<59.5902> Proemium Nicolai de Lyra in Epistolas Pauli
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.5902,1
prol.|
{6.9}
Ecce descripsi eam tibi tripliciter
. Prv. 22.c.a Quod verbum de sapientie descriptione dicitur.Sapientia Pauli Apostoli principaliter consistit in cognitione Domini nostri Iesu Christi pro redemptione humani generis passi. Propter quod dicit Paulus, 1Cor. 2.a. : “Non iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi tantum Iesum Christum, et hunc crucifixum”.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.5902,2
prol.|
Hanc autem sapientiam descripsit
tripliciter
, scilicet litteris Hebreis, Grecis et Latinis, sicut prefiguratum fuerat in descriptione tituli Crucis qui scriptus fuit Hebraice, Grece et Latine, sicut habetur Io. 19.d. Per hoc enim quod in tribus linguis facta fuit hec descriptio, figuratum fuit fidem Christi crucifixi per totum orbem fore generaliter publicandam, quod potissime impletum fuit per doctrinam Pauli Apostoli, et Scripturam. Propter quod potuit dicere Verbum preassumptum :
Ecce descripsi
, etc. In quo notantur quatuor cause huius Apostoli doctrine, scilicet effectiva, finalis, et formalis.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.5902,3
prol.|
Circa primum est notandum quod licet Paulus fuit scriptor huius doctrine, quod notatur cum dicitur : Ecce descripsi, hoc tamen fuit ministerialiter, Christus autem principaliter. Propter quod dicit ad Gal. 1.b. “Notum vobis facie fratres Evangelium Christi, quod evangelizatum est a me ; quia non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, et neque didici, sed per revelationem Iesu Christi”. Et ideo quia Christo revelante et dictante hanc doctrinam descripsit, convenienter dicere potuit verbum Baruch quod habetur Ier. 36.db : “Ex ore loquebatur ad me quasi legens in libro omnes sermones istos ; et ego scribebam in volumine atramento”. Baruch qui interpretatur benedictus. Figura fuit Apostoli qui consecutus est misericordiam, et benedictionem Dei. Ieremias, vero qui interpretatur excelsus Deo, Iesum Christum figuravit quem Deus pater exaltavit “et dedit illi nomen quod est super omne nomen”, ut dicitur Phil. 2.b. Et ideo bene potuit dicere Paulus Apostolus de Christo1 : “Ex ore suo loquebatur ad me quasi legens in libro”, id est distincte, et aperte mihi revelando ; et ego scribebam secundum eius revelationem in volumine atramento. Epistolas enim suas saltem aliquas, vel pro aliqua parte earum manu propria conscripsit. unde in fine prime Epistole <ad> Corinthios d. dicitur : « Salutatio mea manu Pauli », supple :"scripta est". Hoc enim modo signabat epistolas suas per notarium conscriptas, ne suo nomine eius epistole a falsis apostolis scripte, a fidelibus reciperentur.
b Ier. 36, 18.
1 Revera cf.
Ier. 36: 18.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.5902,4
prol.|
Circa secundum, sciendum quod, sicut in philosophia naturali corpus
{6.10}
mobile est subiectum sub ratione absoluta, et in partialibus libris sub rationibus determinatis, ut corpus mobile ad situm, in libro celi et mundi, et corpus mobile ad formam, in libro de generatione et corruptione ; sic Deus sub ratione absoluta est subiectum in Sacra Scriptura, in partibus vero eius sub determinatis rationibus, ut in Veteri Testamento sub ratione creationis et gubernationis, et in Novo sub ratione redemptionis in generali. In Epistolis vero Pauli sub ratione magis determinata, scilicet sub ratione redemptionis per suam passionem. Ideo dicit Paulus, 1Cor. 1.d: “Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Ipsis autem vocatis Iudeis, atque Grecis filium Dei Christum Dei virtutem et Dei sapientiam”. Hec igitur sapientia doctrine Pauli que est causa subiectiva tangitur cum dicitur eam de qua dicit Act. 13.e : “Nos vobis eam annunciamus que ad patres nostros repromissio facta est, de Christo pro salute mundi passuro”.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.5902,5
prol.|
Circa tertium considerandum quod causa finalis huius doctrine est utilitas totius Ecclesie, que notatur cum dicitur, Tibi id est ad utilitatem tuam, quia per hanc doctrinam intellectam, et opere adimpletam habetur vita gratie in presenti, et glorie in futuro, de quo potest accipi quod dicitur Prv. 3.b. “Precepta mea cor tuum custodiant, longitudinem enim dierum, et annos vite, et pacem apponent tibi”. Dicit annos vite, quantum ad vitam gratie, et longitudinem dierum, quantum ad vitam glorie, que eternitatem includit a parte post, et pacem, id est quietem appetitus, quia de ratione finis ultimi est, quod quietet totaliter appetitum.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.5902,6
prol.|
Circa quartum, scilicet causam formalem, est sciendum quod duplex est forma doctrine, scilicet forma tractatus et forma tractandi. Forma tractandi est modus agendi, qui triplex est apud philosophos, scilicet diffinitivus, divisivus et probativus. Et hoc triplici modo utitur aliunde Apostolus. Unde in Epistola ad Hebreos 11.ac, fidem diffinivit dicens : “Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium”. Similiter 1Cor. 12.a. gratiam dividit dicens : “Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem spiritus, et subdit : “Alii quidem per spiritum datur sermo sapientie”, etc. Similiter 1Cor. 15. ex Christi resurrectione probat resurrectionem generalem mortuorum esse futuram, sicut possibile est in tali materia. Et hec formalis causa tangitur, cum dicitur
Tripliciter
: de quo potest accipi quod dicitur Ecclesiastes 4.cd:“Funiculus triplex difficile rumpitur”.
d Qo. 4, 12.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.5902,7
prol.|
Forma vero tractatus consistit in divisione doctrine. Dividitur autem tota doctrina in tres partes, secundum quod tribus precipuis gentibus scribit, primo Romanis qui precellebant alias Gentes in potentia, secundo Grecis qui precellebant alias Gentes sapientia, tertio Hebreis qui precellebant in divine legis notitia. Romanis tantum scripsit unam Epistolam que primo exponetur, sicut est prima respectu aliarum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (ProlPaul. Prol.5902), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=59&chapitre=59_Prol.5902)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (ProlPaul. Prol.5902), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=59&chapitre=59_Prol.5902)
Notes :