string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr52.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 

Anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic
Numérotation du verset 1Mcc. 7,2 

et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,3 

et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,4 

Et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
Numérotation du verset 1Mcc. 7,5 

et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
Numérotation du verset 1Mcc. 7,6 

et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
Numérotation du verset 1Mcc. 7,7 

nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,8 

et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,9 

et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 7,10 

et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo
Numérotation du verset 1Mcc. 7,11 

et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
Numérotation du verset 1Mcc. 7,12 

et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere que iusta sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,13 

et primi Asidei qui erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,14 

dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
Numérotation du verset 1Mcc. 7,15 

et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
Numérotation du verset 1Mcc. 7,16 

et crediderunt ei et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
Numérotation du verset 1Mcc. 7,17 

carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
Numérotation du verset 1Mcc. 7,18 

et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,19 

et movit Bacchides castra ab Hierusalem et applicuit in Bethzetha et misit et comprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit
Numérotation du verset 1Mcc. 7,20 

et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,21 

et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
Numérotation du verset 1Mcc. 7,22 

et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,23 

Et vidit Iudas omnia mala que fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israel plus multo quam gentes
Numérotation du verset 1Mcc. 7,24 

et exiit in omnes fines Iude in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,25 

vidit autem Alchimus quod prevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,26 

Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israel et mandavit ei evertere ppulum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,27 

et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
Numérotation du verset 1Mcc. 7,28 

dicens : non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace
Numérotation du verset 1Mcc. 7,29 

et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,30 

et innotuit sermo Iude quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 7,31 

et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iude in pugnam iuxta Capharsalama
Numérotation du verset 1Mcc. 7,32 

et ceciderunt de Nicanoris fere quinque millia viri et fugerunt in civitatem David
Numérotation du verset 1Mcc. 7,33 

et post hec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata que offerebantur pro rege
Numérotation du verset 1Mcc. 7,34 

et irridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
Numérotation du verset 1Mcc. 7,35 

et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna
Numérotation du verset 1Mcc. 7,36 

et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,37 

tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
Numérotation du verset 1Mcc. 7,38 

fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
Numérotation du verset 1Mcc. 7,39 

et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra applicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syrie
Numérotation du verset 1Mcc. 7,40 

et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris et oravit Iudas et dixit
Numérotation du verset 1Mcc. 7,41 

qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque millia
Numérotation du verset 1Mcc. 7,42 

sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius
Numérotation du verset 1Mcc. 7,43 

et commiserunt exercitus prelium tertia decima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in prelio
Numérotation du verset 1Mcc. 7,44 

ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,45 

et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
Numérotation du verset 1Mcc. 7,46 

et exierunt de omnibus castellis Iude in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
Numérotation du verset 1Mcc. 7,47 

et acceperunt spolia eorum et predam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et attulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,48 

et letatus est populus valde et egerunt diem illam in letitia magna
Numérotation du verset 1Mcc. 7,49 

et constituit agi omnibus annis diem istam tertia decima die mensis adar
Numérotation du verset 1Mcc. 7,50 

et siluit terra Iuda dies paucos

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 
marg.| £ .1. % {4.2387} Anno centesimo : Postquam descriptus est conflictus Iude tempore Antiochi Eupatoris. Hic consequenter describitur eius conflictus tempore Demetrii filii alterius fratris, scilicet Seleuci. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur ipsius Iude pugna. secundo cum Romanis amicitia contracta 8.c. Prima in tres. Nam primo circa Demetrium ostenditur adeptio regni secundo occasio belli, ibi : Et venerunt ad eum. Tertio congressio prelii, ibi : Et elegit rex. Circa primum dicitur : Anno centesimo quinquagesimo. scilicet regni Grecorum.
marg.| £ .2. % Exiit Demetrius : Videns enim se privatum regno patris sui per {4.2388} patruum suum Antiochum Epiphanem, abiit Romam ad conquerendum de eo, sed ipso vivente nihil profecit propter quod ipso mortuo rediit ad obtinendum regnum contra cognatum suum, maxime quia tunc regnum erat quodammodo divisum per Lysiam et Philippum, eo quod quilibet volebat esse tutor Antiochi Eupatoris, et agere negotia regni, ut patet ex predictis.
marg.| £ .3. % Et ascendit cum : scilicet Tyrum, ut dicit Iosephus.
marg.| £ .4. % Et regnavit : Quia multi venerunt ad eum recipientes ipsum tamquam regem et Dominum. Tum quia regnum sibi debebatur ex successione paterna. Tum propter divisionem predictam.
marg.| £ .4. % Et factum est, scilicet palatium Antiochie que erat metropolis.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 
marg.| {4.2389} £ .1. % Comprehendit exercitus, etc. In Demetrii favorem.
marg.| £ .2. % Et venerunt : Hic consequenter ponitur occasio belli, que fuit accusatio Iude et amicorum suorum per iniquos de Israel. et patet littera.
marg.| £ .3. % Et elegit rex : Hic consequenter describitur congressio belli : et primo contra Alchimum sacerdotem, secundo, contra Nicanorem, ibi : Vidit autem Alchimus. Prima in duas, quia primo describitur Bachidis et Alchimi dolus. secundo Iude conflictus, ibi : Et vidit Iudas. Prima adhuc in duas, quia primo describitur perceptio doli, secundo, deceptio populi, ibi : Et convenerunt ad Alchimum. Circa primum dicitur : Et elegit rex ex amicis suis Bachiden. qui dominabatur trans flumen, erat enim a rege constitutus ad illius terre custodiam.
marg.| £ .4. % Sed et Alchimum, id est constituit eum summum sacerdotem : cum tamen non esset de genere sacerdotali, ut dicunt aliqui. Alii vero dicunt quod erat, sicut infra dicitur de eo : Homo sacerdos de semine Aaron venit. tamen non erat de linea summorum pontificum ab Eleazar descendentium.
marg.| {4.2390} £ .5. % Et locuti sunt ad Iudam : Dicentes, quod venerant propter bonum statum terre ut possent Iudam et fratres eius occidere dolose, sed eorum dolus non habuit effectum.
marg.| £ .6. % Et convenerunt ad Alchimum : Hic consequenter subditur deceptio populi.
marg.| £ .7. % Congregatio scribarum : quantum ad legisperitos.
marg.| £ .8. % Et primi Assidei, id est quasi assidue assistentes divino cultui, et hoc per deceptionem Alchimi : Cuius ratio subditur cum dicitur :
marg.| £ .9. % Homo sacerdos de semine : Non tamen de familia summi sacerdotis. Secundum alios vero nec de semine Aaron erat, licet isti crederent in hoc decepti. sed primum videtur verius : quia magis est consonum textui in hoc loco, et etiam secundo libro, 14° capitulo.
marg.| Cetera patent usque ibi :
marg.| £.10.% Sexaginta viros : notabiles in populo, in fama et virtute. Ideo subditur :
marg.| £.11.% Secundum verbum quod : Psalm. lxxv 3.a.
marg.| £.12.% Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum :
Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 
marg.| £ .1. % {4.2391} Non est in eis veritas, etc. In verbo.
marg.| £ .2. % Et iudicium : in facto. Et subditur causa.
marg.| £ .3. % Transgressi sunt enim : eos occidendo quibus iuraverant pacem.
marg.| £ .4. % Et misit : homines armatos.
marg.| £ .5. % Et comprehendit : Propter infidelitatem quam in eis viderant.
marg.| £ .6. % Et commisit regionem : Iudee.
marg.| £ .7. % Alchimo : regendam.
marg.| £ .8. % Et reliquit cum eo, id est vires bellatores.
marg.| £ .9. % Et satis agebat Alchimus, id est quantum poterat nitebatur.
marg.| £.10.% Pro principatu : scilicet firmando et ampliando.
marg.| £.11.% Et convenerunt : impellendo eos ad Gentilem ritum.
marg.| £.12.% Et fecerunt plagam magnam, etc., id est in illis qui erant observatores legis.
marg.| £.13.% Et vidit Iudas : Hic consequenter describitur Iude conflictus ad extirpandam Bachidis et Alchimi dolum, cum dicitur : Et vidit Iudas. oculo compassionis et doloris.
marg.| £.14.% Multo plus quam : Nam apostate legis sunt Gentilibus nequiores.
marg.| £.15.% Exiit in omnes fines Iudee : ut omnes malos extirparet.
marg.| £.16.% Et fecit vindictam in viros, id est apostatas legis.
marg.| £.17.% Et cessaverunt, scilicet Iudei de fortalitio quod obtinebant in Hierusalem.
marg.| £.18.% Vidit autem Alchimus : Hic consequenter describitur bellum {4.2392} Iude contra Nicanorem : Et primo ponitur Nicanoris et Alchimi dolus, secundo, conflictus ibi : Et cognovit Nicanor. Circa primum premittitur dolus Alchimi accusando Iudam et fratres eius, cum dicitur :
marg.| £.19.% Et accusavit : falso tamen et iniuste. secundo ponitur dolus Nicanoris nitentis capere Iudam dolose, et patet littera usque ibi :
marg.| £.20.% Et salutaverunt : veraciter ex parte Iude, sed ex parte Nicanoris dolose : ideo subditur :
marg.| £.21.% Et hostes : Dum tamen haberent tempus aptum et horam.
marg.| £.22.% Et conterritus est : caute recedendo.
marg.| £.23.% Et cognovit : Hic consequenter ponitur conflictus Nicanoris contra Iudam. Et dividitur in duas partes secundum duplicem conflictum. secunda ponitur ibi : Et exiit Nicanor. In primo vero conflictu Nicanor debellatus fugit : Et patet littera usque ibi :
marg.| £.24.% Et fugerunt : in qua erant Gentiles adversarii Iudeorum.
marg.| £.25.% Et post hec, id est facta. sicut 2Rg. j. dicitur : Quod est verbum quod factum est.
marg.| £.26.% Ascendit Nicanor : ad locum templi quod erat in altiori parte quam turris David.
marg.| £.27.% Et exierunt de : quia representabat personam regis.
marg.| £.28.% Et demonstrare : Orandum est enim pro regibus, non solum pro bonis sed etiam pro malis, ut Deus convertat eos ad se, nam ex eis dependet commune bonum.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 
marg.| £ .1. % {4.2393} Et irridens sprevit : Eorum salutationem non recipiens.
marg.| £ .2. % Et polluit, id est eorum sacrificia polluta reputavit. Cetera patent usque ibi :
marg.| £ .3. % Ut esset domus, etc. Que fit verbis simplicibus.
marg.| £ .4. % Et obsecrationis etc. Que fit per invocationem alicuius rei sacre, ut cum dicitur : Per passionem tuam libera nos domine. vel aliquid simile.
marg.| £ .5. % Et exiit Nicanor : Hic consequenter ponitur secundus conflictus, in quo Nicanor interfectus fuit. Sic ergo dicitur : Exiit Nicanor ab Hierusalem et castra. ad pugnandum contra Iudam.
marg.| £ .6. % Et occurrit illi : Ad fortificandum Nicanoris exercitum.
marg.| £ .7. % Qui missi erant : ut habetur 4Rg. 18
marg.| £ .8. % Exiit angelus et percussit : quarti Regum decimonono.
marg.| £ .9. % Et commiserunt, id est Martii, ut dicunt aliqui : et hoc quia aliquando{4.2394} pro una parte concurrit cum Martio, sed communius concurrit cum Februario, nam est ultimus mensis Hebreorum : primus autem mesis magis correspondet Martio, sicut plenius declaravi. Gn. vij. et Ex. 12
marg.| £.10.% Et tubis cecinerunt : Per sonum enim tubarum significabant exercitum Nicanoris devictum, ut Iudei in castellis existentes securi egrederentur et persequerentur fugientes.
marg.| £.11.% Et ventilabant : Dividebantur enim in diversas partes fugiendo.
marg.| £.12.% Et convertebantur etc. Quamlibet partem fugientium invadendo.
marg.| £.13.% Et dexteram eius : Contra templum comminando, quod in suo regressu succenderet ipsum.
marg.| £.14.% Et siluit terra, etc. a preliis.
marg.| £.15.% Dies paucos : Nam audita morte Nicanoris, Demetrius rex misit Bachiden ad impugnandum Iudeam, ut habetur in principio capituli ix.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,moraliter 
marg.| {4.2389} £ .2. % Et venerunt ad eum : Per istum qui ambiebat sacerdotium, et per mendacia et regiam potestatem obtinuit ipsum, significatur quilibet ambitiosus ecclesiastice dignitatis, et per mendacia {4.2390} et brachio seculari intrusus. Et sicut dicitur infra, iste Alchimus plura mala fecit Israel, quoniam occidit valentes viros et promovit iniquos, et similiter intrusus per modum predictum bonos occidit eos persequendo, et a statu honoris deiiciendo, et sic facit in ecclesia plagam magnam.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,moraliter 
marg.| £.13.% {4.2391} Et vidit : Per quem significatur superior potestas ad reprimendum tanta mala, et sicut Alchimus non potens sustinere virtutem Iude fugit ad regem, sic talis intrusus refugit ad brachium {4.2392} seculare, ut contra ecclesiam defendatur. et sicut auxilium Alchimi gladio Iude fuit deiectum, sic sustentatores intrusi sunt excommunicationis gladio feriendi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_7)

Notes :