string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr64.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 

Et vos convivificavit1 cum essetis mortui
1 convivificavit ΩF Rusch Wordsworth ( Kesler 1487, Paganini 1497, Froben 1502, Sacon 1515 ) ] cum ? praem. ΩF, om. Weber (nec in Textu nec in apparatu) cum graeco
delictis
et peccatis vestris,
Numérotation du verset Eph. 2,2 

in quibus aliquando
ambulastis
secundum
seculum mundi huius,
secundum principem
potestatis aeris huius,
spiritus qui
nunc operatur in filios
diffidentie,
Numérotation du verset Eph. 2,3 

in quibus
et nos omnes
aliquando conversati sumus
in desideriis
carnis nostre,
facientes
voluntatem2 carnis
2 voluntatem] voluntates Weber
et cogitationum,
et eramus
natura
filii
ire
sicut et ceteri.
Numérotation du verset Eph. 2,4 

Deus autem
qui dives est in misericordia,
propter nimiam caritatem suam
qua dilexit nos.
Numérotation du verset Eph. 2,5 

Et cum
eramus3
3 eramus] essemus Weber
mortui peccatis, convivificavit nos in4 Christo
4 in] om. Weber
cuius5 gratia estis salvati,
5 cuius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,6 

et
conresuscitavit,
et consedere fecit in celestibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,7 

ut ostenderet in seculis supervenientibus
abundantes divitias
gratie sue
in bonitate
super nos in Christo Iesu.
Numérotation du verset Eph. 2,8 

Gratia
enim estis salvati per fidem
et hoc
non ex vobis.
Dei enim donum est
Numérotation du verset Eph. 2,9 

non ex operibus ut ne quis
glorietur.
Numérotation du verset Eph. 2,10 

Ipsius enim sumus factura
creati in Christo Iesu
in operibus bonis que preparavit Deus
ut in illis ambulemus.
Numérotation du verset Eph. 2,11 

Propter quod
memores estote quod aliquando vos gentes
in carne
qui dicebamini6 preputium,
6 dicebamini] dicimini Weber
ab ea que dicitur
circumcisio in carne
manufacta,
Numérotation du verset Eph. 2,12 

quia eratis
in illo tempore7 sine Christo alienati
7 in illo tempore] illo in tempore Weber
a conversatione Israel
et hospites
testamentorum
promissionis
spem non habentes, et sine Deo
in hoc8 mundo.
8 hoc] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,13 

Nunc autem
in
Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe,
facti estis
prope
in sanguine Christi.
Numérotation du verset Eph. 2,14 

Ipse enim est9 pax nostra
9 enim est] inv. Weber
qui fecit utraque
unum
et
medium parietem
macerie
solvens inimicitiam in carne sua,
Numérotation du verset Eph. 2,15 

legem
mandatorum
decretis
evacuans ut duos condat
in semetipso,
in uno
novo
homine
faciens pacem
Numérotation du verset Eph. 2,16 

ut10 reconciliet ambos
10 ut] et Weber
in uno corpore
Deo,
per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
Numérotation du verset Eph. 2,17 

Et veniens
evangelizavit
pacem
vobis
qui longe fuistis
et pacem his qui prope.
Numérotation du verset Eph. 2,18 

Quoniam
per ipsum habemus accessum ambo
in uno Spiritu
ad Patrem.
Numérotation du verset Eph. 2,19 

Ergo iam
non estis hospites
et advene,
sed estis cives
sanctorum
et domestici Dei,
Numérotation du verset Eph. 2,20 

superedificati
super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso
summo
angulari
lapide Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,21 

in quo
omnis edificatio constructa
crescit
in templum sanctum
in Domino,
Numérotation du verset Eph. 2,22 

in quo et vos
coedificamini
in tabernaculum11 Dei
11 tabernaculum] habitaculum Weber
in Spiritu sancto12.
12 sancto] om. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 
prol.| {6.533} Et vos cum essetis, etc. Hic consequenter apostolus inducit Ephesios ad gratiarum actionem comparative. Opposita enim iuxta se posita magis elucescunt, propter quod apostolus comparat dignitatem status ad quem Ephesii sunt vocati, ad utilitatem status unde sunt vocati, ut ex huius consideratione ferventius insurgant ad gratias agendum Deo. Et dividitur in duas partes secundum duas comparationes. secunda ponitur, ibi : Propter quod, etc. Prima autem comparatio est mortis, et vite, quia prius fuerant in statu mortis culpe, et dispositi ad mortem gehenne, et vocati erant ad vitam gratie, que disponit ad vitam glorie, et hoc deducit apostolus satis diffuse, dicens.
marg.| .1. Et vos cum   essetis mortui   . per culpam.
marg.| .2. Delictis. quantum ad peccata omissionis.
marg.| .3. Et   peccatis vestris   . quantum ad peccata commissionis.
marg.| .4. In quibus   aliquando ambulastis   . procedendo de peccato in peccatum.
marg.| .5. Secundum seculum. idest, consuetudinem.
prol.| {6.534}
marg.| .6. Mundi huius. idest, peccatorum huius mundi sic Io. 1. Mundus eum non cognovit.
marg.| .7. Secundum   principem potestatis aeris huius   . idest, secundum voluntatem principis demonum in hoc aere caliginoso habitantium.
marg.| .8. Spiritus, qui nunc   operatur   in   filios diffidentie   . quasi dicat princeps ipse est spiritus, scilicet malignus.
marg.| .9. Qui nunc   operatur   . idest facit voluntatem suam in illis, qui non ponunt fiduciam suam in celestibus bonis, sed tantum in terrenis.
marg.| .10. In quibus. idest, inter quos.
marg.| .11. Et nos omnes, etc. ea sequendo, et licet Apostolus esset virgo, (ut dictum est, supra 1Cor. 8.) tamen iungit se cum eis, ut melius recipiantur verba sua, et quia ante conversionem secutus est aliqua carnis desideria. dicit.
marg.| .12. Facientes   voluntatem carnis   . in peccatis carnalibus.
marg.| .13. Et   cogitationum   . in peccatis spiritualibus.
marg.| .14. Et eramus natura filii ire. idest, nati in peccato originali, quod dicitur peccatum naturale, inquantum contrahitur a parentibus ex corruptione nature. Consequenter ostendit gratiam vocantis dei, dicens.
marg.| .15. Deus autem, qui dives est. idest copiosus.
Numérotation du verset Eph. 2,1 
prol.| {6.535}
marg.| .1. In misericordia. quia proprium eius est misereri, et parcere.
marg.| .2. Propter nimiam   caritatem   suam. et non propter merita nostra.
marg.| .3. Cum essemus mortui peccatis. modo predicto.
marg.| .4.  Convivificavit   nos in   Christo   . nos sibi per fidem formatam incorporando.
marg.| .5. Cuius gratia, etc. scilicet in spe.
marg.| .6.  Et   conresuscitavit   . similiter in spe. quia resurrectio Christi est causa nostre resurrectionis future.
marg.| .7.  Et   consedere fecit   . in spe, que est certa expectatio future beatitudinis.
marg.| .8.  Ut ostenderet in   seculis supervenientibus   . id est curriculis annorum usque ad iudicium.
marg.| .9.  Abundantes   divitias etc. Hec enim omnia fuerunt ostensa in Christi resurrectione, que fuit argumentis multis declarata, Act. 1.a. In multis argumentis apparens eis, et eius ascensione, oculis etiam corporalibus conspecta. Et hec omnia iterum fuerunt declarata per apostolorum doctrinam apertis miraculis confirmatam. ideo subdit.
marg.| .10.  Gratia enim estis   salvati   per   fidem   scilicet Christi, et non per legem Moysi.
marg.| .11.  Et hoc non ex   vobis   . quia principium credendi, et omnis operis meritorii est a deo. Videntium enim miraculum, et audientium eundem sermonem unus credit motus a deo, alter vero non, ideo dicit Salvator {6.536} Io. 6.c. Nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum.
marg.| .12. Ut ne quis. de propriis meritis.
marg.| .13. Ipsius enim sumus factura. in esse nature.
marg.| .14. Creati in Christo. in esse gratie.
marg.| .15. In operibus. idest, ad bona opera facienda.
marg.| .16. Que preparavit. idest, disposuit.
marg.| .17. Ut in illis   ambulemus   . de virtute in virtutem ad beatitudinem consequendam.
marg.| .18. Propter quod. Hic ponitur secunda comparatio, que est extraneitatis ad intraneitatem, et primo ponitur hic comparatio. secundo infertur intenta conclusio, ibi : Ergo iam non estis. Circa primum sciendum quod Gentiles dicebantur extranei triplici ratione. scilicet quia a deo erant separati per idololatriam, et per consequens secundo a populo Israel quantum ad communicationem, qui erat cultor unius dei, et tertio a spe promissionum Abrahe factarum, et semini eius. Per vocationem autem ad fidem Christi sunt istis tribus incorporati, et hoc est, quod dicit apostolus : Propter quod memores estote, tamquam grati de beneficiis dei.
Numérotation du verset Eph. 2,1 
prol.| {6.537}
marg.| .1. Quod aliquando vos Gentes. idest Gentiles.
marg.| .2. Eratis in carne. idest carnaliter viventes.
marg.| .3. Qui dicebamini preputium. idest, incircuncisi.
marg.| .4. Ab ea, que dicitur circumcisio, etc. idest, distincti, et separati a populo Iudaico circumciso.
marg.| .5. Qui eratis in illo tempore sine Christo. idest sine fide Christi, non sic autem Iudei, quia eadem fides fuit patrum veteris testamenti, que et novi, differens tamen secundum implicitum, et explicitum.
marg.| .6. Alienati a conversatione Israel. Inhibitum enim erat populo Israel contrahere cum Gentibus amicitias, et connubia.
marg.| .7. Et hospites testamentorum. idest advene testamenti, et extranei a testamento no. et ve.
marg.| .8. Et sine deo. scilicet vero. nam erant idololatrie dediti.
marg.| .9. Nunc autem in Christo Iesu. idest per Christum Iesum.
marg.| .10. Vos, qui aliquando eratis longe. a salute dicta triplici ratione.
marg.| .11. Facti estis prope in sanguine Christi. idest, per passionem ipsius, cuius efficacia in sacramento baptismi vobis est, plenarie communicata.
marg.| .12. Ipse enim pax nostra. scilicet effective.
marg.| .13. Qui fecit utraque unum. ex Iudeis, et Gentilibus faciens unum populum Christianum.
marg.| .14. Et medium parietem macerie, solvens. idest, huius unitatis obstaculum removens, quia removit a Gentilibus idololatriam, quam abhorrebant Iudei, et a Iudeis circumcisionem, quam detestabantur Gentiles.
marg.| .15. Inimicitias. quasi dicat per hoc abstulit inimicitias, que erant inter Gentiles, et Iudeos.
prol.| {6.538}
marg.| .16. In carne sua. idest, per immolationem sue carnis in cruce, per quam destructa est idololatria, et cessaverunt legalia.
marg.| .17. Legem mandatorum. idest, legem Mosaicam quantum ad mandata ceremonialia, et iudicialia.
marg.| .18. Decretis. scilicet evangelicis.
marg.| .19. Evacuans. removendo onus ceremonialium, et temperando rigorem iudicialium.
marg.| .20. Ut duos. scilicet populos Gentiles, et Iudeos.
marg.| .21. Condat in semetipso. idest, sibi incorporet per fidem formatam.
marg.| .22. In uno novo homine. idest, in unum novum populum. Participatione enim unius speciei plures homines sunt unus homo, et eodem modo Gentiles, et Iudei participatione unius nove legis dicuntur hic unus novus homo.
marg.| .23. Faciens pacem. modo predicto.
marg.| .24. Ut reconciliet. et iungatur sic littera. Ut reconciliet ambos. deo scilicet patri.
marg.| .25. In uno corpore. suo mystico.
marg.| .26. Per crucem interficiens inimicitias. que erant inter deum et genus humanum.
marg.| .27. In semetipso. idest, in propria passione.
marg.| .28. Et veniens. de morte ad vitam in sua resurrectione.
marg.| .29. Evangelizavit pacem vobis. idest, evangelizare precepit dicens. Mt. ult. d. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.
marg.| .30. Qui longe fuistis. ut supra dictum est.
marg.| .31. Et pacem his, etc. scilicet Iudeis. quoniam lex erat dispositio ad Christum, ut dictum est supra in epistola ad Galatas.
marg.| .32. Quoniam per ipsum. scilicet Christum.
marg.| .33. Habemus accessum ambo. scilicet Iudei, et Gentiles.
Numérotation du verset Eph. 2,1 
prol.| {6.539}
marg.| .1. In uno   spiritu   . scilicet caritatis.
marg.| .2. Ad   patrem   . omnium nostrum.
marg.| .3. Ergo. Hic infertur intenta conclusio, scilicet de receptione gentilium ad consortium dei, et sanctorum, cum dicitur. Ergo iam non estis hospites, et advene. a deo et sanctis eius.
marg.| .4. Sed estis   cives sanctorum   . id est de numero eorum.
marg.| .5. Et   domestici   dei. idest, in ecclesia recepti.
marg.| .6. Super   edificati   . idest, instructi.
marg.| .7. Super   fundamentum apostolorum,   et   prophetarum   . id est super doctrinam novi ac veteris testamenti. Superedificati inquam.
marg.| .8. Ipso summo   angulari lapide   Christo   Iesu   . In edificatione enim templi {6.540} Salomonis, ut dicitur, fuit quidam lapis, qui pluries fuit reiectus ab edificantibus eo, quod non conveniebat loco cui applicabatur, finaliter optime sedit in summitate edificii in angulo, duos parietes in unam ecclesiam coniungente, et fuit figura Christi Iudeos, et gentiles tamquam duos parietes in unam ecclesiam coniungentis. unde dicitur. ps. 117. Lapidem quem reprobaverunt edificantes hic factus est in caput anguli : A domino factum est istud, etc. et istam eandem figuram ponit apostolus, ut dictum est.
marg.| .9.  In quo omnis   edificatio constructa   . tam ex Iudeis, quam ex Gentilibus.
marg.| .10.  Crescit. per augmentum virtutum.
marg.| .11. In templum sanctum id est quousque sit templum domini sanctum.
marg.| .12. In quo, et vos   coedificamini   . cum aliis fidelibus.
marg.| .13.  In   spiritu sancto   . idest ipso operante, sine quo nullum opus est acceptum deo.
prol.| $additio Burgensis.
prol.| {6.539} In cap. 2. ubi dicitur in postilla. In unum novum hominem.
prol.| Hoc, quod dicitur. In unum novum hominem, videtur referendum {6.540} ad Christum, qui est proprie novus homo, quia ipse solus deus, et homo. Vel secundum Glossa. In novum hominem dico, id est in se solo, a quo, et non aliunde est novitas, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_2)

Notes :