<54.5896> Prologus ‘Quatuor facies uni’ Nicolai de Lyra
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,1
prol.|
Prefatio Nicolai de Lyra ordinis minorum in quatuor evangelistas.
prol.|
{LYR54.5896.1} {5.5}
Quatuor facies uni
, Ez. 1. Secundum quod scribit beatus Gregorius super Ezechielem prima parte Homilie. 3. Quia per faciem unusquisque cognoscitur, recte per faciem notitia designatur : Lex autem seu doctrina evangelica licet sit una, quia ab unigenito filio Dei data et ad unum finem ordinata, ut videbitur inferius : tamen quadruplici notitia excellit omnem aliam legem datam humanam et divinam, et ideo bene de ipsa dicitur :
Quatuor facies uni.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,2
prol.|
{LYR54.5896.1} Ad cuius evidentiam advertendum, quod cuiuslibet legis convenienter date, sunt quatuor conditiones. Legis enim proprium est vitia extirpare : Mores seu actus hominum ordinare. Inducere ad felicitatem, ac plane et lucide tradere veritatem. In his autem quatuor conditionibus lex seu doctrina evangelica excellit omnem aliam legem divinam et humanam, ut patebit discurrendo per singula.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,3
prol.|
{LYR54.5896.1} Prima igitur conditio legis est, quod debet vitia extirpare. Ad hoc enim leges sunt date, ut quos privata castigatio cohibere non potuit, metu penarum que legibus infliguntur, a maleficiis retrahantur. Propter quod dicit Apostolus Prime ad Timotheum 1°b.a « Lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, et impiis, et peccatoribus sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis et fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus et periuris »: et si quid aliud sane doctrine adversatur. In hac autem extirpatione vitiorum lex humana invenitur defectiva, quia non potest prohibere omnia mala. Cuius ratio est, quia lex communitati proponitur observanda. In communitate autem pauci inveniuntur virtuosi et perfecti et plures imperfecti et defectuosi et ideo sicut pueris aliquando permittuntur que non permitterentur viris perfectis, ita in legibus que communitati servande imponuntur, aliqua mala minora permittuntur ut maiora evitentur. Sicut lex civilis meretrices in civitatibus permittit, ne respublica propter imperfectionem multitudinis que castitatem observare non potest, dissensionibus que propter libidinem insurgerent, conturbetur, unde dicit Aug. in libro de ordine : Aufer meretrices a civitatibus et omnia conturbabis libidinibus. Verumtamen ista mala que bono modo auferre non potest, relinquit divino iudicio punienda. Unde dicit Aug. 1. de libero arbitrio : Lex ista que regendis civitatibus fertur, multa concedit atque impunita relinquit, que per divinam providentiam vindicantur. Similiter lex Mosaica divinitus data aliqua mala permittit, sicut permisit dare libellum repudii. ut habetur Dt. 24. ne viri uxores interficerent. Et tradere ad usuram extraneis, ne fratres proprios gravarent, ut habetur Dt. 24. Cuius ratio fuit, quia lex illa fuit data populo rudi dure cervicis et imperfecto. ideo sunt eis permissa aliqua mala minora, ut evitentur maiora. Propter quod Salvator Mt. 19.a. dicit Iudeis de permissione libelli repudii « Ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras ». Sic igitur patet, quod tam lex humana quam Mosaica permittit aliqua mala, et sic quantum ad hoc est imperfecta. Sed lex evangelica nullum malum permittit tamquam perfectissima, sed omnia excludit et punienda predicit. propter quod legislator evangelicus Iesus Christus dicit Mt. 12.c. « Dico autem vobis quod de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines super terram reddent rationem in die iudicii ». si de omni verbo ocioso, multo magis de nocivo. Et si de verbo, multo magis de facto. et sic patet primum videlicet quod lex evangelica precedit omnem aliam legem in extirpatione malorum. Secundo ad legem pertinet mores seu actus humanos ad bonum ordinare. unde dicit philosophus 2. Ethicorum Intentio cuiuslibet legislatoris est cives facere bonos. In hoc quoque invenitur lex humana defectiva, quia homo non potest de secretis cordium iudicare, et ideo non potest lex humana nisi de actibus exterioribus ordinare. unde dicitur 1Rg. 16.b. « Homo videt ea que patent, Deus autem intuetur cor ». et ideo ad legem divinam solam pertinet actus interiores ordinare. Sed et lex Mosaica invenitur in hoc defectiva. propter quod dicitur a doctoribus antiquis quod lex vetus prohibebat manum, non animum, ut habetur in glos. super epistola ad Phil. 3.c. Quod dupliciter intelligi potest. Uno modo erronee, et sic intelligebant doctores Iudeorum, dicentes voluntatem malam non esse peccatum nisi aliquo modo exeat in actum, ut patet per Iosephum 13. libro Antiquitatum. Et quando arguebatur contra eos, quia scriptum est Ex. 20.c. Non concupisces uxorem proximi tui. Respondebant, sic, quod hoc precepto non prohibetur concupiscentia interior, sed manifestatio exterior quasi dicat « Non concupisces ». id est signa concupiscentie non facies, ut amplexus et oscula vel consimilia. Sed hoc manifeste patet falsum, quia actus exterior non habet malitiam vel bonitatem moralem, nisi inquantum procedit ab actu interiori, quia peccatum intantum est voluntarium quod si non sit voluntarium, non est peccatum.
a 1Tm. 1.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,4
prol.|
{LYR54.5896.1} Alio modo intelligitur predictum verbum. scilicet quod lex vetus prohibebat manum non animum, sane et bene videlicet quod lex vetus in paucis prohibebat animum seu concupiscentiam interiorem, videlicet in vitio mechie et avaritie tantum. Et adhuc licet prohiberet in illis concupiscentiam, non tamen transgressoribus {5.6} infligebat aliquam penam. et ideo in talibus invenitur imperfecta Lex autem evangelica tamquam perfectissima generaliter prohibet concupiscentiam malam, et concupiscentibus indicit penam infligendam. propter quod Salvator Mt. 5. capit. dicit : « Audistis quia dictum est antiquis : Non occides, qui autem occiderit reus erit iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio ». et eodem modo dicit in aliis preceptis. Ex quo patet quod lex evangelica non solum ordinat actus exteriores sed generaliter actus etiam interiores, et sic patet secundum. Tertio dico quod ad legem pertinet ad felicitatem homines inducere. Verumtamen lex humana non inducit nisi ad felicitatem politicam que est tranquillus et pacificus status civitatis in vita ista mortali. Homo autem secundum intellectum qui est pars principalior hominis, immortalis est, ut dicitur. 10. Ethicorum et ideo oportet aliam felicitatem extra vitam istam assignare. Ad hanc autem lex divina ordinat quod non potest facere lex humana. Per hoc enim necessitas sacre doctrine ab omnibus doctoribus assignatur, quia homo ad quandam beatitudinem super naturalem ordinatur : ad quam per legem sibi divinitus revelatam dirigitur. Verumtamen et in hoc lex Mosaica invenitur defectiva quia beatitudo super naturalis non habetur nisi per gratiam, secundum quod dicitur Rm. 6.d. « Gratia Dei vita eterna ». Hanc autem gratiam lex Mosaica non dabat, sed tantum ad ipsam disponebat. propter hoc dicitur ad Hebreos 7.c. « Nihil enim ad perfectum adduxit lex ». Sed hanc perfectionem a Christo dandam expectabat, secundum quod scribitur Io. 1.b. « Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est ». propter quod Salvator in principio evangelice legis dicit Mt. 3.a. « Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum, et sic patet tertium ».
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,5
prol.|
{LYR54.5896.1} Quarto ad legem pertinet veritatem plane ac lucide tradere. Cuius ratio est, quia lex proponitur multitudini intelligenda et servanda. In multitudine autem plures sunt deficientes ingenio, et pauci subtiles et ingeniosi. propter quod lex que multitudini proponitur, debet veritatem lucide ac plane tradere. In hoc autem invenitur lex humana defectiva, quia ibi inveniuntur multe obscuritates et perplexitates. Quod patet propter legum multitudinem ac varietatem et mutationem et aliquarum abrogationem, ut patet intuenti iura civilia ac canonica. Similiter et in hoc deficit lex Mosaica, quia in velaminibus et figuris tradit veritatem de agibilibus et credendis. In cuius figura Moyses velata facie loquebatur ad populum, ut habetur Ex. 34. propter quod dicit Apostolus 1Cor. 10. cap. « Omnia in figura contingebant illis ». Sed lex evangelica in hoc invenitur perfecta, quia veritas que in veteri Testamento in figuris latebat occulta, per evidentiam facti facta est manifesta. In cuius signum in passione domini, quando mysteria nove legis fuerunt impleta, velum templi scissum est in duo media, Lc. 23. propter quod dicit Salvator Io. 16. scilicet. « Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre annunciabo vobis. Et sequitur. Dicunt ei discipuli. Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis ». Et sic patet quartum, videlicet quod lex evangelica excedit omnem aliam legem in tradendo plane ac lucide veritatem.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,6
prol.|
{LYR54.5896.1} De his quatuor predictis dicitur Ps. 18.b. « Lex domini » id est lex evangelica, que est domini nostri Iesu Christi. Immaculata, quia nullum vitium permittit. « Convertens animas », quia actus interiores anime perfecte ordinat et disponit. « Testimonium domini fidele » , quia felicitatem promissam efficaciter inducit. « Sapientiam prestans parvulis », quia veritatem capabilem omnibus lucide tradit. Igitur sicut patet ex predictis lex evangelica omnem aliam legem excellit in notitia quadruplici, ideo convenienter dicitur de ipsa verbum assumptum. Quatuor facies uni, quia per faciem notitia designatur. Ad cuius verbi ulteriorem intellectum sciendum, quod in verbo proposito notantur quatuor cause huius evangelice doctrine. videlicet causa effectiva principalis, subiectiva seu materialis, finalis et formalis. Tres autem prime cause coincidunt in idem numero, ut patebit. ideo not. in hoc nomine, uni. Causa autem formalis sub facie quadruplici, cum dicitur. Quatuor facies.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,7
prol.|
{LYR54.5896.1} Ad evidentiam autem primi advertendum quod Christus sive Deus incarnatus quod idem est, quia Christus est nomen suppositi in duplici natura, divina videlicet et humana, ipse est causa efficiens huius evangelice doctrine. Huius ratio est, quia in omnibus artibus videmus, quod architector per ministros disponit materiam, sed per seipsum introducit formam, sicut carpentator per ministros facit lignorum dolationem, sed per seipsum ipsius domus vel navis compaginationem, ut habetur 1. Metaph. Lex autem vetus fuit dispositio ad novam, propter quod dicitur ad Gal. 3.d. « Lex pedagogus noster fuit in Christo », et ideo licet utrunque testamentum sit a Deo datum, tamen vetus testamentum fuit datum ab ipso mediantibus angelis, ut habetur expresse Act. 7.e. ubi dicitur. de Moyse. « Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sinai et patribus nostris qui accepit verba vite dare nobis » : quia tamen ille angelus in persona Dei loquebatur Moysi : Ideo aliquando nominatur angelus, aliquando dominus, secundum quod dicit B. Greg. 1. moral. Ex quo patet, quod vetus testamentum dedit dominus per ministerium angelorum. {5.7} Unde Act. 7.g. post verba premissa dicitur Iudeis. « Recepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis », sed novum Testamentum dedit dominus per seipsum incarnatum. Propter quod Augustin. in lib. de sermone domini, exponens illud Mt. 5.a. « Et aperiens os suum » etc. dicit. Tunc aperuit os suum qui in lege veteri aperiebat ora prophetarum. et hoc est quod dicit Apost. ad Hebreos 1. « Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio » etc. Patet igitur quod Christus est causa effectiva huius evangelice doctrine.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,8
prol.|
{LYR54.5896.1} Similiter ipse est causa subiectiva seu materialis. Ad cuius evidentiam sciendum. quod idem est subiectum totius scientie et partis, sub alia tamen ratione. quia sub ratione universali est subiectum totius scientie, sub ratione autem determinata et particulari est subiectum in parte : sicut patet in philosophia naturali, ubi, Corpus mobile universaliter est subiectum : Corpus autem mobile animatum in libro de anima est subiectum, et in libris seq. ad ipsum. Ita similiter illud est quod subiectum, in tota sacra scriptura sub ratione generali debet assignari pro subiecto, in parte ipsius sub ratione determinata et speciali.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,9
prol.|
{LYR54.5896.1} De subiecto autem theologie duplex est opinio. Una, quod Christus est ibi subiectum sub ratione generali. et secundum hoc dicendum esset quod Christus ut promissus, est subiectum in veteri Testamento. Et hoc manifeste patet ex processu legis et prophetarum, ut omnes doctores dixerunt, quod vetus Testamentum non est nisi dispositio ad Christum Christus autem ut presentialiter exhibitus, est subiectum in novo, ut patet ex processu evangelistarum et apostolorum. Alia est opinio de subiecto sacre scripture, s. quod Deus sub ratione deitatis in communi, est subiectum sacre scripture, et per consequens sub ratione speciali, est subiectum legis evangelice, videlicet Deus inquantum incarnatus, quod est idem quod Christus. Et sic redit ad idem cum prima opi, scilicet quod Christus est nomen suppositi in natura duplici, scilicet humana et divina. Et propter hoc Mattheus qui est primus in ordine evangelistarum intitulat evangelium suum de Christo tamquam de subiecto dicens. « Liber generationis Iesu Christi » etc. Similiter et alii evangeliste non faciunt aliud nisi facta et doctrinam domini Iesu Christi tradere. Ex quo patet quod Christus est subiectum. Tertio dico, quod Christus est causa finalis huius doctrine Ad cuius evidentiam considerandum, quod cuiuslibet scientie duplex est finis. Unus intrinsecus, et hic est cognitio proprii subiecti. Alius est finis extrinsecus, et hic est felicitas ad quam omnis perfectio humana aliqualiter ordinatur. Sic in proposito evangelice doctrine duplex est finis. Unus intrinsecus, qui est cognitio ipsius Christi enigmatica, que est per fidem, et habetur in via. Alius est finis intrinsecus, que est cognitio eius clara per apertam visionem, que habetur in patria : et hoc est quod dicitur Io. 20.g. « Hec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Iesus est Christus filius Dei ». Hic est primus finis sequitur. « Et ut credentes vitam habeatis in nomine eius ». Hic est secundus.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,10
prol.|
{LYR54.5896.1} Igitur patet ex predictis quod Christus est causa efficiens materialis et finalis huius doctrine evangelice. Et ideo iste tres cause concurrunt in unum numero : et ideo bene designantur simul in hoc nomine :
uni.
Et de hoc potest accipi quod scribitur 1Io. 5.b. « Hi tres unum sunt », scilicet efficiens, subiectum et finis.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,11
prol.|
{LYR54.5896.1} Secundo in verbo proposito tangitur causa formalis sub facie quadruplici, cum dicit.
Quatuor facies uni.
Ad cuius evidentiam considerandum, quod duplex est forma scientie, scilicet forma tractandi et forma tractatus. Forma tractandi est modus agendi. Et iste habet quatuor facies, quia quilibet evangelista quadruplicem notitiam tradit de Christo, videlicet, Notitiam humanitatis, que figuratur in facie hominis. Notitiam divinitatis que figuratur in facie aquile desuper ipsorum quatuor : Notitiam etiam sui sacerdotii que figuratur in facie bovis, qui erat animal immolaticium in lege : Notitiam etiam sui regni que no. in leone, qui est rex animalium. Vel in facie hominis, notitiam sue conversationis et nativitatis : in facie bovis, notitiam passionis : in facie leonis, notitiam, resurrectionis, in facie aquile notitiam sue ascensionis, et ideo bene dicitur quod quatuor facies uni. De hoc autem bene potest exponi quod dicitur Ez. 1.c. « Cumque
aspicerem animalia, apparuit rota una habens quatuor facies ». Ista animalia sunt quatuor evangelia seu quatuor evangeliste que aliquando dicuntur quatuor aliquando unum. Licet enim Mattheus principaliter versetur circa humanitatem, Ioannes circa divinitatem, Lucas circa sacerdotium : Marcus circa regnum, quilibet tamen ipsorum ista quatuor considerat. Unde dicit B. Greg. super Ezec. Hom. 1. Si queras, quid Mattheus circa incarnationem domini senserit. Hoc nimirum quod Marcus Lucas et Ioannes, et sic de aliis. Et sequitur. Quicquid in uno inveneris, hoc simul in quatuor recognosces. Dicit ergo. « Cumque aspicerem animalia », id est quatuor evangelia, quia doctrina evangelica pre aliis doctrinis est intente ac diligenter consideranda, quia ibi consistit vita secundum quod scribitur Io. 6.g. « Verba que ego loquor vobis spiritus sunt et vita ». Propter quod dicitur Io. 5.f. « Scrutamini scripturas », in quibus putatis vos vitam habere, « quia ille sunt que testimonium perhibent de me ». Apparuit una rota. Ista rota que est circularis figure, est doctrina evangelica, in qua coniungitur finis principio, scilicet natura humana que scribitur ultimo facta Gn. 1. et tamen in Christo qui est subiectum huius doctrine est coniuncta ipsi Deo. Item circulus est figura perfectissima, propter quod significat legem evangelicam, in qua imperfectio cuiuslibet alterius est suppleta. Sed dicitur habere .{8}. quatuor facies propter quadruplicem notitiam Christi, quam describit quilibet evangelista. Et sic apparet forma tractandi. Forma autem tractatus est divisio scientie per libros partiales. Ista notificatur per quatuor predictas facies. Ad cuius evidentiam considerandum, quod partes alicuius totius heterogenei debent adinvicem habere distinctionem, connexionem et ordinem, aliter non essent partes actu. Distinctio autem evangelistarum quatuor, connexio, et ordo, convenienter designatur in quatuor faciebus predictis. Ad cuius intellectum attendenda est breviter visio imaginaria Ezechielis prophete. Videbat enim quatuor facies in uno corpore, ita quod corpus erat quasi rectum, sicut corpus hominis habens secundum longitudinem quatuor latera vel superficies : et ideo in summitate illius corporis erant quatuor capita, in quolibet latere erat unum caput. scilicet caput hominis in latere vel superficie anteriori, caput aquile in opposita scilicet in posteriori parte, caput leonis in dextera parte, caput bovis in sinistra. Quod autem dicitur Ezec. 1. « Facies aquile desuper ipsorum quatuor », hoc est, quia collum aquile est longius, et ideo caput aquile supereminebat aliis, et per consequens habebat illud corpus aspectum ad quatuor partes oppositas, quia posteriora capitum erant coniuncta interius, et anteriora seu facies capitum erant prominentia exterius. Similiter in illo corpore erant quatuor tibie, et non habebant flexionem magis ad unam partem quam ad aliam, sicut si genu hominis esset flexibile equaliter ad omnem partem indifferenter, et propter hoc dicuntur pedes eorum pedes recti. Et accipitur ibi pes pro tota longitudine a crure usque ad plantam pedis. Ex predictis patet, quod illud animal poterat ire ad quatuor partes oppositas sine sui conversione, quia habebat aspectum ad quatuor partes oppositas per quatuor facies, et pedes similiter flexibiles equaliter ad quatuor partes. Et hoc est quod dicitur in textu, quod per quatuor partes illorum ibant, nec revertebantur cum ambularent, quia per quatuor partes poterant ambulare sine illius corporis conversione. Ex istis apparet distinctio evangeliorum, connexio et ordo eorum. Per hoc enim quod erant capita distincta apparet evangeliorum distinctio. In capite enim hominis vel facie designatur evangelium Matthei, quod principaliter versatur circa humanitatem. In facie aquile evangelium Ioannis quod describit precipue ipsius divinitatem. In facie bovis evangelium Luce, quod describit Christi sacerdotium, in facie leonis evangelium Marci, quod describit ipsius regnum, sicut supra dictum est. Vel aliter in facie hominis generatio, in facie bovis passio, in facie leonis resurrectio, in facie aquile ascensio. Quia licet predicta ab omnibus evangelistis considerentur, quilibet tamen illorum circa unum principaliter versatur. ut supra declaratum est. Similiter ex predictis faciebus denotatur connexio evangeliorum, et ideo illa quatuor capita erant in uno corpore coniuncta, et per consequens procedente una facie alie sequebantur, quia quod in uno evangelio narratur, per alia tria evangelia probatur, quia ibi idem factum vel consimile narratur, sicut Ioannes evangelista solus narrat illuminationem ceci nati, alii autem narrant de multis aliis cecis illuminatis, quod est eiusdem potestatis.
Numérotation du verset
ProlEv. Prol.,12
prol.|
{LYR54.5896.1} Similiter in predictis faciebus apparet ordo evangeliorum. Sic enim stabat illud corpus habens quatuor facies in aspectu prophete, quod facies hominis erat sibi directe opposita, facies leonis ad dexteram partem illius animalis. facies autem bovis ad sinistram, caput aquile in parte posteriori, quia tamen collum aquile est longius, ideo supereminebat ceteris, ideo dicitur facies aquile desuper ipsorum quatuor. Isto ergo modo ordinantur evangelia, quia primo ponitur evangelium Matthei, sicut facies hominis primo opponebatur aspectui prophete, et secundo loco evangelium Marci, quia dextera pars prior est quam sinistra, et tertio evangelium Luce, et quarto evangelium Ioannis, quia facies aquile erat in posteriori parte, et hoc est quod dicitur Ezech. 1. Similitudo vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, et facies bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquile desuper ipsorum quatuor. Secundum enim ordinem evangeliorum ponitur hic ordo istarum facierum. Igitur quia evangelium Matthei quod primo loco ponitur, in facie hominis figuratur ideo de ipso potest dici ante faciem hominis similitudo alterius hominis. Homo est enim animal rationale mansuetum et civile, et ideo significat Mattheum evangelistam, qui vixit rationabiliter, mansuete et civiliter, non civilitate politica, sed illa civilitate qua efficimur cives sanctorum et domestici Dei, super edificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, secundum quod dicit Apostolus ad Eph. 2. Dicit igitur. « Ante faciem hominis », quia ante considerationem evangeliste Matthei, sicut obiectum proprium est posita similitudo alterius hominis idest Christi, cuius precipue considerat humanitatem. Et bene dicitur Christus alter homo quia fuit alter ab omnibus aliis hominibus, quia omnes alii processerunt de radice peccati, iste autem solus innocens, per quem ad iustitiam sunt alii reducti, secundum quod scribitur ad Roma. 5.d. « Sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam iusti constituentur multi », hic in presenti inchoative per gratiam, et in futuro per gloriam que est gratia consummata.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (ProlEv. Prol.), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 23/06/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=54&chapitre=54_Prol.)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (ProlEv. Prol.), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 23/06/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=54&chapitre=54_Prol.)
Notes :