Capitulum 20
Numérotation du verset
Mt. 20,1
Simile est
regnum celorum
homini patrifamilias
qui exiit primo mane
conducere operarios in vineam suam.
Numérotation du verset
Mt. 20,2
Conventione autem facta
cum operariis1 ex denario diurno
1 operariis
Rusch Weber
] operarios
Li446@
misit eos in vineam suam.
Numérotation du verset
Mt. 20,3
Et egressus circa horam tertiam
vidit alios stantes in foro otiosos
Numérotation du verset
Mt. 20,4
et dixit illis2: Ite et vos in vineam meam et quod iustum fuerit dabo vobis.
2 dixit illis
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 20,5
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam
et nonam horam
et fecit similiter.
Numérotation du verset
Mt. 20,6
Circa undecimam vero
exiit
et invenit alios stantes
et dicit3 illis: Quid hic statis tota die otiosi?
3 dicit
Rusch
Weber] dixit Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 20,7
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit.
Dicit illis4: Ite et vos in vineam meam.
4 illis
Rusch
Weber] eis Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 20,8
Cum sero autem factum esset
dicit dominus
vinee procuratori suo:
Voca operarios
et redde illis mercedem5
5 mercedem
Rusch Weber
] + suam
Li446@ Li446
incipiens a novissimis
usque ad primos.
Numérotation du verset
Mt. 20,9
Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant
acceperunt singulos denarios.
Numérotation du verset
Mt. 20,10
Venientes autem et primi
arbitrati sunt quod plus essent accepturi.
Acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Numérotation du verset
Mt. 20,11
Et accipientes
murmurabant adversus patremfamilias
Numérotation du verset
Mt. 20,12
dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei
et estus.
Numérotation du verset
Mt. 20,13
At ille respondens uni eorum
dixit: Amice, non facio tibi iniuriam.
Nonne ex denario convenisti mecum?
Numérotation du verset
Mt. 20,14
Tolle quod tuum est et vade.
Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Numérotation du verset
Mt. 20,15
Aut6 non licet
6 aut Li446
Rusch
Weber] an Li446@
mihi quod volo facere?
An oculus tuus nequam est
quia ego bonus sum?
Numérotation du verset
Mt. 20,16
Sic7
7 sic Li446
Rusch
Weber] sicut Li446@
erunt novissimi primi8
8 novissimi primi
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
et primi novissimi9.
9 primi novissimi
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
Multi enim sunt vocati
pauci vero electi.
Numérotation du verset
Mt. 20,17
Et ascendens Iesus
Hierosolymam assumpsit duodecim discipulos suos10 secreto et ait illis:
10 suos
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 20,18
Ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Numérotation du verset
Mt. 20,19
et tradent
eum gentibus
ad deludendum
et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget.
Numérotation du verset
Mt. 20,20
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo.
Numérotation du verset
Mt. 20,21
Qui dixit ei: Quid vis?
Ait illi: Dic ut
sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo.
Numérotation du verset
Mt. 20,22
Respondens autem Iesus dixit: Nescitis quid petatis.
Potestis
bibere calicem quem ego bibiturus sum?
Dicunt ei: Possumus.
Numérotation du verset
Mt. 20,23
Ait illis: Calicem quidem meum bibetis,
sedere autem ad dexteram meam vel ad11 sinistram non est meum dare vobis
11 vel ad Li446@
Rusch
] et Weber
sed quibus paratum est a Patre meo12.
12 est a Patre meo
Rusch Weber
]
om. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 20,24
Et audientes decem
indignati sunt de duobus fratribus.
Numérotation du verset
Mt. 20,25
Iesus autem vocavit eos ad se et ait: Scitis quia principes gentium
dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos?
Numérotation du verset
Mt. 20,26
Non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior esse13
13 esse
Rusch
] fieri
Li446@ Weber
sit vester minister,
Numérotation du verset
Mt. 20,27
et quicumque14 voluerit inter vos primus esse sit15 vester servus.
14 quicumque
Li446@ Rusch
] qui
Weber
|
15 sit
Rusch
] erit Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 20,28
Sicut Filius hominis non venit ministrari
sed ministrare et dare animam suam redemptionem
pro multis.
Numérotation du verset
Mt. 20,29
Et egredientibus illis
ab Hiericho
secute sunt16 eum turba multa.
16 secute sunt
Rusch
] secuta est
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 20,30
Et ecce duo ceci
sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret
et clamaverunt
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset
Mt. 20,31
Turba autem increpabat eos ut tacerent.
At illi magis clamabant
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset
Mt. 20,32
Et stetit Iesus
et vocavit eos
et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Numérotation du verset
Mt. 20,33
Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Numérotation du verset
Mt. 20,34
Misertus autem eorum Iesus tetigit17 oculos eorum.
17 tetigit
Rusch
Weber] tegit Li446@ Li446
Et confestim viderunt
et secuti sunt eum.
Capitulum 20
Numérotation du verset
Mt. 20,1
marg.|
{5.331} .1.
Simile est.
Hic consequenter Salvator docet virtutes prelatorum. In prelatis autem pre ceteris virtutibus debent esse quatuor, scilicet fervor ad continue laborandum in agro dominico, vigor ad se martyrio exponendum pro grege sibi commisso, humilitatis tenor etiam in statu alto, pietatis dulcor continue subditis benefaciendo, primum tangitur in prima parte c. secundi ibi. Et ascendens Iesus, tertium, Tunc accessit ad eum. quartum. Et egredientibus illis. primum ostenditur in parabola illorum qui vocati sunt ad operandum in vinea a mane usque ad vesperam. Ex quo patet quod prelati debent continue laborare per doctrinam in ecclesia, debent etiam operari ibidem sine invidia et mutua emulatione, quod patet per hoc quia laborantes murmurantes hic reprehenduntur, propter quod Nu. 11. dicitur quod cum Iosue diceret Moysi, ut prohiberet Heldad et Medad prophetantes in castris, Moyses redarguit ipsum dicens. Quid emularis pro me ? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det dominus eis spiritum suum ? Igitur circa hoc duo tanguntur. Primum est vocatio ad laboris exercitium. Secundum ad recipiendum premium ibi. Cum sero factum esset, Circa primum ergo dicitur. Simile est regnum. id est status ecclesie militantis.
marg.|
.2.
Homini.
Iste est Deus pater, qui ita gubernat totum mundum {5.332} sicut paterfamilias subditos in domo.
marg.|
.3.
Qui exiit.
Iste exitus non est per loci mutationem, sed per sue bonitatis diffusionem in creatura subiecta. Vinea ista est universalis ecclesia, que a primo iusto colligitur usque ad ultimum, qui in fine mundi nasciturus est, ut dicit Greg. Operarii autem sunt doctores et prelati a Deo missi ad culturam huius vinee per predicationem et doctrinam. Primo ergo mane Deus pater operarios conduxit, quia a principio mundi usque ad Noe aliquos sanctos, patres ad eruditionem hominum misit, videlicet Adam Seth et Enoch, et alios iustos.
marg.|
.4.
Conventione
.
Conventio ista est promissio vite eterne pro labore. Que quidem vita eterna dicitur denarius diurnus, qui est equalis omnibus, quia vita eterna erit equalis omnibus a parte finis.
marg.|
.5.
Et
egressus
.
Hora tertia intelligitur mundi discursus a tempore Noe usque ad Abraham, in quo aliqui sancti ad eruditionem aliorum missi sunt a Deo, ut Noe, Sem, Heber, Thare et Abraham, et consimiles.
marg.|
.6.
Iterum.
Hora sexta fuit ab Abraham usque ad Moysen, in qua missi sunt Abraham, Isaac, et Iacob, et 12. Patriarc. Hora nona a Moyse usque ad Christum, videlicet tempore legis, in quo ad eruditionem populi missi sunt Moyses et Aaron, Iosue, iudices, reges, prophete, et sacerdotes.
marg.|
{5.333} .1.
Circa
undecimam
vero exiit.
Undecima hora intelligitur a tempore Christi usque ad finem mundi, in quo gentiles vocati sunt per predicationem apostolorum et aliorum ecclesie doctorum, et propter hoc dicitur hic.
marg.|
.2.
Quid hic
statis
etc. Quia qui a principio mundi usque tunc laborare in bonis moribus neglexerant, quasi tota die ociosi stabant.
marg.|
.3.
Dicunt ei.
Idest, nullus doctor, nullus propheta ad nos instruendum venit, quia lex et prophete filiis Israel dati fuerunt, ut illi speciali sanctitate fulgerent, ex quibus Christus secundum carnem erat nasciturus.
marg.|
.4.
Ite et vos in vineam meam.
Interponitur hec coniunctio copulativa, quia gentiles Iudeis adiuncti sunt ut una ecclesia ex ambobus fieret.
marg.|
.5.
Cum sero autem factum esset.
Hic describitur vocatio ad recipiendum premium. Sero autem ab aliquibus hic dicitur finis mundi, in quo vocabuntur iusti ad receptionem premii, ut habetur inf. 25. ca. Venite benedicti patris mei etc. Sed illud quod sequitur videtur contradicere, quod aliqui accipientes premium murmurabant adversus patrem familias, quia nullus in fine mundi premium eternum recepturus murmurabit contra Deum, sed erit suo premio contentus. Ad quod respondet beatus Gregorius quod ista murmuratio non est aliud quam dilatio premii quam sustinuerunt patres sancti in limbo usque ad passionem Christi, sed hec responsio non videtur conveniens, quia murmuratores hic dicuntur nequam, quod non potest dici de sanctis patribus in limbo existentibus, et in fine parabole concluditur. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Ex quo patet, quod ista parabola non solum extendit se ad electos, cuiusmodi sunt illi qui in fine mundi recipient premium. Et ideo dicendum, quod sero hic accipitur pro tempore gratie, quod incepit a Christo, unde Io. 1.b. dicitur. Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. et ideo cum dicitur. Cum sero autem factum esset. idest, cum tempus gratie advenisset.
marg.|
.6.
Dicit dominus.
Idest, Deus Pater.
marg.|
.7.
Procuratori suo.
Idest, homini Christo, qui missus est ad procurationem salutis humane.
marg.|
.8.
Voca
operarios
.
Illa merces bene intelligitur gratia, quia est quedam inchoatio glorie, cum gloria non sit aliud quam gratia consummata.
prol.|
{5.334} .9.
Incipiens.
Quia in primitiva ecclesia gratia Christi data est gentilibus qui ultimo venerant ad fidem, Iudeis pro maiori parte in infidelitate remanentibus.
marg.|
.{10}.
Cum venissent.
Idest, gentiles.
marg.|
.{11}.
Acceperunt singulos
.
Idest, donum gratie que est quedam inchoatio et arra glorie.
marg.|
.{12}.
Venientes autem et
primi
.
Idest, Iudei qui a principio legis date Deo servierant.
marg.|
.{13}.
Arbitrati sunt.
Quia in primitiva ecclesia credebant, quod plus deberent. habere de Christi gratia unde reputabant gentiles indignos gratia Dei, secundum quod dicitur Act. 10. ubi Petrus vidit linteum sub missum de celo, in quo erant animalia quadrupedia et serpentia et volatilia et immunda secundum legem. Et dictum est Petro. Occide et manduca. in quo signabatur incorporatio gentilium intra ecclesiam per fidem et gratiam, sicut patet ex litera consequenti, quia a Deo missus est Petrus ad predicandum Cornelio Centurioni et aliis gentilibus, propter quod Petro abominationem habente de manducatione immundorum secundum legem, in quo signabatur (ut dictum est) vocatio gentilium ad fidem, dictum est sibi a deo. Quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris. Et inf. eo. c. dixit Petrus Cornelio et amicis suis. Vos scitis quoniam abominatio sit viro Iudeo coniungi aut accedere ad alienigenam, sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
marg.|
.{14}.
Acceperunt.
Idest, consimilem gratiam, sicut et gentiles, et non maiorem, unde Act. 10. dicitur, quod predicante Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum videlicet super Cornelium et amicos eius, quia ut ibidem dicitur. Receperunt spiritum sanctum in signo visibili, et donum linguarum. sicut receperant apostoli et alii discipuli qui erant Iudei in die Pentecostes.
marg.|
.{15}.
Et
accipientes
etc. Quia ad literam in primitiva ecclesia conversi Iudei murmuraverunt de hoc, quod consimilis gratia fiebat gentibus sicut et ipsis, unde Act. 11. dicitur, quod cum Petrus redisset in Ierusalem baptizato Cornelio et amicis eius disceptabant adversus illum qui erat ex circuncisione dicentes. Quare communicasti cum illis, qui habent preputium, manducasti cum illis. Et ibid. 6.a. dicitur. In diebus illis crescente numero discipulorum, factum est murmur Grecorum adversus Hebreos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano vidue eorum.
marg.|
{5.335} .1.
At ille
respondens
.
Per divinam revelationem apostolis factam.
marg.|
.2.
Uni
eorum dixit
.
Sicut autem aliquando accipitur numerus indeterminatus pro determinato, ita etiam aliquando sumitur unitas pro numero. sicut supra dictum est, quod Petrus loquebatur pro omnibus apostolis, ita similiter quod hic dicitur uni, intelligitur esse dictum multitudini eorum, qui de gratia data gentibus murmurabant seu admirabantur, et hoc factum est Act. 11. ubi Petrus rationem reddidit Iudeis murmurantibus de hoc, quod baptizaverat Cornelium, dicens quod ex divina revelatione fecerat, et quia viderat spiritum sanctum descendentem super Gentiles sicut super Iudeos, ut habetur ibidem. Sequitur.
marg.|
.3.
Amice non facio tibi iniuriam.
Quia iniuria non habet locum ubi est mera gratia, et ideo si det gratiam cuicumque voluerit, non faciet alicui iniuriam.
marg.|
.4.
Nonne ex denario
etc. Quia ad hoc aliquis venit ad fidem, ut habeat gratiam in presenti, et gloriam in futuro.
marg.|
.5.
Tolle quod tuum est et vade.
Idest, gratiam quam meruisti credendo legi et prophetis de Christo, quia licet prima gratia non cadat sub merito, augmentum tamen gratie cadit sub merito, quod quidem augmentum datum est Iudeis credentibus in Christum.
marg.|
.6.
Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi.
Idest, gentili vocato immediate ab idololatria, sicut Iudeo vocato a legis observantia.
marg.|
.7.
Aut non licet.
Quasi diceret. Sic, quia Dei voluntas nullo modo potest esse distorta.
marg.|
.8.
An oculus tuus nequam
etc. Quia talis invidia et iudicium procedebat ex humano defectu.
marg.|
.9.
Quia ego bonus sum.
Per essentiam, et ideo non possum male agere.
marg.|
.{10}.
Sic erunt novissimi primi
etc. Quia gentiles qui a Iudeis erant quasi viles reputati, sunt conversi devote ad fidem Christi.
marg.|
.{11}.
Et
primi
novissimi.
Quia Iudei qui fuerant populus peculiaris ipsius Dei, propter infidelitatem sunt ab eo deiecti, et hoc est quod subdit.
prol.|
{5.336} .{12}.
Multi enim sunt vocati.
Ad fidem Christi per legem et prophetas.
marg.|
.{13}.
Pauci vero electi.
Quia pauci de Iudeis comparative crediderant in Christum, et de credentibus multi reversi sunt ab ecclesia, et adhuc revertuntur ad vomitum.
prol.|
Moraliter. autem potest exponi parabola ista de vocatis ad gratiam secundum diversas etates. Ita quod hora prima, signat pueritiam, hora tertia, iuventutem, quia sicut tunc sol incipit ascendere et calorem ostendere, sic in iuventute calor naturalis in homine. Hora sexta etatem virilem, quia tunc homo est in statu perfecto. sicut sol in celi medio. Hora nona senectutem, in qua calor naturalis incipit, in homine refrigescere. Undecima vero, signat senium, quia tunc homo est prope mortis occasum. Vocantur ergo operarii omnibus istis horis, quia aliqui vocantur ad fidem per gratiam operantem in pueritia, alii in iuventute et sic de aliis etatibus, et omnes habent denarium divinum, quia quantumcumque homo tarde ad gratiam vocetur, dum tamen in ea perseveret, habet gloriam eternam. Contingit etiam quandoque, quod ille qui vocatur in senectute, consequitur tantam gratiam et gloriam a Deo, sicut ille qui in iuventute vocatur, tum ex divina liberalitate, tum ex ipsius vocati ferventi voluntate et operatione.
marg.|
.{14}.
Et ascendens.
Hic salvator ostendit quod in prelatis debet esse vigor ad tolerandum martyrium, si necesse sit pro grege sibi commisso, et hoc docet per exemplum sui, qui voluntarie venit in Ierusalem ad sustinendum mortem pro salute mundi, unde beatus Gregorius exponens illud Ioannis. 10.b. Ego sum pastor bonus et animam meam pono pro ovibus meis, dicit de se et aliis prelatis. In hoc ostensa est vobis via quam sequamur. Et hoc est quod dicit hic. Et ascendens. Que respectu totius terre promissionis est in alto sita, et propter hoc venientes illuc ab aliis partibus ibant ascendendo.
marg.|
.{15}.
Assumpsit duodecim.
Et hoc duplici de causa. Una est, quia secretum mysterium sue passionis futurum volebat apostolis communiter pre aliis revelare, ne videntes eum postea mori ignominiose scandalizarentur. Secunda est quia secreta mysteria sunt tantum maioribus revelanda et detegenda, cuiusmodi erant apostoli, sequitur.
marg.|
{5.337} .1.
Et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis,
id est legisperitis, quia eis per Iudam fuit traditus et venditus.
marg.|
.2.
Et condemnabunt eum morte.
Quia ipsi iudicaverunt eum esse reum mortis, licet non haberent potestatem interficiendi, quia iudicium sanguinis erat eis ablatum a Romanis, qui dominabantur eis, et ideo sequitur.
marg.|
.3.
Et tradent eum gentibus.
Videlicet Pilato presidi et suis militibus, ad perficiendum illud quod non poterant, videlicet Christi mortem, et hoc est quod subditur.
marg.|
.4.
Ad illudendum et flagellandum, et crucifigendum.
Ista enim tria inflicta sunt Christo per ordinem, ut videbitur infra.
marg.|
.5.
Tertia die resurget.
Hoc autem subdit Christus, ne apostoli eius morte audita absorberentur pre tristitia.
marg.|
.6.
Tunc.
Hic ostendit tertio, quod in prelatis debet esse tenor humilitatis, quia non debent appetere preesse. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur huius documenti occasio : secundo, subiungitur humilitatis instructio, ibi : Iesus autem vocavit eos. Circa primum advertendum, quod Iudei estimabant Christum per prophetas promissum regnaturum temporaliter in Ierusalem, quia scripturas de regno Christi carnaliter intelligebant, et ideo regnum ablatum eis per Romanos credebant sibi restituendum per Christum, propter quod apostoli dicebant Christo. Act. 1.a. Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel, et hoc modo Iacobus et Ioannes filii Zebedei, et mater eorum audientes Christum post mortem tertia die resurrecturum crediderunt ipsum immediate post resurrectionem regnaturum in Ierusalem temporaliter et ideo cupientes ei esse collaterales pre ceteris, quia erant eius cognati germani, informaverunt matrem suam de petitione sequenti : et hoc est quod dicitur hic : Tunc. Idest, audita resurrectione Christi futura.
prol.|
{5.338} .7.
Accessit ad eum.
Idest, ad Christum.
marg.|
.8.
Mater filiorum Zebedei cum filiis suis.
Consciis de petitione matris.
marg.|
.9.
Adorans et petens aliquid ab eo.
Non petiit primo in speciali et determinate, sed tantum in generali, ut concessione facta in generali primo, minus posset postea sibi denegari in speciali.
marg.|
.{10}.
Qui dixit ei : Quid vis ?
Non petit, ut inscius, sed ut petitio sua postea convenientius ostendatur irrationabilis.
marg.|
.{11}.
Ait illi : Dic ut
etc. Idest, sint tibi collaterales, et maiores in regno tuo post e. Quod quidem regnum credebant temporale, ut dictum est : nec mirum, si talia apostoli credebant, et appetebant, qui adhuc carnales erant et nondum illuminati perfecte, nec confirmati per gratiam spiritus sancti.
marg.|
.{12}.
Respondens au
Iesus dixit
etc. Respondet filiis, et non matri, quia sciebat ipsam esse missam a filiis, et informatam de petitione facienda pro eis.
marg.|
.{13}.
Potestis bibere
calicem
quem
etc. Idest, sustinere mortem ignominiosam et crudelem quam ego passurus sum : et per quam debeo venire ad regnum non temporale, ut creditis, sed eternum.
marg.|
.{14}.
Dicunt ei :
possumus
.
Loquuntur sicut inexperti proprie fragilitatis, Quod patuit per effectum, quia in passione Christi fugerunt pre timore mortis.
marg.|
.{15}.
Ait illis : Calicem
etc. Quia Iacobus propter Christum ab Herode est occisus, ut habetur Act. 12. et Ioannes in dolium ferventis olei propter Christum missus est : et sic patet, quod habuit promptam voluntatem moriendi propter Christum. Fuit etiam missus in exilium propter ipsum. Exilium autem quedam mors est civilis.
marg.|
.{16}.
Sedere autem
etc.
dare vobis.
In illo supple statu in quo estis, idest, nondum humiliatis, et adhuc carnalibus.
marg.|
{5.339} .1.
Sed quibus
paratum
,
id est vere humilibus et spiritualia sapientibus. .2.
Et
audientes decem
.
Scilicet, alii apostoli.
marg.|
.3.
Indignati sunt
etc. Aliquid humanum passi, quia adhuc erant carnales sicut et illi, et ideo indignati sunt, quod excellentiam super alios habere voluerunt.
marg.|
.4.
Iesus autem.
Hic consequenter instruit discipulos suos de humilitate ex prehabita occasione, ut ambitionem Iacobi et Ioannis reprimeret, et indignationem aliorum sedaret.
marg.|
.5.
Et ait, Scitis quia
principes gentium
.
Quasi dicat, maioritas in regno meo non eodem modo acquiritur, sicut in regno terreno, quia in regno terreno acquiritur per ambitionem et potestatem, sed in regno meo contrario modo acquiritur, videlicet per humilitatem, propter quod dicit.
marg.|
.6.
Quicumque
voluerit
etc. Idest, se exerceat in obsequiis humilitatis : Et quia in moralibus magis movent facta quam verba, ideo inducit suiipsius exemplum dicens : Sicut filius hominis non venit etc.
marg.|
.7.
Et
egredientibus
.
Hic consequenter ostendit Salvator quod in prelatis debet esse pietatis dulcor ad continue benefaciendum subditis : quia Christus {5.340} non solum in domo et in quiete existens, sed etiam in via ambulans non cessabat populum docere et infirmos curare, et hoc est quod dicitur hic : Et egredientibus illis. Idest, Christo, et eius discipulis.
marg.|
.8.
Ab Iericho.
Nomen civitatis est, que coram filiis Israel corruit, ut habetur in li. Iosue 6.c. sed postea reedificata est.
marg.|
.9.
Sequuta est eum.
Desiderantes audire doctrinam eius etiam in via.
marg.|
.{10}.
Et ecce duo ceci
sedentes
.
Marcus dicit, quod erat unus. Non est hic contradictio, quia licet essent duo secundum veritatem, ut dicit hic Mattheus : tamen unus erat famosior altero, vel importunius clamabat, et ideo de illo tantum facit Marcus mentionem. Sequitur.
marg.|
.{11}.
Miserere
nostri
fili
David
.
Vocant eum filium David, quia credebant ipsum esse Christum per prophetas promissum, et notum erat apud omnes Iudeos, quod Christus nasciturus erat de semine David.
marg.|
.{12}.
Turba autem
etc.
ut
tacerent
.
Quia per clamorem suum impediebant turbam ab audiendo Christi doctrinam.
marg.|
.{13}.
At illi magis clamabant, dicentes.
Timentes ne ab increpatione aliorum impediretur auditio, et exauditio petitionis ipsorum.
marg.|
{5.341} .1.
Et
stetit
Iesus.
In hoc apparet eius clementia, quia non dedignatus est stare, et alloqui personas viles, et pauperes.
marg.|
.2.
Quid
vultis
etc. Non petit, quia ignoret eorum voluntates, sed quia ad miraculorum operationem, vult habere sanandorum confessionem, ut ex hoc magis appareat evidentia miraculi.
marg.|
{5.342} .3.
Tetigit
oculos eorum
et
confestim
.
Idest, subito Ex quo apparet, quod illa illuminatio fuit miraculosa, non naturalis, quia natura non operatur in instanti. .4.
Et
sequuti
sunt eum.
Fide, scilicet, et moribus, quia illi qui illuminati sunt a Christo corporaliter, ab ipso illuminati sunt etiam mentaliter, quia totum hominem simul fecit salvum, ut dicitur Io. 7.c. Totum hominem salvum feci in sabbato.
Numérotation du verset
Mt. 20,moraliter
marg.|
{5.331} .1.
Simile est.
Parabolam istam de laborantibus in vinea patrisfamilias, alias exposui literaliter et moraliter, prout competit communitati fidelium. Nunc autem eam exponam prout conspicit communitatem religiosorum, quia religio vinea spiritualis est domini, ad quam veniunt aliqui in pueritia quasi in mane, aliqui in iuventute quasi hora tertia, et aliqui in etate virili tamquam hora sexta, et aliqui in senectute tamquam hora nona {5.332} et aliqui in senio tamquam hora undecima. Dominus autem vinee Christus est, procurator autem eius presidens illi religioni, qui aliquando tantum vel plus honoris vel recreationis facit ultimo venientibus propter compassionem vel personarum reverentiam seu aliam rationabilem causam, quantum primo venientibus. Et aliquando contingit quod primo venientes accipiunt inde occasionem murmurandi licet iniuste, propter quod merito arguuntur a domino.
Numérotation du verset
Mt. 20,moraliter
marg.|
{5.335} .{13}.
Et Ascendens
etc. Hieronymus. Dominus crebro de {5.336} passione sua discipulis ante predixit, ne cum veniret persecutio et crucis ignominia, scandalizarentur.
Numérotation du verset
Mt. 20,moraliter
marg.|
{5.337} .5.
Et tertia die
resurget
.
Chryso. Quod quidem huius gratia dicit, ut cum viderent tristia, resurrectionem expectarent.
marg.|
.6.
Tunc
accessit
ad eum
etc. Per istos qui per matrem petierunt a Christo pre ceteris discipulis aliis honorari, eo quod erant eius consanguinei, significantur ambitiosi, qui habentes prelatum {5.338} consanguineum volunt per hoc in ecclesia pre ceteris promoveri, quibus bene respondetur : Nescitis quid petatis. Nam honores ecclesie non sunt dispensandi ex propinquitate sanguinis, sed ex idoneitate personarum ratione scientie et virtutis, ideo subditur.
marg.|
.{13}.
Potestis bibere,
id est sustinere martyrium propter Deum.
Numérotation du verset
Mt. 20,moraliter
marg.|
{5.339} .1.
Et
audientes
.
Chryso. Sicut duo carnaliter petierunt, ita et decem carnaliter contristati sunt, nam velle super omnes esse vituperabile est, non sustinere autem alterum super se minus est gloriosum.
marg.|
†
Non ita erit
etc. Chryso. Principes mundi ideo sunt, ut dominentur minoribus suis, et eos subiiciant servituti, principes autem ecclesie fiunt ut serviant minoribus suis, et ministrent{5.340} eis quecumque a Christo receperunt, et suas utilitates negligant, et illorum procurent, et mori modo recusent pro salute inferiorum. Et egredientibus illis etc. Sequitur.
marg.|
.{10}.
Et ecce duo.
Per quos mystice significantur duo populi, scilicet, gentiles, qui erant excecati per idololatriam, et Iudei per doctrinam perversam, mandatum Dei transgredientes propter traditiones hominum, sed adveniente Iesu et eorum oculos mentales tangente, illuminati sunt plures de Iudeis, et de gentibus pluriores, eum per fidem et opera sancta sequentes.
Numérotation du verset
Mt. 20,ADDITIO.
marg.|
{5.341} In ca. 20. Ubi dicitur in postilla. Sed hec responsio non videtur conveniens etc.
prol.|
Non videtur responsio beati Grego. rationabiliter excludenda propter illas dissimilitudines quas allegat postil. Nam ea, que parabolice dicuntur, non sunt totaliter applicabilia intentui, unde ipsemet postil. Luc. 16. expresse dicit, quod similitudo parabolica non currit semper quatuor pedibus, imo si teneret in omnibus iam non esse similitudo, sed magis identitas, presertim cum ad tollendas similitudines huius parabole sufficit sententia Chry. qui in hoc loco sic dicit. Non oportet ea que in parabolis sunt, secundum totum quod dicitur investigare, sed intentionem propter quam composita est intelligere, et nihil ultra scrutari. Non enim inducit hoc, ut ostendat aliquos invidie morsus, sed ut ostendat hos tanto potitos esse honore quod etiam invidiam aliis poterant generare. Hec ille. Unde in hoc loco murmuratores illi qui dicuntur nequam, non de sanctis intelligendum est, sedde hominibus nequam, qui in simili casu consueverunt murmurare. Similiter et quod dicit in fine Multi sunt vocati pauci vero electi, secundum eundem Chris. non ad superiores sanctos pertinent, sed ad gentes ex ipsis gentibus, licet multi sunt vocati pauci tamen electi,
prol.|
Et advertendum, quod in ipsa expositione postillatoris inveniuntur maiores dissimilitudines in principali seu finali parte ipsius parabole. Dicit enim. Quod cum sero factum esset intelligitur de tempore gratie quod incipit a Christo, quod non potest stare. Primo quia illud sero {5.342}iam non erat tempus operandi, sed potius recipiendi mercedem operationis, quod patet ex hoc quod dicit dominus vinee, id est Deus. Procuratori suo, id est Christo, Voca operarios, et redde illis mercedem Ex quo patet, quod iam non erat tempus operandi, sed mercedem recipiendi. Non enim dixit, voca operarios ut laborent, sed ut mercedem recipiant laboris preteriti, quod non competit tempore gratie in quo magis oportet laborare, quam in predictis temporibus qui, scilicet antique legis et huiusmodi. Unde Apostolus. 2Cor. 6.a. Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministras in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis etc. Quorum similia non leguntur dicta antiquis per modum exhortationis, licet aliquando per modum pene. Secundo, quia licet gratia sit quedam inchoatio glorie, non tamen dicitur merces sed potius principium merendi. merces autem copiosa est in celis. supr. 5.b. Unde sententia sanctorum validior est, secundum quam per illud quod dicitur, cum autem sero factum esset intelligitur, cum dies totius mundi ad vesperum consummationis inclinata esset.
prol.|
REPLI. In. ca. 20. Ubi dicit, sero quando operarii vocantur ad recipiendum mercedem, oportet accipere pro tempore gratie, quod a Christo incipit. Propter hoc quod dicitur quosdam murmurasse, quod in eterna beatitudine locum non habet Burg. obiicit, quod tempus gratie, non est tempus recipiendi, sed merendi. Ad hoc potest dici, quod tempus gratie fuit et est tempus recipiendi quo ad pregustationem glorie, que copiosa fuit in primitiva ecclesia. Et sicut putat Burg. solvere argumentum postillatoris, per hoc quia parabole non dicunt omnimodam similitudinem, per idem solvitur argumentum eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/07/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/07/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_20)
Notes :