Capitulum 4
Numérotation du verset
Eph. 4,1
Obsecro itaque
vos, fratres1, ego vinctus
1 fratres]
om. Weber
in Domino,
ut digne ambuletis
vocatione, qua vocati estis
Numérotation du verset
Eph. 4,2
cum omni humilitate
et mansuetudine,
cum patientia
supportantes invicem
in caritate,
Numérotation du verset
Eph. 4,3
solliciti
servare
unitatem spiritus
in vinculo pacis.
Numérotation du verset
Eph. 4,4
Unum corpus
et unus spiritus,
sicut vocati estis
in una spe vocationis vestre.
Numérotation du verset
Eph. 4,5
Unus Dominus,
una fides,
unum baptisma.
Numérotation du verset
Eph. 4,6
Unus Deus et Pater omnium qui
super omnes est2,
2 est]
om. Weber
et per omnia,
et in omnibus
nobis.
Numérotation du verset
Eph. 4,7
Unicuique autem nostrum data est gratia
secundum mensuram donationis Christi.
Numérotation du verset
Eph. 4,8
Propter quod dicit :
Ascendens in altum,
captivam duxit captivitatem,
dedit dona
hominibus.
Numérotation du verset
Eph. 4,9
Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum
in inferiores partes terre ?
Numérotation du verset
Eph. 4,10
Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia.
Numérotation du verset
Eph. 4,11
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos,
quosdam autem prophetas,
alios vero evangelistas,
alios autem pastores et doctores,
Numérotation du verset
Eph. 4,12
in3 consummationem sanctorum in opus ministerii,
3 in] ad
Weber
ad4
4 ad] in
Weber
edificationem corporis Christi,
Numérotation du verset
Eph. 4,13
donec occurramus omnes
in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum
in mensuram etatis plenitudinis Christi,
Numérotation du verset
Eph. 4,14
ut iam non simus
parvuli
fluctuantes,
et circumferamur
omni vento
doctrine
in nequitia
hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Numérotation du verset
Eph. 4,15
Veritatem autem facientes
in caritate
crescamus
in illo
per omnia qui est caput Christus,
Numérotation du verset
Eph. 4,16
ex quo
totum corpus
compactum
et connexum
per omnem iuncturam
subministrationis corporis5,
5 corporis]
om. Weber
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit
in
edificationem sui in caritate.
Numérotation du verset
Eph. 4,17
Hoc igitur dico
et testificor
in Domino,
ut iam
non ambuletis
sicut et6 gentes ambulant
6 et]
om. Weber
in vanitate sensus sui,
Numérotation du verset
Eph. 4,18
tenebris obscuratum
habentes intellectum,
alienati
a vita Dei
per ignorantiam,
que est in illis
propter
cecitatem
Numérotation du verset
Eph. 4,19
cordis ipsorum,qui
desperantes semetipsos
tradiderunt
impudicicie,
in
operationem immunditie omnis
in
avaritiam7.
7 avaritiam] avaritia
Weber
Numérotation du verset
Eph. 4,20
Vos autem
non ita didicistis Christum,
Numérotation du verset
Eph. 4,21
si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
Numérotation du verset
Eph. 4,22
deponere
vos secundum pristinam conversationem veterem hominem,
qui corrumpitur
secundum desideria erroris.
Numérotation du verset
Eph. 4,23
Renovamini
autem spiritu mentis vestre,
Numérotation du verset
Eph. 4,24
et induite
novum hominem
qui secundum Deum
creatus est
in iustitia
et sanctitate
veritatis.
Numérotation du verset
Eph. 4,25
Propter quod deponentes mendacium,
loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo,
quoniam sumus
invicem membra.
Numérotation du verset
Eph. 4,26
Irascimini
et nolite peccare,
sol non occidat
super iracundiam vestram.
Numérotation du verset
Eph. 4,27
Nolite locum dare diabolo
Numérotation du verset
Eph. 4,28
qui furabatur
iam non furetur,
magis autem laboret operando manibus suis8
8 suis]
om. Weber
quod bonum est
ut habeat
unde tribuat necessitatem patientibus9.
9 patientibus] patienti
Weber
Numérotation du verset
Eph. 4,29
Omnis
sermo malus ex ore vestro non procedat,
sed si quis bonus est10 ad edificationem opportunitatis
10 est]
om. Weber
ut det
gratiam audientibus.
Numérotation du verset
Eph. 4,30
Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei
in quo
signati estis
in die redemptionis.
Numérotation du verset
Eph. 4,31
Omnis amaritudo,
et ira,
et indignatio,
et clamor,
et blasphemia
tollatur a vobis
cum omni malitia.
Numérotation du verset
Eph. 4,32
Estote autem invicem
benigni,
misericordes,
donantes invicem
sicut et Deus in Christo
donavit nobis.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Eph. 4,1
prol.|
{6.547}
marg.|
.1.
Obsecro itaque vos.
Postquam Apostolus induxit Ephesios ad gratiarum actionem, et effudit pro eis orationem, hic consequenter informat eos in moribus. et primo generaliter, secundo quantum ad aliquos status specialiter, ibi : Mulieres. post medium sequentis ca. Tertio revertitur ad instruendum communiter, ibi : De cetero fratres. circa medium, 6. cap. Circa primum instruit generaliter primo verbo : secundo Salvatoris exemplo, in principio sequentis cap. Circa primum sciendum quod humilitas est fundamentum spiritualis edificii. propter quod primo fundamentum istud collocat. secundo superedificat, ibi : Sollicite servare. igitur primo instruit eos de humilitate, et quibusdam aliis virtutibus sibi propinquis dic. Obsecro itaque vos ego vinctus in domino.
marg.|
.2.
In domino.
id est propter dominum, ut dictum est supra.
marg.|
.3.
Ut digne ambuletis.
Procedendo de virtute in virtutem.
marg.|
.4.
Vocatione.
Ad fidem Catholicam, que requirit vitam virtuosam.
marg.|
.5.
Cum omni scilicet
interiori quantum ad mentem, et exteriori quantum ad conversationem. Et quoniam humilitas facit hominem resilire in propriam parvitatem : habet mansuetudinem annexam que reprimit motus ire. ideo subditur : Et mansuetudine. Repressio autem ire inducit ad patienter tolerandum mala illata. ideo subditur.
marg.|
.6.
Cum patientia supportantes.
Mutuos defectus, et labores.
marg.|
.7.
In caritate scilicet
Christi, et non intuitu temporalis commodi.
marg.|
.8.
Solliciti.
Hic consequenter Apostolus Ephesios instruit de edificio {6.548} virtutum super fundamentum humilitatis collocando. Et quia quanto bonum est communius, tanto divinius ; ideo primo eos inducit ad servandam ecclesiasticam unitatem, secundo ad habendum morum honestatem, ibi : Hoc ergo. Prima in tres. quia primo facit propositum. secundo ad hoc inducit exemplum, ibi : Unus dominus. tertio declarat quoddam dictum, ibi : Unicuique. Circa primum dicit : Solliciti. supple sitis.
marg.|
.9.
Servare unitatem spiritus.
id est unitatem Ecclesie quam facit Spiritussanctus, et per oppositum eius schisma facit diabolus.
marg.|
.10.
In vinculo pacis.
Sicut enim vinculum corporale unit ligata intra ipsum, sic pax et tranquillitas servant unitatem credentium.
marg.|
.11.
Unum corpus scilicet
sitis : quod est corpus Christi mysticum.
marg.|
.12.
Et unus spiritus
id est unius voluntatis operandi bonum.
marg.|
.13.
Sicut vocati.
Beatitudinis eterne.
marg.|
.14.
Vocationis vestre.
Scilicet ad fidem Catholicam, per quam habetis vitam eternam.
marg.|
.15.
Unus dominus.
Hic ad propositum inducit exemplum de unitate domini, fidei, et baptismi, ut magis moveat ad servandam ecclesiasticam unitatem, dicens : Unus dominus : cui servitis. Et ideo schisma non provenit, nisi ex pluralitate dominorum contraria volentium.
marg.|
.16.
Una fides.
Quia licet sint articuli multi in fide Catholica, tamen omnes innituntur veritati divine, propter quam eis assentimus que est una.
marg.|
.17.
Unum baptisma.
Licet enim sint multi ministri baptizante exterius, tamen unus est qui baptizat interius, scilicet Christus, Io. 3.c. Hic est qui baptizat.
marg.|
.18.
Unus Deus, et pater omnium.
Per creationem.
Numérotation du verset
Eph. 4,1
prol.|
{6.549}
marg.|
.1.
Qui super omnes.
Creaturas per excellentiam.
marg.|
.2.
Et per omnia.
Per generalem rerum gubernationem.
marg.|
.3.
Et in omnibus scilicet
fidelibus, in quibus est specialiter per gratiam.
marg.|
.4.
Unicuique autem.
Hic declarat quoddam dictum scilicet qualiter omnes fideles sint unum corpus Christi mysticum. Et dividitur in duas. quia primo declarat huius corporis distinctionem membrorum, secundo connexionem eorum, ibi : Veritatem. Prima adhuc in tres. quia primo ponitur dicta distinctio. secundo distinctionis conditio, ibi : Et ipse dedit. tertio eius duratio, ibi : Donec. Circa primum dicit Apostolus : Unicuique nostrum. scilicet Christi fidelium.
marg.|
.5.
Data est gratia.
id est prout voluit dare, et plus, et minus secundum ordinem dispositionis sue. Christo enim datus spiritus, non secundum mensuram, Io. 3.d. ceteris autem datur in mensura.
marg.|
.6.
Propter quod dicit.
Psal. 67.d.
marg.|
.7.
Ascendens in altum scilicet
Christus in sua ascensione.
marg.|
.8.
Captivam duxit
id est patres qui prius tenebantur in limbo. Qui dicuntur hic captiva captivitas, sicut frequenter in sacra scriptura fit talis reduplicatio, ut cum dicitur : Vita vivet, morte morietur. et consimilia, ad maiorem expressionem.
marg.|
.9.
Dedit dona.
Spiritussancti.
marg.|
.10.
Hominibus.
In die Pentecostes visibiliter, et quotidie invisibiliter. Psal. 67.d. dicitur, quod accepit dona in hominibus : et est eadem sententia. Accepit enim dona a Deo patre hominibus : et est distribuenda, sicut expositum fuit ibidem. Quicquid enim habet filius, habet a Deo patre : cuius dona proveniunt per filium incarnatum, mediatorem Dei, et hominum. Et consequenter declarat modum ascensus, dicens.
marg.|
.11.
Quod autem ascendit
id est qualiter est intelligendum.
marg.|
.12.
Nisi quia descendit.
In sua morte.
prol.|
{6.550}
marg.|
.13.
In inferiores scilicet
ad limbum patrum in inferno, qui dicitur esse sub terra. Vel aliter. Nisi quia et descendit primum. in sua incarnatione. In inferiores partes terre. idest, in partes huius terre, que sunt inferiores respectu aliarum partium mundi.
marg.|
.14.
Qui descendit.
idem in persona.
marg.|
.15.
Qui et ascendit.
Ascendere, vel descendere Christo non conveniunt proprie secundum deitatem, que de necessitate presens est ubi que, sed secundum humanam naturam dicitur hic ascendisse super omnes celos, non sic intelligendo, quod ascenderit totaliter super celum empyreum, ubi nullus est locus, nec creatura aliqua, sed sic intelligendo, quod ascenderit ad digniorem partem empyrei celi, quod est locus beatorum, et celum supremum.
marg.|
.16.
Ut adimpleret.
que de eo per prophetas erant scripta, qui non solum prophetaverunt de eius incarnatione, morte, resurrectione, sed etiam de eius ascensione.
prol.|
Et ipse.
Hic consequenter ponitur dicta distinctionis conditio. Sicut enim diversis membris ecclesie data est ad mensuram gratia plus, et minus, ita constituta sunt in diversis gradibus, et officiis, sicut in corpore naturali distincta membra que habent distincta officia, et hoc est quod dicitur. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos scilicet duodecim ad ordinandum ecclesiam, et regendum.
marg.|
.17.
Quosdam autem.
ad futura predicandum, ut patet Act. 11. et 13.
marg.|
.18.
Alios vero scilicet
quatuor ad Evangelium scribendum.
marg.|
.19.
Alios autem.
ad curam animarum.
marg.|
.20.
Et doctores.
ad informandum in moribus populum, et hoc ex officio sibi iniuncto, sive ex commissione.
marg.|
.21.
Ad consummationem
id est perfectionem fidelium in moribus, et fide.
marg.|
.22.
In edificationem scilicet
Mystici, quod est ecclesia. In qua Apostolis succedunt Episcopi, Prophetis autem habentes gratiam scripturarum sanctarum obscura interpretandi. Evangelistis {6.551} archidiaconi, et diaconi Pastoribus, per quos intelliguntur septuaginta discipuli, sacerdotes curati. Doctoribus autem quicumque exercentes debite actum docendi, seu predicandi.
Numérotation du verset
Eph. 4,1
marg.|
.1.
Donec
occurramus
.
Hic consequenter ostenditur dicte distinctionis duratio, usque scilicet ad iudicium. Tunc enim terminabitur tempus merendi, et per consequens promotio inferiorum per superiores ad bonum, et sic cessabunt hec officia, et hoc est quod dicitur. Donec etc id est dicta officia exercebuntur in ecclesia militante. Donec occurramus omnes in unitatem fidei, etc id est qui sumus uniti in fide, et cognitione Christi.
marg.|
.2.
In virum
perfectum
id est occuramus Christo venienti ad iudicium qui est vir omnino perfectus.
marg.|
.3.
In mensuram etatis plenitudinis Christi.
omnes enim resurgent in etate 33. annorum, que est etas plena, et perfecta, et in qua Christus passus fuit.
marg.|
.4.
Ut iam non simus parvuli.
Nunc enim variantur homines secundum diversas cogitationes, et actiones et frequenter decipiuntur, et in errorem ducuntur per malorum persuasiones, que tunc cessabunt. Unde subditur. Et circumferamur omni vento, etc.
marg.|
.5.
Veritatem.
Ostensa circa corpus Christi mysticum distinctione membrorum, hic consequenter ostenditur connexio eorum. Sicut enim in corpore naturali a capite fit influxus ad alia membra, causans sensum, et motum, et connexionem membrorum, sic a capite Christo in corpus eius mysticum fit influxus gratie, et virtutum faciens connexionem fidelium et mutuam subventionem {6.552} ad omne opus bonum, ideo dicitur. Veritatem autem scilicet vite iustitie, et doctrine.
marg.|
.6.
Facientes in caritate, crescamus in illo
id est in Christo, quia per opera bona caritas meretur augeri, ut aucta mereatur, et perfici.
marg.|
.7.
Ex quo scilicet
capite Christo.
marg.|
.8.
Totum corpus compactum.
per virtutem fortitudinis.
marg.|
.9.
Et connexum.
per virtutem caritatis.
marg.|
.10.
Per omnem iuncturam
id est amicitiam, et communicationem fidelium bonam.
marg.|
.11.
Subministrationis
id est per quam unus communicat alteri bonum quod habet a Christo.
marg.|
.12.
Secundum
operationem
in
etc.
uniuscuiusque membri.
quia secundum gradus membrorum ecclesie competunt diversis diversi actus, et maiores, et minores, sicut episcopis, sacerdotibus, et religiosis, etc.
marg.|
.13.
Augmentum corporis facit scilicet
influxus predictus a Christo capite.
marg.|
.14.
Hoc igitur.
postquam Apostolus reduxit Ephesios ad servandum ecclesie unitatem, hic consequenter eos inducit ad habendum morum honestatem, et primo respectu sui, secundo respectu proximi, ibi : Propter quod. Circa primum inducit eos ad puritatem mentis, et exterioris conversationis, per quam bene disponitur homo respectu sui, dicens. Hoc igitur dico. quod sequitur.
marg.|
.15.
Ut iam amplius.
fidem Christi non habentes.
marg.|
.16.
Ambulant in vanitate
id est innitentes sapientie terrene, que est animalis, et diabolica. Iacob. 3.
marg.|
.17.
Obscuratum habentes.
quia vitia et maxime carnis, causant hebetudinem mentis.
Numérotation du verset
Eph. 4,1
prol.|
{6.553}
marg.|
.1.
Alienati a vita.
que non excusat, sed magis aggravat, inquantum est per propriam malitiam acquisita.
marg.|
.2.
Qui desperantes.
se posse vitia dimittere propter habitum pravum acquisitum, et inclinantem per modum nature. propter quod tales se exponunt sine freno carnalibus vitiis, ideo subditur.
marg.|
.3.
Semetipsos.
Quantum ad inhonestatem sensuum, ut aspectibus, oculis, tactibus impudicis.
marg.|
.4.
In
operationem
.
quantum ad preparationem operis.
marg.|
.5.
Immunditie scilicet
anime, et corporis. Aliter potest exponi.
prol.|
Qui desperantes, etc scilicet de premio in alia vita, semetipsos tradiderunt impudicitie propter quod in persona talium dicitur. Sap. 2.a. Nos ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus quasi non fuerimus, etc. Venite ergo, et fruamur bonis qua sunt, etc. Sequitur. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, etc. Et quia pecunia ministrat materiam, seu facultatem talibus vitiis, ideo subditur.
marg.|
.6.
In avaritiam.
per quam illicite acquiritur pecunia.
marg.|
.7.
Vos autem
id est evangelium Christi, quod docet contrarium.
marg.|
.8.
Si tamen illum
id est intellexistis.
marg.|
.9.
Et in ipso.
non solum speculative, sed etiam practice.
marg.|
.10.
Sicut est veritas.
qui cepit facere, et docere, Act. 1.a. ideo subditur.
marg.|
.11.
Deponite vos secundum
id est relinquite vitia, in quibus fuistis tempore Gentilitatis.
prol.|
{6.554}
marg.|
.12.
Veterem hominem
, i. Adam, qui dicitur deponi, quando resistitur inclinationi carnis corrupte ab Adam contracte.
marg.|
.13.
Qui corrumpitur
id est licet delectetur secundum carnem, corrumpitur tamen vitiis secundum mentem, et etiam secundum carnem. Dediti enim carnalibus vitiis citius moriuntur ceteris.
marg.|
.14.
Renovamini autem spiritu
id est in spiritu, qui est in vita mentis vestre.
marg.|
.15.
Et induite novum hominem
id est Christum per ipsius imitationem.
marg.|
.16.
Qui secundum.
secundum humanam naturam.
marg.|
.17.
Iustitia, et sanctitate.
quia non fuit in eo duplicitas aliqua, vel hypocrisis. 1. Pet. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius.
marg.|
.18.
Propter quod.
Hic consequenter Apostolus informat de moribus respectu proximi. Ad quem se bene habet homo per veritatem in ore, zelum bonum in corde, largitatem in manu, et benignitatem in affectu primum ponit dicens. Propter quod deponentes mendacium. per quod proximus defraudatur.
marg.|
.19.
Loquimini.
per quam cum eo recte vivitur.
marg.|
.20.
Quoniam sumus invicem membra.
propter quod debemus nos mutuo iuvare. Consequenter ponit secundum dicens.
marg.|
.21.
Irascimini.
ira per zelum, que non est contra naturam, sed contra eius vitium. Sed quoniam in hoc mensura rationis de facili exceditur, {6.555}
propter quod legitur de Platone, quod servum suum peccantem tradidit alteri puniendum, ne ipsam mensuram rationis iratus excederet. ideo subditur.
Numérotation du verset
Eph. 4,1
marg.|
.1.
Et
nolite
peccare.
mensuram rationis excedendo.
marg.|
.2.
Sol non
occidat
etc. quasi dicat si ira mensuram rationis aliqualiter excedat, tamen cito transeat. Tertium autem ponit dicens.
marg.|
.3.
Qui
furabatur
.
ante conversionem de Gentili errore.
marg.|
.4.
Iam non
furetur
.
Christianitatis tempore.
marg.|
.5.
Magis autem
laboret
.
diligenter, et strenue.
marg.|
.6.
Ut habeat,
etc. non solum ad sufficientiam suam, sed etiam ad relevandam proximi indigentiam.
marg.|
.7.
Omnis
sermo
.
Hic consequenter ponit quartum dicens. Omnis sermo malus, etc. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Mt. 12.c. et ideo sermo malus non procedit ex corde benigno.
marg.|
.8.
Sed si quis scilicet
sermo exeat de ore vestro.
marg.|
.9.
Bonus.
supple sit.
marg.|
.10.
Ad edificationem fidei
id est fidelium, ideo subditur.
marg.|
.11.
Ut det gratiam
audientibus
id est ut sit eis gratus. Et quia debet homo magis vitare offensam Dei quam hominum. ideo subditur.
marg.|
.12.
Et
nolite contristare spiritumsanctum
Dei.
ipsum peccatis vestris ad iracundiam{6.556} provocando.
marg.|
.13.
In quo
signati
estis.
per sacramentum baptismi, in quo character imprimitur.
marg.|
.14.
In die redemptionis.
Licet enim dies redemptionis humane generaliter sit dies passionis Christi, quia tamen in baptismo effectus huius passionis applicatur plenarie cuilibet baptizato specialiter, ideo dicitur tunc dies redemptionis sue. Et quia baptismus dicitur nova regeneratio, et per consequens totius malignitatis ablatio, subditur.
marg.|
.15.
Omnis
amaritudo
.
quantum ad rancorem, et odium.
marg.|
.16.
Ira.
quantum ad vindicte appetitum.
marg.|
.17.
Et
indignatio
.
quantum ad duritiam faciei.
marg.|
.18.
Et
clamor
.
quantum ad contentionem contra proximum.
marg.|
.19.
Et
blasphemia
.
contra Deum.
marg.|
.20.
Tollatur a vobis.
in Christo renovatis.
marg.|
.21.
Cum omni
malitia
.
ut sic generaliter omne vitium excludatur. Et per oppositum concluditur.
marg.|
.22.
Estote autem invicem
benigni
.
bona communicando.
marg.|
.23.
Misericordes.
mutuam indigentiam relevando, et in malis compatiendo.
marg.|
.24.
Donantes invicem.
offensas remittendo.
marg.|
.25.
Sicut et Deus in Christo
id est per Christum.
marg.|
.26.
Donavit
vobis
.
remissionem peccatorum.
prol.|
$additio Burgensis.
prol.|
{6.555} In c. 4. ubi dicitur in posti. Ex quo scilicet capite Christo totum corpus compactum.
prol.|
Totum corpus scilicet Christi mysticum est compactum per virtutem{6.556} fidei, quia inquantum fides est una, omnes fideles efficiuntur unum corpus, etiam per fidem informem, sicut corpus humanum etiam sine anima est unum corporis organici integritate, et connexum per virtutem caritatis, que est forma fidei, per quam corpus ecclesie assimilatur {6.557} fidei : per quam corpus ecclesie assimilatur corpori organico animato per omnem iuncturam subministrationis, quia sicut in corpore humano organico per iuncturas distinguuntur membra secundum diversa officia, sic in corpore Christi mystico diversa membra ecclesie diversis operationibus deputantur, de quo subdit, secundum operationem mensuram uniuscuiusque membri.
prol.|
REPLICA.
prol.|
In c.4. ubi Apostolus probat connexionem membrorum ecclesie ad unum caput, quod est Christus, ita et postillator exponit. Burg. autem volens aliquid specialitatis dicere, dicit totum corpus Christi mysticum compactum per virtutem fidei, quia inquantum fides {6.558} est una, omnes fideles efficiuntur unum corpus, etiam per fidem in formem, sicut corpus humanum etiam sine anima est unum. Sed illa Burg. additio videtur erronea. Nam error videtur dicere Christum fore partem corporis mystici inanimati, quia per solam caritatem, que est forma, et anima fidei, Christus coniungitur membris, et membra Christo. Fides n. informis non facit aliquem esse membrum Christi, nec membrum ecclesie nisi secundum quid, vel verius putridum, quia per fidem informem quisquis est in ecclesia, est in ea solum numero non tamen merito. Sicut igitur a secundum quid ad simpliciter non valet argumentum, ita etiam secundum fidem informem non dicitur corpus Christi compactum, nisi secundum quid. Sicut homo mortuus non dicitur homo, nisi cum determinatione distrahente.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_4)
Notes :