Capitulum 8
Numérotation du verset
1Mcc. 8,1
Et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et acquiescunt ad omnia que postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus
Numérotation du verset
1Mcc. 8,2
audierunt prelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,3
et quanta fecerunt in regione Hispanie et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri que illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia
Numérotation du verset
1Mcc. 8,4
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terre contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis
Numérotation du verset
1Mcc. 8,5
et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt1 contriverunt bello et obtinuerunt eos
1 tulerunt
Cor3
(vel)
Weber
] tulerant ΩJ*
Numérotation du verset
1Mcc. 8,6
et Antiochum magnum regem Asie qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et exercitum magnum valde contritum ab eis
Numérotation du verset
1Mcc. 8,7
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,8
et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
Numérotation du verset
1Mcc. 8,9
et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his
Numérotation du verset
1Mcc. 8,10
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem
Numérotation du verset
1Mcc. 8,11
et residua regna et insulas que aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 8,12
cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna que erant proxima et que longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos.
Numérotation du verset
1Mcc. 8,13
Quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent. Regnabantquos autem vellent2 ut regno3 decurvabant4
2 vellent] volebant
Cor3
(Aliter)
|
3 regno] de regno
Cor3
|
4 quos autem... decurvabant ΩJ]
om. Weber
|
et exaltati sunt valde.
Numérotation du verset
1Mcc. 8,14
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea
Numérotation du verset
1Mcc. 8,15
et quia curiam fecerunt sibi et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut que digna sunt gerant
Numérotation du verset
1Mcc. 8,16
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universe terre sue et omnes obediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
Numérotation du verset
1Mcc. 8,17
et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
Numérotation du verset
1Mcc. 8,18
et ut auferrent ab eis iugum Grecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 8,19
et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 8,20
Iudas Machabeus et fratres eius et populus Iudeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros
Numérotation du verset
1Mcc. 8,21
et placuit sermo in conspectu eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,22
et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
Numérotation du verset
1Mcc. 8,23
bene sit Romanis et genti Iudeorum in mari et in terra in eternum gladiusque et hostes5 procul sint6 ab eis
5 hostes] hostis
Weber
|
6 sint] sit
Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 8,24
quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,25
auxilium feret gens Iudeorum prout tempus dictaverit corde pleno
Numérotation du verset
1Mcc. 8,26
et preliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes
Numérotation du verset
1Mcc. 8,27
similiter autem et si genti Iudeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
Numérotation du verset
1Mcc. 8,28
et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
Numérotation du verset
1Mcc. 8,29
secundum hec verba constituerunt Romani populo Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,30
quod si post hec verba hii aut illi addere vel demere ad hec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quecumque addiderint vel dempserint rata erunt
Numérotation du verset
1Mcc. 8,31
sed et de malis que Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudeos
Numérotation du verset
1Mcc. 8,32
si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque
Capitulum 8
Numérotation du verset
1Mcc. 8,1
marg.|
{4.2395}
Et audivit Iudas nomen Romanorum, quia sunt potentes, etc. Descripta Iude multiplici victoria, Hic consequenter describitur ipsius cum Romanis amicitia contracta. Et dividitur in tres partes. Nam primo describitur Romanorum fama laudabilis, secundo Iudeorum legatio fidelis, ibi: Et elegit Iudas. tertio, utrorumque confederatio amicabilis, ibi : Et placuit. Prima adhuc in tres. Nam primo describitur eorum fama ex crebris victoriis, secundo ex fidelibus amicitiis, ibi : Cum amicis autem. tertio ex prudentibus eorum modestiis, ibi : Et in omnibus istis. Circa primum primo ponitur Romanorum laus in generali, cum dicitur :
marg.|
£
.1.
%
Et audivit Iudas nomen Romanorum, etc. Per publicam famam.
marg.|
£
.2.
%
Quia sunt potentes viribus, etc. Iam enim sibi subiugaverant multa regna.
marg.|
£
.3.
%
Et acquiescunt ad omnia que postulantur, etc. Dum tamen sint rationabilia.
marg.|
£
.4.
%
Et quicumque accesserunt ad eos, etc. Nullorum amicitiam respuentes.
marg.|
£
.5.
%
Et audierunt prelia eorum, etc. Hic consequenter ponitur fama Romanorum, magis in speciali et primo in Grecia, cum dicitur :
marg.|
£
.6.
%
Et virtutes bonas quas fecerunt in Galacia, etc. que est quedam pars Grecie, quam Senones Galli acquisierunt sub Brennio duce, et eam Gallaciam nominaverunt quasi Gallogreciam. Secundo in Hispania, cum dicitur :
marg.|
£
.7.
%
Et quanta fecerunt in regione Hispanie, etc. Ad subiectionem, cuius montes Pyreneos immeabiles ante fecerunt sere pervios cum maximis sumptibus et labore.
marg.|
£
.8.
%
Et quod in potestatem : scilicet suam.
marg.|
{4.2396}
£
.9.
%
Redegerunt metalla, id est mineras.
marg.|
£.10.%
Argenti et auri que illic sunt, etc. Que sunt in Hispania.
marg.|
£.11.%
Et possederunt omnem locum consilio suo, etc., id est prudentia sua bellica. unde dicit Vegetius lib. de re militari : quod in nullo leguntur Romani orbem terre subiecisse sibi, nisi prudentia bellica et exercitio armorum. Nam Greci erant eis astutiores, Hispani ferociores, Teutonici corpore maiores et fortiores : Gallici vero plures, ut ibidem deducit Vegetius.
marg.|
£.12.%
Patientia locaque que valde longe erant ab eis et reges qui supervenerant, etc. Tolerando patienter laborem, qui est in exercitio armorum. Cetera patent usque ibi :
marg.|
£.13.%
Et Philippum Persen Cetheorum regem, etc. Iosephus dicit : Cetheorum reges ita quod uterque erat rex in diversis tamen partibus terre illius, sicut aliquando in Gallia fuerunt plures reges : et ideo videtur quod hic ponatur singulare pro plurali, scilicet regem pro reges, sicut frequenter fit in scriptura. unde Ex. 8.f. Venit musca gravissima, id est multitudo muscarum.
marg.|
£.14.%
Et Antiochum magnum regem Asie, etc. Qui fuit pater Seleuci et Antiochi Epiphanis, ut dictum est supra.
marg.|
£.15.%
Et daret obsides : Quorum unus fuit Antiochus illustris filius eius, ut supra j. cap.
marg.|
£.16.%
Et constitutum, etc., id est illud quod ordinaverunt ultra annuum tributum.
marg.|
£.17.%
Et regionem Indorum : supple obtinuerunt.
marg.|
£.18.%
Et Medos, de optimis regionibus eorum, etc. supple expulerunt.
marg.|
£.19.%
Et acceptas eas ab eis : vi armorum.
marg.|
£.20.%
Dederunt Eumeni : confederato sibi.
marg.|
£.21.%
Et quia qui erant, etc. scilicet Eumenem regem et populum suum de dictis regionibus, quas dederunt eis Romani.
marg.|
£.22.%
Et innotuit sermo his, id est Romanis.
marg.|
£.23.%
Et miserunt ad eos : defendendos.
marg.|
£.24.%
Ducem unum : Cum exercitu Romanorum.
marg.|
£.25.%
Et pugnaverunt : Qui erant apud Helladam.
Numérotation du verset
1Mcc. 8,1
marg.|
{4.2397}
£
.1.
%
Et ceciderunt ex eis multi, et captivas : Et patet littera.
marg.|
£
.2.
%
Cum amicis : Hic consequenter ponitur fama Romanorum ex fidelitate amicitiarum cum dicitur : Cum amicis autem suis. qui fedus inierunt cum ipsis.
marg.|
£
.3.
%
Et qui in ipsis requiem, etc. Fedus initum conservantes. Cetera patent.
marg.|
£
.4.
%
Et in omnibus : Hic consequenter describitur fama Romanorum ex modesto usu circa culmen honorum, cum dicitur.
marg.|
£
.5.
%
Nemo portabat diadema, id est nullus utebatur insigniis regalibus. A principio enim urbis condite fuerunt reges Rome usque ad Tarquinium superbum. Quo deiecto propter eius superbiam et tyrannidem populus consules prefecit regimini reipublice, deinde tribunos plebis et dictatores, et rursus consules rempublicam gubernaverunt usque ad Iulium Cesarem, qui primus arripuit imperium singulare. Patet igitur quod tempore Machabeorum consules preerant reipublice.
marg.|
£
.6.
%
Et quia curiam, id est locum solennem, ubi conveniebant consules
{4.
2298
}
de bono regimine reipublice tractantes.
marg.|
£
.7.
%
Et committunt uni : qui vocabant consules ad consilium, sicut in multis civitatibus singulis annis unus constituitur maior super alios consules.
marg.|
£
.8.
%
Et non est invidia, etc. Sic a principio fuit in Romana republica : propter quod intantum crevit augmentum, sed postea fuit oppositum propter quod ad tantum venit detrimentum, sicut patet ad sensum, unde dicit Ioannes os aureum : Sicut concordia res parve crescunt ita discordia maxime collabuntur.
marg.|
£
.9.
%
Et elegit : Hic consequenter describitur Iudeorum legatio fidelis : et patet littera usque ibi:
marg.|
£.10.%
Et ut auferrent : Regnum enim Syrie derivatum est a Grecis, ut dictum est in principio libri : propter quod in illo regno et eius exercitu preerant multi Greci, sicut patet ex supradictis. Cetera patent.
marg.|
£.11.%
Et placuit, Hic consequenter ponitur Romanorum et Iudeorum confederatio amicabilis : et patet usque ibi:
marg.|
£.12.%
In tabulis ereis : ut scriptura posset diutius permanere.
Numérotation du verset
1Mcc. 8,1
marg.|
{4.2399}
£
.1.
%
Gladiusque et hostis : nocens eis.
marg.|
£
.2.
%
Auxilium feret gens, id est prout tempus oportunum fuerit.
marg.|
£
.3.
%
Corde pleno, id est veraciter absque dolo. Cetera patent usque ibi :
marg.|
{4.
2340
}
£
.4.
%
Quod si, etc. hi aut illi, id est Romani vel Iudei.
marg.|
£
.5.
%
Addere vel demere, etc. Que scripta sunt.
marg.|
£
.6.
%
Aliquid voluerint, id est ex communi consensu utrorumque. Cetera patent.
prol.|
Liber I Machabeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,moraliter
marg.|
{4.2395}
£
.1.
%
Et audivit Iudas nomen, etc. Istud caput exponit glossa allegorice de Christo, qui misit apostolos ad predicandum gentibus, tamquam legatos pacis eterne.
Numérotation du verset
1Mcc. 8,moraliter
prol.|
autem potest exponi ut per Romanos, qui {4.2396} sublimes interpretantur, quorum probitas et fidelitas hic describitur : significentur cives celestes, qui sunt honore sublimes, et quorum in ecclesia probitas et fidelitas enarratur : Ad ipsos autem bonus ecclesie militantis prelatus mittit pro se et populo suo duos legatos ad querendum pacem et amicitiam sempiternam. {4.2397} Unus legatus est humilis oratio, de quo dicitur Eccle. xxxv.c. Oratio humiliantis se nubes penetrabit, donec appropinquet non consolabitur. Alius legatus est eleemosyna caritativa. Tobie 4.b.
{4.
2298
}
Fiducia magna erit eleemosyna coram summo Deo : quia fideliter facit legationem suam. Et isti duo legati procurant illis a quibus mittuntur cum celestibus civibus conscribi : ideo potest eis dici illud Luce x.c. Gaudete et exultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in celis.
prol.|
Liber I Machabeorum
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_8)
Notes :