuerint superata. Et etiam Dacianus confessus fuit se victum, dicens : Et quid huic amplius faciemus, qui in omnibus quecumque fecimus victi sumus.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,moraliter
marg.|
£
.3.
%
{4.2385}
Et videntes virtutem regis et impetum exercitus etc. Per hoc significantur prudenter fugientes a seculo : ubi non possunt resistere diaboli tentationibus ut in claustro salventur adiuti bonorum consiliis et orationibus.
marg.|
£
.9.
%
Et convertit castra ad locum sanctificationis, etc. subiicere sibi. {4.2386} Quia non sufficit diabolo subiicere sibi simplices laicos, sed invadit etiam clericos et religiosos.
marg.|
£.11.%
Et statuit illic, id est omnium tentationum modos et genera. Sequitur :
marg.|
† Fecerunt autem : nam clerici et religiosi debent esse magis solliciti se munire contra malitias inimici.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_6)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_6)
Notes :