Capitulum 9
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
Interea ut1 audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in prelio apposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudeam et dextrum cornu cum illis
1 ut
Ed1530 Clementina
] ubi
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 9,2
et abierunt viam que ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth que est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,3
In2 mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi applicuerunt exercitum ad Hierusalem
2 In] et
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 9,4
et surrexerunt et abierunt in Berea viginti millia virorum et duo millia equitum
Numérotation du verset
1Mcc. 9,5
et Iudas castra posuerat in Laisa et tria millia viri cum eo electi
Numérotation du verset
1Mcc. 9,6
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri
Numérotation du verset
1Mcc. 9,7
et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est
Numérotation du verset
1Mcc. 9,8
et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
Numérotation du verset
1Mcc. 9,9
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
Numérotation du verset
1Mcc. 9,10
et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si appropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen glorie nostre
Numérotation du verset
1Mcc. 9,11
Et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii preibant exercitum et primi certaminis omnes potentes
Numérotation du verset
1Mcc. 9,12
Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis
Numérotation du verset
1Mcc. 9,13
exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iude etiam ipsi.
Et commota est terra a voce exercituum et commissum est prelium a mane usque ad vesperam
Numérotation du verset
1Mcc. 9,14
et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
Numérotation du verset
1Mcc. 9,15
et contrita est dextera pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,16
Et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
Numérotation du verset
1Mcc. 9,17
et ingravatum est prelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,18
Et Iudas cecidit et ceteri fugerunt.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,19
Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
Numérotation du verset
1Mcc. 9,20
et fleverunt eum omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
Numérotation du verset
1Mcc. 9,21
et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israel.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,22
Et cetera verba bellorum Iude3 et virtutum quas fecit et magnitudinis eius4 non sunt descripta multa enim erant valde.
3 bellorum Iude]
inv. Weber
|
4 et magnitudini eius]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 9,23
Et factum est post obitum Iude emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,24
In diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
Numérotation du verset
1Mcc. 9,25
et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
Numérotation du verset
1Mcc. 9,26
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iude et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et illudebat.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,27
Et facta est tribulatio magna in Israel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israel.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,28
Et congregati sunt omnes amici Iude et dixerunt Ionathe
Numérotation du verset
1Mcc. 9,29
ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos et5 Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostre
5 et]
om. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 9,30
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,31
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iude fratris sui
Numérotation du verset
1Mcc. 9,32
et cognovit Bacchides et querebat eum occidere
Numérotation du verset
1Mcc. 9,33
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,34
Et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
Numérotation du verset
1Mcc. 9,35
et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis apparatum suum qui erat copiosus.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,36
Et exierunt filii Iambri ex Madabas et comprehenderunt Ioannem et omnia que habebat et abierunt habentes ea.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,37
Post hec verba renuntiatum est Ionathe et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
Numérotation du verset
1Mcc. 9,38
et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
Numérotation du verset
1Mcc. 9,39
et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et apparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
Numérotation du verset
1Mcc. 9,40
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 9,41
et converse sunt nuptie in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum
Numérotation du verset
1Mcc. 9,42
et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,43
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
Numérotation du verset
1Mcc. 9,44
et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
Numérotation du verset
1Mcc. 9,45
ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripe et paludes et saltus et non est locus divertendi
Numérotation du verset
1Mcc. 9,46
nunc ergo clamate in celum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
Numérotation du verset
1Mcc. 9,47
et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et divertit ab eo retro
Numérotation du verset
1Mcc. 9,48
et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
Numérotation du verset
1Mcc. 9,49
et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
Numérotation du verset
1Mcc. 9,50
et edificaverunt civitates munitas in Iudea munitionem que erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
Numérotation du verset
1Mcc. 9,51
et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 9,52
et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum
Numérotation du verset
1Mcc. 9,53
et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,54
Et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo precepit Alchimus destrui muros domus sancte interioris et destrui opera prophetarum et cepit destruere.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,55
In tempore illo percussus est Alchimus et impedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,56
Et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
Numérotation du verset
1Mcc. 9,57
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,58
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et comprehendet eos omnes in una nocte
Numérotation du verset
1Mcc. 9,59
et abierunt et consilium ei dederunt
Numérotation du verset
1Mcc. 9,60
et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Iudea ut comprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 9,61
et apprehendit de viris regionis qui principes erant malitie quinquaginta viros et occidit eos.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,62
Et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi que est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam
Numérotation du verset
1Mcc. 9,63
et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
Numérotation du verset
1Mcc. 9,64
et venit et castra posuit desuper6
Bethbesse et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
6 desuper] + a
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 9,65
Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero
Numérotation du verset
1Mcc. 9,66
et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cepit cedere et crescere in virtutibus
Numérotation du verset
1Mcc. 9,67
Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas
Numérotation du verset
1Mcc. 9,68
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et afflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis
Numérotation du verset
1Mcc. 9,69
et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 9,70
et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem
Numérotation du verset
1Mcc. 9,71
et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vite eius
Numérotation du verset
1Mcc. 9,72
et reddidit ei captivitatem quam prius erat predatus de terra Iuda.
Et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius
Numérotation du verset
1Mcc. 9,73
et cessavit gladius ex Israel et habitavit Ionathas in Machemas et cepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israel.
Capitulum 9
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
marg.|
{4.2399}
Interea ut audivit : Descripto ducatu Iude Machabei, Hic consequenter describitur ducatus Ionathe fratris sui. Circa quod primo describitur mors Iude. Secundo substitutio Ionathe, ibi : Et factum est post obitum Iude. Circa primum primo ponitur belli apparatus, secundo, conflictus, ibi : Et movit exercitus. Prima in duas. Quia primo ponitur apparatus ex parte Gentilium secundo, ex parte Iudeorum, ibi :
{4.
2340
}
Et Iudas. Circa primum dicitur :
marg.|
£
.1.
%
Interea, id est dum legati Iudeorum cum Romanis tractarent de federe et amicitia.
£
.2.
%
Et dextrum, id est aciem fortem que solebat astare regi a dextris.
marg.|
£
.3.
%
Et abierunt : ubi Iosue filios Israel circumidit, Iosu. v. Cetera patent.
marg.|
£
.4.
%
Et Iudas : Hic consequenter ponitur apparatus belli ex parte Iudeorum. et patet usque ibi :
marg.|
£
.5.
%
Et multi : Iudei, recedentes occulte timore mortis.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
marg.|
{4.2401}
£
.1.
%
Et bellum : quod non poterat convenienter recedere absque aliquo exterminio suorum per adversarios insequentes eum.
marg.|
£
.2.
%
Et confractus est : videns periculum utrobique.
marg.|
£
.3.
%
Quia non habebat tempus : qui recesserant de castris suis propter dictam causam.
marg.|
£
.4.
%
Moriamur in virtute : pro iustitia certando.
marg.|
£
.5.
%
Et non inferamus crimen glorie nostre, etc. si moriamur fugiendo.
marg.|
£
.6.
%
Et movit exercitus : Hic consequenter ponitur conflictus : cum dicitur : Et movit {4.2402} exercitus. scilicet Iude.
marg.|
£
.7.
%
Et divisi sunt equites : exercitus Bachidis.
marg.|
£
.8.
%
In duas partes et fundibularii, etc. ut facerent duo cornua sive duas alas equitum.
marg.|
£
.9.
%
Et primi certaminis : ad adversarios deterrendum et penetrandum.
marg.|
£.10.%
Et proximavit legio ex duabus, etc. exercitus Bachidis.
marg.|
£.11.%
Et commota est terra : tantus enim erat strepitus clamoris ictuum et collisionis armorum, quod terra videbatur commoveri.
marg.|
£.12.%
Et ingravatum est prelium : nam Iudas et sui erant inter adversarios inclusi, et sic pugnabant acriter sicut de vita desperati.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
marg.|
{4.2403}
£
.1.
%
Et Ionathas : non tunc sed post prelium corpus eius ab hostibus redimendo. ut dicit Iosephus libro antiquitatis Iudica. 12
marg.|
£
.2.
%
Et factum est post obitum : Descripta morte Iude, hic consequenter describitur substitutio Ionathe. Circa quam primo ponitur instituendi necessitas, secundo, institutionis solennitas, ibi : Et congregati sunt. tertio, {4.2404} inde consurgens adversitas, ibi : Et cognovit Bachides. Circa primum dicitur. Et factum est, etc. Percusso enim pastore invaserunt gregem lupi rapaces.
marg.|
£
.3.
%
Et exorti sunt : Vivente enim Iuda erant quasi mortui, sed ipso mortuo erexerunt sua cornua.
marg.|
£
.4.
%
In diebus illis etc. Tum ex defectu culture propter guerram.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
marg.|
{4.2405}
£
.1.
%
Et tradidit se Bachidi : Ad serviendum sub tributo regi.
marg.|
£
.2.
%
Et elegit Bachides, etc. De Israel.
marg.|
£
.3.
%
Et perscrutabantur : Quia cognoscebant eos, et sciebant latibula eorum.
marg.|
£
.4.
%
Et vindicabant : Contemptibiliter eos iugulando.
marg.|
£
.5.
%
Et facta est : Et hec fuit necessitas instituendi ducem loco Iude.
marg.|
£
.6.
%
Et congregati sunt : Hic consequenter describitur institutionis solennitas. nam ad hoc fuit populus congregatus, ut electio Ionathe fieret certius et solennius : et patet littera.
marg.|
£
.7.
%
Et cognovit Bachides : Hic consequenter describitur insurgens adversitas. Et dividitur in tres partes, quia primo persecutio Ionathe, secundo mors Ioannis fratris sui interponitur, ibi : Et misit fratrem suum. Tertio, Scriptura ad primum revertitur, ibi : Et audivit Bachides. Circa primum dicitur : Et cognovit Bachides. institutionem Ionathe.
marg.|
£
.8.
%
Et querebat eum occidere : diversis viis et machinationibus, quas cognoscens {4.2406} Ionathas declinavit caute, ideo subditur :
marg.|
£
.9.
%
Et fugerunt :quousque possent exercitum aggregare.
marg.|
£.10.%
Et consederunt ad aquam : id est iuxta aquam.
marg.|
£.11.%
Lacus : iste lacus est mare mortuum, quod alibi dicitur lacus Asphalti.
marg.|
£.12.%
Et cognovit Bachides : per suos exploratores.
marg.|
£.13.%
Et die sabbathorum : in contemptum festivitatis Iudaice, et ut Iudei non defenderent se, sicut de quibusdam dictum est su. 2 ca. vel saltem ut minus voluntarie sumerent arma illa die.
marg.|
£.14.%
Et Ionathas misit : hic consequenter mors Iohannis fratris Ionathe interponitur, et primo ponitur eius occisio dolosa per insidias sibi positas in via, ideo dicitur. Et Ionathas. mittens aliquos de populo cum Iohanne ipsum precedente.
marg.|
£.15.%
Et rogavit Nabutheos : ut habetur sup. v.c.
marg.|
£.16.%
Ut commendaret : per modum custodie usque ad diem belli cum Bachide Aliqui libri sic habent : Ut commodarent illis, etc. id est ut Nabuthei accommodarent Ionathe et fratribus eius tentoria sua et arma.
marg.|
£.17.%
Et exierunt filii Iambri : insidiantes Ioanni.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
marg.|
{4.2407}
£
.1.
%
Et comprehenderunt Iohannem : et etiam occiderunt eum, ut habetur in parte sequenti.
marg.|
£
.2.
%
Post hec : Hic consequenter ponitur vindicatio Iohannis, et patet littera usque ibi:
£
.3.
%
Cum ambitione magna : id est cum apparatu magno et pompa.
marg.|
£
.4.
%
Et recordati sunt : Ex quo patet, quod Iohannem occiderant, ut dictum est.
marg.|
£
.5.
%
Et ecce tumultus : ex multitudine venientium.
marg.|
£
.6.
%
Et sponsus processit : obviam illis qui adducebant sponsam. Cetera patent usque ibi :
marg.|
£
.7.
%
Et reversi sunt, scilicet ad mare mortuum in loco predicto, quod dicitur hic ripa Iordanis : nam Iordanis transit per ipsum mare mortuum ut habetur Ios. 3.
marg.|
£
.8.
%
Et audivit : hic consequenter scriptura revertitur ad illud quod supra propositum {4.2408} est, scilicet persecutio Ionathe ab ipso Bachide, et primo ponitur eorum conflictus. secundo, Alchimi decessus, ibi : Et anno centesimoquinquagesimo tertio. Bachidis recessus, ibi : Et vidit Bachides. Circa primum patet littera ex predictis usque ibi :
marg.|
£
.9.
%
Non est enim hodie : hoc dixit Ionathas ad animandum suos, ostendens, quod non patebat locus fuge.
marg.|
£.10.%
Et extendit : Tantum enim valuit, quod eum interfecisset nisi retrocessisset.
marg.|
£.11.%
Et dissiliit Ionathas : ad persequendum Bachiden et eius gentem.
marg.|
£.12.%
Et reversi sunt : scilicet Bachides et sui. Cetera patent usque ibi :
marg.|
£.13.%
Et accepit filios principum : id est principalium Iudeorum.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
marg.|
{4.2411}
£
.1.
%
Obsides : ne rebellarent se Ionathe sociando.
£
.2.
%
Et anno centesimoquinquagesimo tertio : Hic consequenter describitur Alchimi decessus, et primo ponitur causa, cum dicitur :
£
.3.
%
Precepit Alchimus, id est sanctorum, quod erat interior pars templi.
marg.|
£
.4.
%
Et destrui : nam secundum templum de quo loquitur, edificatum fuit per exhortationem et adiutorium Aggei et Zacharie prophetarum. j. Esd 6.
marg.|
£
.5.
%
In tempore illo : a Deo.
£
.6.
%
Et impedita : maligna.
marg.|
£
.7.
%
Et occlusum est : quia factus est mutus.
marg.|
£
.8.
%
Et mandare de domo : id est non potuit ordinare de rebus suis et familia.
marg.|
£
.9.
%
Et mortuus est, etc. in tormento magno : Dei iudicio iusto.
marg.|
£.10.%
Et vidit Bachides : Hic consequenter describitur recessus Bachidis de terra Iuda cum dicitur : Et vidit. propter cuius institutionem in sacerdotem{4.2412} venerat in Iudeam, ut habetur in prin. huius ce et sic habuit causam revertendi.
£.11.%
Et cogitaverunt : Hic consequenter primo ponitur eius reditus ad Iudeam, et secundo totalis eius recessus ab ea, ibi : Et iratus. Circa primum dicitur : Et cogitaverunt omnes iniqui. de populo Israel.
marg.|
£.12.%
Ecce Ionathas etc. habitant confidenter : non precaventes sibi de bello propter quod de facili poterunt capi. Cetera patent usque ibi :
marg.|
£.13.%
Ut comprehenderent Ionatham, et eos qui : latenter et dolose.
marg.|
£.14.%
Et apprehendit : scilicet Ionathas.
marg.|
£.15.%
De viris regionis, id est Iudeis.
marg.|
£.16.%
Qui principes erant militie, id est ductores illorum qui volebant Ionatham et socios eius capere.
marg.|
£.17.%
Et secessit Ionathas, in Bethbessen, etc. Ut haberent fortalicium pro refugio.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,1
marg.|
{4.2411}
£
.1.
%
Et reliquit Ionathas : scilicet Bethbessen ad eius custodiam.
marg.|
£
.2.
%
Et exivit in regionem et venit cum : scilicet sufficienti bellatorum.
marg.|
£
.3.
%
Et percussit Odaren : qui erant adversarii Ionathe et populi sui.
marg.|
£
.4.
%
Simon vero : quas fecerat Bachides ad impugnationem civitatis, et sic Simon prevaluit in civitate, et Ionathas in regione.
marg.|
£
.5.
%
Et afflixerunt eum valde : nam homini superbo magna afflictio superare non posse.
marg.|
£
.6.
%
Et iratus : Hic consequenter describitur totalis recessus Bachidis a Iudea cum dicitur. Et iratus contra viros. iusto Dei iudicio, cum essent proditores patrie et desertores legis divine.
marg.|
{4.2412}
£
.7.
%
Ipse autem cogitavit cum reliquis : nam probrosum erat sibi in Iudea manere.
marg.|
£
.8.
%
Et cognovit Ionathas : eius recessum et iram contra illos qui eum adduxerant in Iudeam.
marg.|
£
.9.
%
Et misit ad eum legatos componere, id est ad componendum.
marg.|
£.10.%
Pacem cum ipso : sperans quod reciperet eam sicut et fecit. Cetera patent usque ibi :
marg.|
£.11.%
Et habitavit Ionathas in Machmas : Alias. Machmas. locus est Iudee, ut patet. j. Re. x 3.
marg.|
£.12.%
Et cepit Ionathas : bonos exaltando, et impios puniendo, ex quo patet quod habitabat satis pacifice.
prol.|
Liber I Machabeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 9,moraliter
marg.|
{4.2399}
£
.1.
%
Interea ubi audivit : Per Demetrium qui interpretatur nimis persequens, significatur diabolus qui quando non potest prevalere iustis per occultam tentationem, excitat contra eos corporalem tribulationem. unde dixit sancto Martino : Quocumque perrexeris diabolus adversabitur tibi. Et tunc excitabit contra eum latrones eum ferociter capientes. unde subditur :
marg.|
† Apposuit Bachiden : Per quos significantur princeps inicus et pontifex prophanus, et quando coniunguntur ad invicem faciunt in ecclesia magnam stragem, sicut contigit tempore Arrii, quo Lucius episcopus fuit familiaritate coniunctus principi Arriano,
{4.
2340
}
qui catholicos persequebatur. Unde dicit Rufinus in historia ecclesiastica. Eo quoque tempore Lucius Arriane partis episcopus post fugas civium et exilia, post cedes et tormenta quibus innumeros condemnavit, ad monasteria furoris sui arma convertit, vastat eremum et bella quiescentibus inducit : tria milia simul aut amplius viros per totam eremum solitaria habitatione dispersos aggreditur, mittens armatam peditum et equitum manum, et illi gladiis obiectabant cervices, et nihil aliud dicebant nisi, Amice ad quid venisti ? Sicut per Bachiden et Alchimum describitur hic facta strages magna Iude Machabei et suorum.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,moraliter
marg.|
{4.2403} † Et fleverunt eum omnis populus : Per quod significatur, quod mors boni principis {4.2404} vel prelati debet ab omnibus plangi.
marg.|
£
.4.
%
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bachidi omnis regio :
{4.2405} Per quod significatur, quod propter defectum predicationis verbi divini, et sumptionis eucharistie sacramenti, quibus homo spiritualiter vivit populus traditur demonis potestati.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,moraliter
marg.|
£
.6.
%
Et congregati sunt omnes : Per hoc quod Iuda defuncto substitutus est Ionathas, qui interpretatur columbe donum, significatur quod post mortem boni prelati electores debent esse multum soliciti, ut {4.2406} habeant successorem qui sit plenus gratia Spiritus Sancti, qui in specie columbe apparuit in baptismo Christi. Per autem quod Bachides querebat Ionathan occidere, significatur quod diabolus multum est sollicitus qualiter possit bonum prelatum subvertere, sicut dictum est supra. 3.c. de Andrea episcopo Fundane civitatis.
marg.|
£.17.%
Et exierunt : Iambri dies amaricans interpretatur, et ideo per {4.2407} Iambri voluptas carnalis significatur, quo dies dicitur : quia delectabilis est in principio, sed dicitur amaricans, eo quod tristabilis est in termino. unde dicit Boecius. 2 de con. Tristes vero voluptatum esse exitus quisquis libidinum suarum reminisci volet, intelliget. Igitur filii Iambri sunt homines voluptatibus corporis dediti, et isti capiunt Iohannem, quando malis persuasionibus gratiosum iuvenem ad luxuriam pertrahunt, et sic eum spiritualiter occidunt. Sed Ionathas et Simon vindicant istud factum, quando sacri predicatores gladio verbi Dei, luxuriosos occidunt{4.2408} quantum ad vitam malam pristinam, ipsos pertrahendo ad munditie castitatem. De tali occisione dicitur, Act. x.g. Surge Petre, occide et manduca de conversione Cornelii et amicorum suorum de Gentilitate ad Christianitatis statum.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,moraliter
marg.|
£
.8.
%
Et audivit Bachides : Per hoc significatur, quod diabolus fortius impugnat homines sanctos in solennibus diebus, eo quod peccatum ex sanctitate temporis aggravatur, et propter hoc homines devoti tunc debent diaboli tentationibus reniti, et ad hoc alios exhortari, sicut Ionathas se et suos disposuit ad resistendum fortiter Bachidi, ut dicitur in littera sequenti.
Numérotation du verset
1Mcc. 9,moraliter
marg.|
{4.2411}
£
.1.
%
Et anno centesimo : per hoc quod Alchimus precepit destrui muros domus sancte significatur, quod malus prelatus destruere nititur sacras observationes ecclesie, et per opera prophetarum significantur opera apostolorum, nam et ipsi prophetie spiritum habuerunt. Destruit enim eorum paupertatem bona pauperum sibi {4.2412} retinendo, et eorum humilitatem ultra modum superbiendo, et eorum exemplaritatem statum apostolicum, qui status episcopalis fedis operibus maculando. Ideo subditur eius finis, cum dicitur :
marg.|
£
.9.
%
Et mortuus est Alchimus : Quia cum divite epulone sepelitur in inferno.
marg.|
£.17.%
Et secessit Ionathas, et qui etc. in Bethbessen : qui domus oris florentis interpretatur :
Numérotation du verset
1Mcc. 9,moraliter
prol.|
{4.2411} Os vero florens est os devote Deum orans : et ideo per Bethbessen domus orationis significatur, ad quam refugiunt devoti {4.2412} et sic ab impugnationibus demonis sunt tuti : ideo subditur de Bachide demonem significante.
marg.|
† Et congressus eius erat etc. quia prevalet orationibus devotis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_9)
Notes :