Capitulum 3
Numérotation du verset
Eph. 3,1
Huius rei gratia,
ego1 Paulus vinctus
1 ego ΩF² (
marg.) Rusch Weber
]
om.
ΩF*
Iesu Christi2,
2 Iesu Christi]
inv. Weber
pro vobis gentibus,
Numérotation du verset
Eph. 3,2
si tamen audistis
dispensationem gratie Dei que data est mihi in vobis,
Numérotation du verset
Eph. 3,3
quoniam secundum revelationem
notum factum est mihi3
3 factum est mihi]
inv. Weber
sacramentum,
sicut supra scripsi
in brevi,
Numérotation du verset
Eph. 3,4
prout potestis legentes intelligere
prudentiam meam
in mysterio4 Christi,
4 mysterio
Weber
] ministerio
G (P11553) Cava
Numérotation du verset
Eph. 3,5
quod
aliis generationibus
non est agnitum
filiis hominum, sicuti
nunc revelatum est
sanctis apostolis eius et prophetis
in Spiritu,
Numérotation du verset
Eph. 3,6
esse gentes
coheredes,
et concorporales,
et comparticipes
promissionis
in Christo Iesu per evangelium,
Numérotation du verset
Eph. 3,7
cuius factus sum minister,
secundum
donum
gratie Dei
que data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Numérotation du verset
Eph. 3,8
Mihi
omnium sanctorum minimo
data est gratia
hec in gentibus
evangelizare ininvestigabiles5
5 investigabiles] ininvestigabiles
Weber
divitias Christi
Numérotation du verset
Eph. 3,9
et illuminare omnes
que sit
dispensatio
sacramenti absconditi
a seculis
in Deo qui omnia creavit,
Numérotation du verset
Eph. 3,10
ut innotescat
principatibus6
6 principatibus] principibus
Weber
et potestatibus
in celestibus
per Ecclesiam,
multiformis sapientia Dei,
Numérotation du verset
Eph. 3,11
secundum prefinitionem seculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset
Eph. 3,12
In quo
habemus fiduciam
et accessum
in confidentia
per fidem eius.
Numérotation du verset
Eph. 3,13
Propter quod peto ne deficiatis
in tribulationibus
meis pro vobis
que est gloria vestra.
Numérotation du verset
Eph. 3,14
Huius rei gratia
flecto genua mea ad Patrem
Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset
Eph. 3,15
ex quo
omnis paternitas
in celis et in terra nominatur,
Numérotation du verset
Eph. 3,16
ut det vobis secundum divitias
glorie sue
virtutem7
7 virtutem] virtute
Weber
corroborari per Spiritum eius in interiore homine,
Numérotation du verset
Eph. 3,17
habitare per fidem Christum8
8 per fidem Christum]
inv. Weber
in cordibus vestris,
in caritate
radicati
et fundati,
Numérotation du verset
Eph. 3,18
ut possitis comprehendere
cum omnibus sanctis,
que sit
latitudo,
et longitudo,
et sublimitas,
et profundum.
Numérotation du verset
Eph. 3,19
Scire etiam
supereminentem scientie caritatem Christi,
ut impleamini
in omnem plenitudinem Dei.
Numérotation du verset
Eph. 3,20
Ei autem
qui potens est omnia facere
superabundanter quam petimus aut intelligimus
secundum virtutem que operatur in nobis,
Numérotation du verset
Eph. 3,21
ipsi gloria
in Ecclesia, et in Christo Iesu
in omnes generationes seculi seculorum. Amen
Capitulum 3
Numérotation du verset
Eph. 3,1
prol.|
{6.539}
Huius rei gratia.
Hic consequenter apostolus pro Ephesiis orat devote, ut magis in bono proficiant. Et dividitur in duas partes, quia primo se dispositum ad orandum ostendit. secundo orationem effundit, ibi, Propter quod. Primum ostendit ex tribus, scilicet ex sufficientia, obligatione, et confidentia, et secundum hoc dividitur in tres partes, secunda ibi : Mihi omnium. Tertia, ibi : In duo habemus. Circa primum ostendit se sufficientem per hoc, quod ipse, et alii apostoli fuerunt pre ceteris divinitus illuminati, et per consequens cognoverunt causam debitam, et tempus et modum orandi. Primo ergo continuat se predictis dicens. {6.540}
marg.|
.1.
Huius rei gratia.
idest, propter hanc rem immediate predictam scilicet ut coedificamini in habitaculum dei.
marg.|
.2.
Ego Paulus vinctus.
in carcere Rome.
marg.|
.3.
Christi Iesu.
id est pro Christo Iesu.
marg.|
.4.
Pro
vobis Gentibus
.
Propter hoc enim erat Rome vinctus, quia predicaverat Christum Iesum Gentilibus.
marg.|
.5.
Si tamen audistis.
idest, intellexistis.
marg.|
.6.
Dispensationem
gratie
dei.
idest, gratie apostolatus mihi a deo concesse.
marg.|
.7.
Quoniam secundum revelationem
notum
mihi
sacramentum
.
id est sacrum secretum redemptionis facte per Christum.
marg.|
.8.
Sicut supra scripsi in brevi.
1. cap. epistole huius ubi dicit. Ut nobis notum faceret sacramentum, etc.
Numérotation du verset
Eph. 3,1
prol.|
{6.541}
marg.|
.1.
Prout potestis legentes intelligere,
etc. quasi diceret. Licet sit breviter dictum, tamen per illud potestis intelligere.
marg.|
.2.
Prudentiam meam
in
mysterio
Christi
id est scientiam meam ad prosequendum mysterium apostolatus mei in predicatione evangelii Christi gentilibus.
marg.|
.3.
Quod aliis generationibus non est agnitum,
etc id est ante tempus apostolorum non fuit explicite cognitum, nisi forte aliquibus paucis prophetis veteris testamenti, qui tamen non cognoverunt, ita clare, sicut apostoli, et prophete novi testamenti, quod gentiles per Christum essent salvandi, sicut et Iudei quibus erat promissus. unde et Act. 10.g. dicitur, quod spiritusancto descendente in signo visibili super Cornelium, et alios Gentiles, qui erant cum eo, admirati sunt Iudei, qui venerant cum Petro de hoc, quod gratia spiritussancti communicabatur gentibus sicut et ipsis. ideo subditur.
marg.|
.4.
Esse gentes
coheredes
scilicet
hereditatis eterne. sicut et Iudei credentes.
marg.|
.5.
Et concorporales
id est consimiliter incorporati Christo.
marg.|
.6.
Et
comparticipes
promissionis.
Abrahe facte.
marg.|
.7.
In Christo Iesu
id est implete.
marg.|
.8.
Per evangelium.
idest per receptionem evangelice doctrine participant dicta bona Gentiles.
marg.|
.9.
Cuius.
scilicet evangelii.
marg.|
.10.
Factus sum ego
minister
.
idest predicator.
marg.|
.11.
Secundum
donum gratie
.
et non secundum proprium sensum.
marg.|
.12.
Secundum
operationem virtutis
.
in miraculis quibus apostolica doctrina confirmabatur, {6.542} Marc. ul. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis, ideo dicit.
marg.|
.13.
Mihi enim.
Postquam ostendit se sufficientem ad orandum pro Ephesiis hic consequenter ostendit se ad hoc obligatum, quia erat apostolus, et pater eorum spiritualis, et ideo obligatus tenebatur filiis in provisione spiritualium bonorum, sicut pater carnalis providere tenetur in temporalibus bonis. ideo dicit. Mihi enim omnium sanctorum scilicet apostolorum.
marg.|
.14.
Minimo.
hoc dixit ex humilitate, et quia persecutus fuit ecclesiam, non alii.
marg.|
.15.
Data est gratia hec.
apostolatus.
marg.|
.16.
In gentibus,
etc. in. quia non possunt ab hominibus perfecte, et exquisite cognosci.
marg.|
.17.
Et illuminare omnes.
per predicationem meam.
marg.|
.18.
Que sit dispensatio.
idest redemptionis per Christum facte, que dispensabilis est Gentilibus sicut, et Iudeis.
marg.|
.19.
Absconditi a seculis in deo.
nam hec dispensatio non fuit revelata ante. nisi valde paucis, et obscure, ut predictum est.
marg.|
.20.
Ut innotescat.
quasi dicat non solum hominibus fuit absconditum Christi mysterium, et maxime de vocatione gentium, sed etiam angeli sancti non cognoverunt ad plenum, donec predicantibus apostolis fuit impletum, quia ante habuerunt tantum simplicem notitiam que potest dici abstractiva, inquantum est rei non presentis, sed quando fuit impletum habuerunt notitiam experimentalem, sive intuitivam, sicut astrologus per motum celi certitudinaliter cognoscit eclipsim futuram, tamen adhuc perfectius cognoscit, quando videt eam actu existentem.
Numérotation du verset
Eph. 3,1
prol.|
{6.543}
marg.|
.1.
Per ecclesiam
id est per apostolorum predicationem, tamen ly per non importat causalitatem, sic intelligendo, quod apostoli docuerint angelos de Christi mysteriis, sed econverso angeli docuerunt eos, per quos divine revelationes deferuntur ad homines, sed sic intelligendum est, quod apostolis predicantibus viderent actu conversionem Gentium ad fidem, quam ante sic non viderant intuitive. Sic autem non est de deo, cuius intuitus ab eterno fertur super presentias rerum eo, quod eius cognitio mensuratur eternitate, que complectitur omne tempus.
marg.|
.2.
Multiformis
sapientia
.
licet sit unica, et simplicissima in deo, tamen est in effectibus multiformis. Dicitur etiam multiformis propter multa mysteria in Christo adimpleta, ideo subditur.
marg.|
.3.
Secundum
prefinitionem
.
idest, eternam dispositionem tempore plenitudinis adimpletam.
marg.|
.4.
Quam fecit in
id est adimplevit in Christo.
marg.|
.5.
In quo.
Hic ostendit se dispositum ad orandum ex confidentia. Nullus enim orat, nisi aliqualiter exaudiri confidat, habebat autem apostolus hanc confidentiam obtinendi per mediatorem dei, et hominum Iesum Christum. ideo dicit. In quo id est per quem, scilicet Iesum Christum.
marg.|
.6.
Habemus fiduciam
.
ad deum patrem.
marg.|
.7.
In
confidentia
per
fidem
.
Vere enim credentes in Christum exaudiuntur per ipsum. unde dicit Io. 15.c. Quodcunque petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.
marg.|
.8.
Propter.
Dispositione premissa, hic consequenter apostolus primo ad orandum pro Ephesiis accedit, et secundo deo totum attribuit, ibi : Ei autem. Circa primum in oratione sua primo petit dari Ephesiis a deo robur patientie in adversis, dicens. Propter. idest, propter confidentiam, quam habeo de Christo.
marg.|
.9.
Peto ne deficiatis.
idest, ne territi propter tribulationes meas a bono deficiatis.
marg.|
.10.
Pro vobis
id est quas sustineo, eo quod predicavi vobis, et ut exemplum patientie dem vobis.
marg.|
.11.
Que est gloria
vestra
.
si in tribulationibus non deficiatis. {6.544}
marg.|
.12.
Huius rei.
sic non deficiatis in tribulationibus.
marg.|
.13.
Flecto genua mea ad patrem
domini
.
ipsum devote deprecando.
marg.|
.14.
Ex quo omnis paternitas.
nam illa paternitas est prima. Omnis enim emanatio creature a deo secundum esse nature, per quam dicitur pater omnium generaliter per creationem, et etiam emanatio secundum esse gratie, secundum quam dicitur hominum, et angelorum pater per adoptionem est posterior emanatione filii a patre, secundum quam dicitur pater per naturalem, et eternam emanationem, vel generationem, propter quod ab eo nominatur omnis paternitas, que est in celo, et in terra. Nam ab eo, quod est primum in aliquo genere cetera esse, et nominari habent.
marg.|
.15.
Ut det
vobis secundum divitias glorie
sue
virtutem
scilicet
patientie in adversis. ideo subditur.
marg.|
.16.
Corroborari
per
spiritum
eius
interiori homine
.
Licet enim in martyribus caro, (que dicitur homo exterior) laceretur, mens tamen (que dicitur homo exterior) fortificatur.
marg.|
.17.
Christum.
Hic secundo petit Ephesiis argumentum notitie. Et resumatur illud, quod predicitur. Ut det vobis Christum habitare per fidem in cordibus vestris. non solum firmiter adherendo eis, que sunt fidei, sed etiam plenius, et clarius ea, que pertinent ad articulos fidei cognoscendo.
marg.|
.18.
In caritate.
Hic tertio petit eis augmentum caritatis, et per consequens aliorum bonorum, que caritati connectuntur. ideo dicit. In caritate radicati. quasi dice. Hoc peto a deo, ut sitis firmiter in caritate radicati, ad modum arboris, que non potest evelli.
marg.|
.19.
Et fundati.
ad similitudinem stabilis edificii.
marg.|
.20.
Ut possitis comprehendere.
non solum speculative, sed etiam practice.
marg.|
.21.
Que sit latitudo.
scilicet caritatis ad omnes, etiam inimicos se extendentis.
marg.|
.22.
Et longitudo.
ipsius, quia caritas facit patienter expectare premium in longinquum.
Numérotation du verset
Eph. 3,1
prol.|
{6.545}
marg.|
.1.
Sublimitas.
Quia non solum facit ascendere in Deum, sed etiam transformari quodammodo in ipsum.
marg.|
.2.
Et profundum.
Scilicet humilitatis, et condescensionis ad proximum. Unde Paulus postquam fuit raptus ad tertium celum, per caritatem sic ad proximum descendebat, quod etiam de actu matrimoniali ordinabat, dicens : Uxori vir debitum reddat, et similiter uxor viro. 1. Corint. 7.
marg.|
.3.
Scire etiam.
Ordinetur sic littera : Scire etiam caritatem Christi, id est per quam unimur Christo.
marg.|
.4.
Supereminentem scientie.
id est notitie quam habemus de ipso. Ubi enim scientia foris stat, dilectio intrat. propter quod 1. Corint. 13.d. dicitur : Maior autem horum est caritas.
prol.|
{6.546}
marg.|
.5.
Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
id est ut impleamini donis, et charismatibus, que donantur a Deo cum caritate.
marg.|
.6.
Ei autem.
Hic consequenter Apostolus attribuit Deo totum, a quo est omne bonum. et patet littera usque ibi :
marg.|
.7.
Secundum virtutem.
Scilicet divinam.
marg.|
.8.
Que operatur in nobis.
Quia virtus prime cause operatur in omnibus secundis agentibus.
marg.|
.9.
Ipsi gloria.
id est laus.
marg.|
.10.
In Ecclesia, et in Christo Iesu.
Scilicet congregata.
marg.|
.11.
In omnes generationes seculi,
etc. id est eternaliter. quia eius gloria maxime relucet in Ecclesia triumphante, de qua dicitur Psal. 84.b. Beati qui habitant in domo tua Domine : in secula seculorum laudabunt te.
prol.|
$additio Burgensis.
prol.|
{6.545} In cap. 3. ubi dicitur in postilla. Que sit latitudo scilicet caritatis.
prol.|
In hoc quod dicitur : Que sit latitudo. secundum Glossa non solum intelligitur, quod caritas de se usque ad inimicos extendi debet, sed etiam cum hilaritate bene operari ; quia qui tristis dat, perdit quod dat. In hoc autem quod dicit : Que sit longitudo, intelligitur perseverandi longanimitas : ubi quodammodo stando perseveratur. {6.546} In hoc quod dicitur : Sublimitas. intelligitur quod sursum dirigatur, ut Deus in premium spectetur. Nam si bene operaris, etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuit. Sed omnia hec si propter mercedem supernam non facis, altitudinem non habes. Per profundum caritatis intelligitur occultum Dei iudicium esse, quare isti dat, et non illi. De profundo enim iudiciorum Dei est, que scrutari contemplarique nequimus, abyssus enim est, et profundum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_3)
Notes :