string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr64.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 

Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei,
sanctis omnibus qui sunt Ephesi
et fidelibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 1,2 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,3 

Benedictus Deus
et Pater Domini nostri
Iesu Christi,
qui benedixit
nos
in omni benedictione spirituali
in celestibus
in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,4 

Sicut
elegit nos
in ipso
ante mundi constitutionem,
ut essemus
sancti
et immaculati
in conspectu
eius
in
caritate.
Numérotation du verset Eph. 1,5 

Qui predestinavit nos
in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum
in ipsum,
secundum propositum
voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,6 

in laudem glorie gratie sue
in qua
gratificavit nos
in dilecto Filio suo1,
1 Filio suo] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 1,7 

in quo habemus
redemptionem
per sanguinem eius
in2 remissionem peccatorum,
2 in] om. Weber
secundum
divitias gratie eius
Numérotation du verset Eph. 1,8 

que superabundavit
in nobis
in omni sapientia
et prudentia
Numérotation du verset Eph. 1,9 

ut notum faceret nobis
sacramentum voluntatis sue secundum bonum placitum eius
quod
proposuit in ipso3.
3 ipso] eo Weber
Numérotation du verset Eph. 1,10 

In dispensationem plenitudinis temporum
instaurare
omnia in Christo, que et4 in celis
4 et] om. Weber
et que in terra sunt
in
ipso.
Numérotation du verset Eph. 1,11 

In quo
et5 nos
5 et] etiam Weber
sorte vocati
sumus predestinati
secundum propositum
eius
qui omnia operatur
secundum consilium voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,12 

ut simus
in laudem glorie eius
qui
ante speravimus in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,13 

In quo et vos
cum audissetis
verbum veritatis
evangelium salutis vestre in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis sancto.
Numérotation du verset Eph. 1,14 

qui est arra6
6 arra] pignus Weber
hereditatis nostre in redemptionem
acquisitionis
in laudem glorie ipsius.
Numérotation du verset Eph. 1,15 

Propterea
et ego audiens fidem vestram
que est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos.
Numérotation du verset Eph. 1,16 

Non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis,
Numérotation du verset Eph. 1,17 

ut Deus Domini nostri Iesu Christi.
Pater glorie
det vobis
spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius,
Numérotation du verset Eph. 1,18 

illuminatos oculos
cordis vestri,
ut sciatis
que
sit spes vocationis eius
et7 que divitie glorie
7 et] om. Weber
hereditatis eius
in sanctis,
Numérotation du verset Eph. 1,19 

et que sit supereminens
magnitudo
virtutis eius in nos,
qui credidimus secundum operationem potentie virtutis eius
Numérotation du verset Eph. 1,20 

quam operatus est in Christo
suscitans illum
a mortuis et constituens
ad dexteram suam
in celestibus,
Numérotation du verset Eph. 1,21 

supra omnem principatum
et potestatem, et virtutem et dominationem,
et omne nomen quod non solum nominatur8 in hoc seculo sed etiam9 in futuro.
8 non…nominatur] inv. Weber |
9 etiam] et Weber |
Numérotation du verset Eph. 1,22 

Et omnia subiecit
sub pedibus eius.
Et
ipsum
dedit caput
super omnem Ecclesiam10,
10 super…Ecclesiam] supra omnia Ecclesie Weber
Numérotation du verset Eph. 1,23 

que est corpus ipsius,
et11 plenitudo eius
11 et] om. Weber
qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 
marg.| .1. {6.525} Paulus   apostolus   Iesu. Hic incipit epistola Pauli ad Ephesios. Que dividitur in tres partes, scilicet in salutationem, et narrationem ibi : Benedictus Deus. et confirmationem ibi : Ut autem et vos sciatis, prope finem epistole. In salutatione vero primo ponitur persona salutans ex nomine, cum dicitur : Paulus. et quantum ad officium ibi : Apostolus Iesu Christi. et quantum ad auctoritatem officii cum dicitur.
marg.| .2. Per   voluntatem   Dei. qui vocavit eum ad apostolatum, ut patet Act. 13. Secundo ponuntur persone salutate, cum dicitur.
marg.| .3. Omnibus   sanctis   qui sunt Ephesi. Ipsi enim accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, ut dicit Hieron. in prologo. ideo nominat eos sanctos. idest firmos in bono. sanctum enim in una significatione idem est quod firmum. Tertio ponuntur optata bona, cum dicitur.
marg.| .4. Gratia   vobis   . in presenti.
marg.| .5. Et pax. in futuro. beatitudo enim quietat totaliter appetitum.
marg.| .6. A Deo patre   nostro   . idest, a tota trinitate, a qua datur.
marg.| .7. Et   domino   Iesu. per cuius meritum nobis donatur.
marg.| .8. Benedictus. Hic consequenter ponitur narratio, in qua primo ad gratiarum actionem Ephesios inducit. secundo pro eis orationem ad Deum effundit, cap. 3. tertio in moribus eos instruit, cap. 4. prima in duas : quia primo inducit eos ad gratiarum actionem absolute, secundo comparative, seq. capit. {6.526} Circa primum sciendum quod efficacior modus inducendi alios ad aliquid agendum, est per exemplum, quod magis movet in moralibus quam verbum. ideo Apostolus ut magis moveat Ephesios ad gratiarum actionem, simul gratias agit de beneficiis divinis. et primo recolendo beneficia communia dicens : Benedictus Deus pater domini nostri Iesu Christi. et sic exprimuntur due persone, et tertia exprimitur cum dicitur.
marg.| .9. Qui benedixit nos. hic accipitur benedictio pro liberali dono, sicut. 1. Reg. 25.c. Accipe benedictionem, quam attulit tibi famula tua, Sanctus autem spiritus est donum patris et filii : et in quo omnia dona donantur : ideo subditur.
marg.| .10. In omni benedictione spirituali in celestibus. id est que finaliter habebitur in celestibus.
marg.| .11. In Christo. id est per Christum, per quem proveniunt nobis dona divina, tamquam per mediatorem Dei et hominum.
marg.| .12. Sicut   elegit   nos. ad participationem sue beatitudinis.
marg.| .13. In ipso. idest in filio. electio enim presupponit notitiam electi : illa vero que pertinent ad notitiam in divinis, attribuuntur filio, qui est sapientia patris.
marg.| .14. Ante mundi   constitutionem   . Nam hec electio est ab eterno : effectus tamen eius est in tempore, qui est sanctificatio rationalis creature. ideo subditur.
marg.| .15. Ut essemus sancti. per gratiam in mente.
marg.| .16. Et immaculati. per puritatem in conversatione.
marg.| .17. In conspectu eius. et non solum in conspectu hominum, sicut sunt hypocrite.
Numérotation du verset Eph. 1,1 
prol.| {6.527}
marg.| .1. In caritate. sine qua non prosunt alia Dei dona, ut dictum est supra prima ad Corinthios 13.a. Si linguis hominum loquar et angelorum etc.
marg.| .2. Qui   predestinavit   nos in adoptionem   filiorum   . predestinatio enim est preparatio gratie in presenti et glorie in futuro. per gratiam autem adoptio divina inchoatur, et per gloriam consummatur.
marg.| .3. Per   Iesum   Christum. qui est Dei filius naturalis.
marg.| .4. In ipsum. quia filiatio adoptiva est quedam assimilatio ad filiationem naturalem.
marg.| .5. Secundum   propositum voluntatis   sue. a qua dependet electio et predestinatio, non ex meritis nostris, non solum in re : sed nec etiam in Dei previsione.
marg.| .6. In   laudem etc. id est ad laudandum eius gloriam, que electis communicatur per gratiam suam.
marg.| .7. In qua   gratificavit   nos. idest, fecit gratos sibi.
marg.| .8. In   dilecto filio   suo. idest, per dilectum filium suum, in quo habemus redemptionem. et que sit illa subditur.
marg.| .9. Remissionem   peccatorum   . scilicet totalem in sacramento baptismi, {6.528} in quo sue passionis effectus plenarie nobis communicatur.
marg.| .10. Secundum   divitias   . idest, copiam.
marg.| .11. Gratie eius que   superabundavit   . Hic consequenter recolit beneficia Dei specialia. et primo facta apostolis, secundo Ephesiis. ibi : In quo et vos. Circa primum dicit.
marg.| .12. Que. scilicet gratia Dei.
marg.| .13. Superabundavit   in   nobis   . veris apostolis.
marg.| .14. In omni   sapientia   . quantum ad cognitionem divinorum.
marg.| .15. Et   prudentia   . quantum ad notitiam humanorum necessariam ad salutem.
marg.| .16. Ut   notum faceret nobis sacramentum   . idest sacramentum secretum.
marg.| .17. Voluntatis sue. quod plenius fuit revelatum apostolis quam aliis.
marg.| .18. Secundum beneplacitum. quia totum dependet ex beneplacito divino : non autem humano merito.
marg.| .19. Quod   proposuit   . idest, ab eterno facere disposuit.
marg.| .20. In ipso. idest in filio, qui est sapientia patris.
marg.| .21. In   dispensatione plenitudinis temporum   . idest in plenitudine temporis dispensati a Deo. quod est tempus gratie. et quid sit sacramentum hoc subditur.
marg.| .22. Instaurare id est ad debitum statum reducere.
Numérotation du verset Eph. 1,1 
prol.| {6.529}
marg.| .1. In Christo. idest, per Christum.
marg.| .2. Omnia, que in celis. id est angelos, eorum societates reparando.
marg.| .3. Et que in terra sunt, in ipso. homines, qui per peccatum depravati erant in novitatem gratie reformando.
marg.| .4. In quo etiam, et nos, etc. idest electione divina, que dicitur sors, quia non accipit personam, sicut nec sors.
marg.| .5. Vocati sumus. ad apostolatum.
marg.| .6. Predestinati. idest, preordinati ad hoc.
marg.| .7. Secundum propositum eius. id est secundum dispositionem eternam dei.
marg.| .8. Qui omnia operatur secundum consilium voluntatis sue. quia nihil operatur a casu, nec de necessitate nature, sed previdens, et libere.
marg.| .9. Ut simus in laudem glorie eius. idest, per nos alii laudent deum qui per predicationem nostram convertuntur ad ipsam. ideo subditur.
marg.| .10. Nos, qui ante speravimus in Christo. quia ante credidimus in ipsum.
marg.| .11. In quo. Hic consequenter ponit dona Ephesiis specialiter data. Et dividitur in duas, quia primo ponit eorum vocationem. secundo insurgit ex hoc ad gratiarum actionem, ibi : Propterea. Circa primum dicit. In quo. idest, per quem, scilicet Christum.
marg.| .12. Et vos cum audissetis verbum veritatis. a nobis.
marg.| .13. Evangelium salutis vestre. quia annunciat salutem audientibus, et dat credentibus. ideo subditur.
marg.| .14. In quo, et credentes signati estis. lumine gratie deformatam imaginem reformante.
prol.| {6.530}
marg.| .15. Spiritu premissionis sancto. quia spiritussanctus habitat in credentibus per gratiam. Et dicitur spiritus promissionis, quia veraciter promittit beatam vitam. ideo subditur.
marg.| .16. Qui est pignus hereditatis nostre. de ratione pignoris est, quod sit rei non habite in presenti, et eiusdem valoris cum ipsa, et sic est in proposito, quoniam si non habetur actu hereditas eterna, que consistit in visione, et fruitione beata. tamen spiritussanctus habitus in presenti per gratiam a fidelibus est eiusdem bonitatis in numero cum beatitudine obiectiva.
marg.| .17. In redemptionem acquisitionis. id est ut redempti acquirant vitam beatam inamissibilem.
marg.| .18. In laudem glorie ipsius. Nam ibi est laus continua psalm. 83. Beati, qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te.
marg.| .19. Propterea. Hic consequenter apostolus tamquam pater bonus gratias agit deo de profectu Ephesiorum, dicens. Propterea, et ego audiens fidem vestram, sinceram sine admixtione alicuius erroris, aut legalis observationis.
marg.| .20. Et dilectionem. vestram.
marg.| .21. In omnes sanctos. id est opera vestre caritatis, erga omnes fideles.
marg.| .22. Non cesso gratias agens pro vobis. de bonis preteritis.
marg.| .23. Memoriam vestri   faciens   in   orationibus   . deprecans, ut magis proficiatis in futuro.
marg.| .24. Ut deus domini nostri Iesu   Christi   . secundum humanitatem, in qua est subiectus deo patri.
marg.| .25. Det   vobis spiritum sapientie   . idest, augmentum in cognitione divinorum, et omnium ad salutem expedientium.
Numérotation du verset Eph. 1,1 
prol.| {6.531}
marg.| .1. Ut sciatis,   que   sit spes   vocationis   eius id est res sperata, ad quam vocantur credentes, que quanto plus cognoscitur, tanto plus desideratur.
marg.| .2. Et que   divitie glorie hereditatis id est hereditatis gloriose. nam ibi nihil deficit.
marg.| .3. Et que sit   supereminens etc id est ad nos premiandum, est enim infinita, et sic supereminet omni, quod de ea potest cogitari. Quod declarat ulterius per glorificationem hominis Christi dicens. Secundum operationem, etc. et primo exprimit eius suscitationem, dicens, Suscitans illam. secundo eius exaltationem ad patris dexteram dicens. Et constituens, etc. et exprimit quatuor choros angelorum, cum hoc denotans tres ordines, sive hierarchias eorundem, scilicet inferiores, medios, et superiores. de inferiori hierarchia unum, cum dicitur. Supra omnem principatum, et tres de media hierarchia, et per hoc habetur, quod sit elevatus super duos ordines inferiores.
marg.| .4. Et omne   nomen   . per hoc ostenditur, quod sit elevatus super omnes ordines {6.532} supreme hierarchie. Deitas enim proprie non est nominabilis a quacunque creatura, quia est incomprehensibilis ab ea, sic autem aliquid nominatur prout ab intellectu apprehenditur. 1. Periher. Nomina sunt note earum passionum, que sunt in anima, propter quod dicitur. 22. propositione de causis, quod causa prima est super omne nomen, quod nominatur.
marg.| .5. Et omnia   subiecit   sub   pedibus   eius. unde dixit Mt. ult. d. post suam resurrectionem : Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
marg.| .6. Et ipsum dedit, etc. militantem, et triumphantem.
marg.| .7. Que est corpus ipsius. scilicet mysticum.
marg.| .8. Plenitudo eius. scilicet corporis mystici Christi.
marg.| .9. Qui omnia in omnibus, etc. iungatur, sic littera. Plenitudo eius adimpletur, idest, perficitur, supple per eum. Qui omnia in omnibus, id est per Christum, qui per virtutem sue deitatis omnia bona in omnibus operatur.
prol.| $additio Burgensis.
prol.| {6.533} In cap. 1. ubi dicitur in postilla. Deitas enim proprie non est nominabilis a quacunque creatura.
prol.| Licet deitas sit incomprehensibilis a creatura, est tamen nominabilis a creatura, alioquin non verificarentur multa de deo dicta, cum dicitur Exo. 15.d. de deo : Omnipotens est nomen eius. Et Exo. 3. de nomine tetragrammaton dominus Moysi dicit : Hoc est nomen meum in eternum. Doctores enim sancti aliqua nomina de deo dicta dicunt secundum proprietatem intelligi. unde Ambr. in 2. de Trinitate : Sunt quedam nomina, que evidenter proprietatem deitatis ostendunt, et quedam, que perspicue divine maiestatis exprimunt veritatem, Hec ille. Ex hoc autem, quod aliquid nominatur prout ab intellectu apprehenditur, prout allegatur {6.534} a philoso. 1. Periher. non habetur, quod deitas non sit nominabilis, sed cognominabilis, prout ab intellectu apprehenditur, vel prout a deo revelatur in sacris scripturis. similiter per hoc, quod dicit auctor de causis, quod prima causa est suum omne nomen, quod nominatur, non excluditur, quin prima causa nominetur, sed asseritur, quod nomen prime cause excedit aliud nomen. Et de ista materia tractatur in additione super Exod. 3. capitul. et specialiter in secundo, tertio, et quarto articulo, vide ibid.
prol.| Replica. In cap. 1. ad Ephesios ubi postilla dicit deum proprio nomine adequate significante ipsum innominabilem Burg. instat cum nomine tetragrammaton, etc. que circa 3. ca. Exo. somniaverat, que vide ibi pertractari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_1)

Notes :