Capitulum 5
Numérotation du verset
Eph. 5,1
Estote autem1
1 autem] ergo
Weber
imitatores Dei
sicut filii carissimi
Numérotation du verset
Eph. 5,2
et ambulate
in dilectione
sicut et Christus
dilexit nos et tradidit semetipsum2 pro nobis oblationem
2 semetipsum] se ipsum
Weber
et hostiam3
3 hostiam] + Deo
Weber
in odorem suavitatis.
Numérotation du verset
Eph. 5,3
Fornicatio autem
et omnis immunditia
aut avaritia,
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos,
Numérotation du verset
Eph. 5,4
aut turpitudo,
aut stultiloquium,
aut scurrilitas
que ad rem
non pertinent, sed magis gratiarum actio.
Numérotation du verset
Eph. 5,5
Hoc autem4 scitote
4 autem] enim
Weber
intelligentes
quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Numérotation du verset
Eph. 5,6
Nemo
vos seducat inanibus verbis.
Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie.
Numérotation du verset
Eph. 5,7
Nolite ergo effici participes eorum.
Numérotation du verset
Eph. 5,8
Eratis enim aliquando
tenebre,
nunc autem lux
in Domino,
ut
filii lucis ambulate.
Numérotation du verset
Eph. 5,9
Fructus autem5
5 autem] enim
Weber
lucis est
in omni bonitate
et iustitia,
et veritate,
Numérotation du verset
Eph. 5,10
probantes
quid sit beneplacitum Deo.
Numérotation du verset
Eph. 5,11
Et nolite
communicare operibus infructuosis
tenebrarum.
Magis autem et redarguite
Numérotation du verset
Eph. 5,12
que enim
in occulto fiunt
ab ipsis turpe est et dicere.
Numérotation du verset
Eph. 5,13
Omnia autem
que redarguuntur6
6 redarguuntur] arguuntur
Weber
a lumine
manifestantur.
omne
autem7
7 autem] enim
Weber
quod manifestatur
lumen est.
Numérotation du verset
Eph. 5,14
Propter quod
dicit :
Surge qui dormis
et exsurge a mortuis.
Et illuminabit te8
8 te] tibi
Weber
Christus.
Numérotation du verset
Eph. 5,15
Videte itaque9
9 itaque] + fratres
Weber
quomodo
caute ambuletis.
non quasi insipientes
sed ut sapientes
Numérotation du verset
Eph. 5,16
redimentes tempus
quoniam dies mali sunt.
Numérotation du verset
Eph. 5,17
Propterea
nolite fieri imprudentes,
sed intelligentes
que sit voluntas Dei10.
10 Dei] Domini
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,18
Et nolite inebriari vino
in quo
est luxuria sed impleamini11 Spiritu sancto12
11 impleamini] implemini
Weber
|
12 sancto]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Eph. 5,19
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Deo13
13 Deo]
om. Weber
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset
Eph. 5,20
Gratias agentes semper
pro omnibus,
in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo
et Patri.
Numérotation du verset
Eph. 5,21
Subiecti invicem
in timore Christi,
Numérotation du verset
Eph. 5,22
mulieres
viris suis subdite sint sicut Domino.
Numérotation du verset
Eph. 5,23
Quoniam vir caput
est mulieris, sicut Christus caput
est Ecclesie. Ipse
salvator
corporis
eius14.
14 eius]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,24
Sed
sicut15 Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
15 sicut] ut
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,25
Viri, diligite uxores,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam
et semetipsum16 tradidit pro ea,
16 semetipsum] se ipsum
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,26
ut illam sanctificaret
mundans eam17
17 eam]
om. Weber
lavacro aque
in verbo vite18,
18 vite]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,27
ut
exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem
maculam
aut rugam,
aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et immaculata.
Numérotation du verset
Eph. 5,28
Ita
et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
Qui suam uxorem diligit seipsum diligit.
Numérotation du verset
Eph. 5,29
nemo enim umquam carnem suam
odio habuit
sed nutrit
et fovet eam
sicut et Christus Ecclesiam.
Numérotation du verset
Eph. 5,30
quia membra sumus corporis eius de carne eius
et de ossibus eius.
Numérotation du verset
Eph. 5,31
Propter hoc
relinquet homo patrem et matrem19, et adherebit uxori sue20 et erunt duo in carne una.
19 matrem] + suam
Weber
|
20 uxori sue ΩJ] ad uxorem suam
Cor3
(al.)
|
Numérotation du verset
Eph. 5,32
Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Numérotation du verset
Eph. 5,33
Verumtamen
et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat. Uxor autem21
21 autem] ut
Weber
timeat virum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Eph. 5,1
prol.|
{6.557}
Estote autem,
etc. Postquam Apostolus instruxit Ephesios in moribus verbo, hic consequenter idem facit Salvatoris exemplo. Et primo proponit exemplum imitabile, dicens.
marg.|
.1.
Estote autem imitatores,
etc. quasi dicat aliter esset is filii degeneres, et per consequens a Deo reprobandi.
marg.|
.2.
Et ambulate.
Hic consequenter inducit Ephesios ad imitandum Christum qui est exemplar verum, et primo in fervore caritatis, secundo in decore sanctitatis, ibi : Fornicatio. tertio in splendore cognite veritatis ibi : Videte itaque. Circa primum dicit. Et ambulate in dilectione. procedendo per bona opera ad augmentum caritatis.
marg.|
.3.
Sicut et Christus dilexit nos.
Ly sicut, non importat equalitatem, sed quandam conformitatem.
marg.|
.4.
Et tradidit semetipsum pro nobis.
quasi dicat ita debemus in necessitate pro salute fratrum animas ponere.
marg.|
.5.
Oblationem, et hostiam.
Deo in cruce.
marg.|
.6.
In odorem suavitatis.
Fuit enim illa oblatio Deo acceptissima : quia processit ex maxima caritate.
marg.|
.7.
Fornicatio.
Hic consequenter inducit ad imitandum Christi munditiam, secundo circa hoc removet errorem, ibi : Nemo vos seducat. Circa primum dicit. Fornicatio autem. que est concubitus soluti cum soluta.
marg.|
.8.
Et omnis immunditia.
ut per hoc includantur omnia ad vitium luxurie pertinentia.
marg.|
.9.
Aut avaritia
id est immoderata concupiscentia pecunie. Unde dicitur avarus, quasi avidus eris.
marg.|
.10.
Nec nominetur in vobis
id est sic a talibus sitis elongati, quod non possitis in aliquo notari.
marg.|
.11.
Sicut decet sanctos
id est Christianos qui dicuntur sancti, quasi sanguine tincti, quia Christi sanguine redempti.
marg.|
.12.
Aut turpitudo.
in dissoluto gestu.
marg.|
.13.
Aut scurrilitas
id est iocularitas.
marg.|
.14.
Que ad rem non pertinet
id est nihil valet, sed magis nocet. Si {6.558} enim dicatur verbum iocosum propter causam aliquam recreationis honestam, non nocet, sed magis valet ad recreationem spirituum. Unde et 4. Ethi. circa hoc ponitur a Philosopho quedam virtus que dicitur eutrapelia, qua aliquis scit convertere dicta, vel facta ad solatium honestum.
marg.|
.15.
Sed magis gratiarum actio.
Deo, et hominibus de beneficiis acceptis. Consequenter predictorum vitiorum ponit causam, dicens. Hoc autem scitote intelligentes. Et patet littera hoc excepto.
marg.|
.16.
Aut avarus, quod est idolorum servitus.
non proprie, sed similitudinarie, quia de censu facit Deum suum, ipsum ceteris preponendo.
marg.|
.17.
Nemo.
Hic consequenter removet errorem. Dixerunt enim aliqui, quod providentia Dei non se extendat ad actus humanos, in quorum persona dicitur Iob 22.c. Circa cardines celi perambulat, nec nostra considerat. et per consequens non punit facta hominum, nec remunerat. Hunc errorem removet dicens. Nemo vos seducat inanibus verbis. Dicere enim quod providentia Dei non se extendat ad actus humanos, est multum inane, quia sequeretur ipsum multa ignorare, que scimus nos, quod est inconveniens, sicut arguit philoso. 1. de anima contra Empedoclem.
marg.|
.18.
Propter hec enim.
quia aliqui credebant Deum facta hominum non punire, nec remunerare.
marg.|
.19.
Venit ira Dei
id est eius vindicta.
marg.|
.20.
In filios diffidentie
id est super illos qui diffidebant de divina remuneratione, ut dictum est, et tales videntur fuisse illi qui perierunt in diluvio.
marg.|
.21.
Nolite ergo effici participes eorum.
in culpa, ne sitis socii in pena.
marg.|
.22.
Eratis
enim
aliquando tenebre
id est involuti ignorantia tempore Gentilitatis. Et dicit tenebre in abstracto, ad designandum magnitudinem erroris, sicut de homine multum largo dicitur, quod est ipsa largitas quasi dicat Apostolus. Non est mirum si tunc eratis involuti enormibus peccatis.
marg.|
.23.
Nunc autem.
idest, post conversionem vestram ad Christum, estis.
Numérotation du verset
Eph. 5,1
prol.|
{6.559}
marg.|
.1.
Lux in domino.
per claritatem gratie, et notitie, ideo concludit.
marg.|
.2.
Ut filii lucis ambulate.
procedendo de virtute in virtutem.
marg.|
.3.
Fructus
enim
lucis
id est eius opus.
marg.|
.4.
Est in omni bonitate.
quo ad seipsum.
marg.|
.5.
Et iustitia.
quo ad proximum.
marg.|
.6.
Et veritate.
quo ad Deum fideliter ei serviendo. ideo subdit.
marg.|
.7.
Probantes
id est discernentes.
marg.|
.8.
Quid sit beneplacitum Deo.
Servi enim fideles diligenter inquirunt implere beneplacitum dominorum.
marg.|
.9.
Et nolite communicare,
etc id est peccare cum peccatoribus, sed magis eos arguite.
marg.|
.10.
Que
enim
in occulto fiunt.
propter quod predicantes contra vitia turpia, non exprimunt ea directe, sed per circum locutionem. Quod autem fideles qui sunt lux in domino, ut dictum est, debeant talia arguere, ostendit dicens.
marg.|
.11.
Omnia autem que arguuntur.
tamquam reproba.
marg.|
.12.
A lumine.
vere doctrine.
marg.|
.13.
Manifestantur.
talia esse.
marg.|
.14.
Omne autem quod manifestatur lumen est.
participative, inquantum ponitur in luce. Et ad hoc arguuntur vitia, ut peccatores eorum turpitudinem cognoscentes, resiliant ab eis, ut fiant lux in domino.
marg.|
.15.
Propter quod dicit scilicet
spiritussanctus per me.
marg.|
.16.
Surge qui.
in peccatis marcescendo.
prol.|
{6.560}
marg.|
.17.
Et exurge a mortuis.
ab infidelibus te separando qui dicuntur mortui, Mt. 8.a. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
marg.|
.18.
Et illuminabit te Christus.
per fidem caritate formatam.
marg.|
.19.
Videte.
Hic consequenter Apostolus inducit Ephesios ad imitandum Christi sapientiam, que est sapientia Dei patris, ut dicitur 1Cor. 1.c. Videte itaque quo caute ambuletis. societates pravorum declinando.
marg.|
.20.
Non quasi
insipientes
.
qui talibus se immiscent, distinguere nescientes bonum a malo.
marg.|
.21.
Sed ut
sapientes
.
qui circa bona, et mala optime iudicant, illa prosequendo ista fugiendo. In quacunque enim arte dicitur sapiens, qui bene iudicat de prosequendis, et vitandis secundum artem illam. Sicut sapiens miles in arte militari dicitur, qui scit bene iudicare de expediendis ad consecutionem victorie, et oppositis vitandis, etc. Et eodem modo est in moribus.
marg.|
.22.
Redimentes tempus.
bonis operibus insistendo habita opportunitate temporis.
marg.|
.23.
Quoniam dies mali sunt
id est quia frequenter ex improviso impedimenta superveniunt.
marg.|
.24.
Propterea
id est de futuris non providentes. Dicitur enim prudens quasi procul videns id est a longe sibi providens ante factum, et per oppositum imprudens. Veruntamen, quia hic accipitur prudentia in his que pertinent ad salutem, ideo subditur.
marg.|
.25.
Sed intelligentes que sit voluntas
a quo expectatis remunerari. Et quia vitia carnis obumbrant intelligentiam, ideo subditur.
Numérotation du verset
Eph. 5,1
prol.|
{6.561}
marg.|
.1.
Et nolite inebriari vino.
Per vitium gule.
marg.|
.2.
In quo est.
id est per quod.
marg.|
.3.
Est luxuria.
Unde dicit Hiero. Venter mero estuans declinat cito ad libidinem. Venter enim, et genitalia sunt membra propinqua, et ex vicinitate membrorum designatur propinquitas vitiorum.
marg.|
.4.
Sed impleamini Spiritusancto.
Qui datur sobriis, et castis.
marg.|
.5.
Loquentes.
id est adinvicem, et unusquisque sibiipsi.
marg.|
.6.
In psalmis, et hymnis.
Unde dicitur Act. 2.a. Quod repleti Spiritusancto ceperunt loqui variis linguis magnalia Dei.
marg.|
.7.
Et psallentes in cordibus vestris Domino.
id est intentionem huius laudis ad Dominum dirigendo.
marg.|
.8.
Gratias agentes.
Quia gratitudo beneficii accepti disponit ad receptionem alterius.
marg.|
.9.
Subiecti invicem in timore Christi.
Qui est timor castus, et caritati annexus.
marg.|
.10.
Mulieres.
Postquam Apostolus instruxit de moribus Ephesios generaliter hic consequenter idem facit quantum ad diversos status specialiter quorum partes patebunt prosequendo. Primo igitur instruxit personas iunctas matrimonio : et primo uxores dicens. Mulieres viris suis subdite sint. Eis in licitis, et honestis obediendo. Naturaliter enim imperfectiora subduntur regimini perfectorum : mulieres vero sunt imperfectiores viris quantum ad sexum, quia femina est mas occasionatus, et quantum ad intellectum. deficiunt enim a viris in {6.562} discretione. ideo subditur.
marg.|
.11.
Quoniam vir caput est.
A capite enim in quo vigent omnes sensus, dependet regimen totius corporis : sicut Christus est caput Ecclesie, que est eius corpus mysticum.
marg.|
.12.
Viri diligite.
Hic secundo instruit viros dicens. Viri diligite uxores vestras. Propter hoc enim mulier facta est de latere viri, quia debet esse sibi coniuncta per fidelem dilectionem.
marg.|
.13.
Sicut et Christus dilexit Ecclesiam.
Cuius est caput.
marg.|
.14.
Et seipsum tradidit pro ea.
Ex caritate maxima.
marg.|
.15.
Ut illam sanctificaret.
A peccatis mundando sanguine suo.
marg.|
.16.
Mundans eam lavacro aque.
In baptismo per quem communicatur Christi passio quantum ad effectum, ut supra dictum est.
marg.|
.17.
In verbo vite.
Nam accedente verbo ad elementum fit sacramentum.
marg.|
.18.
Ut exhiberet ipse sibi gloriosam.
Tamquam sponsam claritate fidei, et morum refulgentem. Gloria enim a claritate dicitur, quasi claria, c. mutata in g.
marg.|
.19.
Non habentem maculam, aut rugam.
id est peccatum mortale patens, nec latens. Vel aliter : Non habentem maculam, etc. id est mundam, et simplicem sine ruga duplicitatis.
marg.|
.20.
Ita et viri,
etc. Quia sunt una caro, ideo subditur : Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Quia sicut dicitur Mt. 19.a. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
marg.|
.21.
Nemo enim.
Ratione utens.
marg.|
.22.
Carnem
suam
odio
habuit
.
nam et sanctus macerans eam non facit ex eius odio, {6.563} sed amore : ut sit subiecta spiritui, sicut debet esse, et sic resurgat cum spiritu immortalis. et similiter vir debet diligere uxorem unam carnem secum existentem.
Numérotation du verset
Eph. 5,1
marg.|
.1.
Sicut et Christus Ecclesiam.
Supple diligit.
marg.|
.2.
Quia membra sumus corporis.
Scilicet mystici nos omnes fideles.
marg.|
.3.
De carne eius.
Nam aliqui fidelium sunt infirmiores, et isti dicuntur de carne eius : que ante resurrectionem fuit passibilis, et infirma.
marg.|
.4.
Et de ossibus eius.
Quantum ad fortiores, quia Christo confirmantur in tolerantia adversorum. Per ossa enim in quibus consistit {6.564} robur corporis, virtus fortitudinis designatur.
marg.|
.5.
Propter
hoc
relinquet
homo
patrem,
et
matrem
.
Scilicet quantum ad cohabitationem. Istud fuit dictum Gen. 2. de Adam, et Eva. Consequenter applicatur ad Christum, et Ecclesiam mystice, cum dicitur.
marg.|
.6.
Sacramentum.
id est sacrum signum.
marg.|
.7.
In
Christo,
et in
Ecclesia
.
Licet enim filius Dei patrem non reliquerit, quia semper est in sinu patris, ut dicitur Io. 1. tamen secundum quandam apparentiam dicitur patrem reliquisse, inquantum apparuit in mundo, visibilis in forma servi ad coniungendum sibi Ecclesiam per mysterium incarnationis, et passionis sue, sicut sponsam. ex hoc revertitur ad propositum dicens : Veruntamen et vos, etc. et patet.
marg.|
Uxor autem timeat virum.
Timore casto.
Numérotation du verset
Eph. 5,additio Burgensis 1
prol.|
{6.563} In cap. 5. ubi dicitur in postilla. Nec nominetur in vobis.
prol.|
Glossa. Nec nominetur in vobis, id est nec suspicio fit de vobis probabilis, etc.
Numérotation du verset
Eph. 5,additio Burgensis 2
prol.|
{6.564} In eodem cap. ubi dicitur in postilla Redimentes tempus.
prol.|
Hoc quod dicitur ; Redimentes tempus secundum Petrum de Tharantasia dupliciter legitur ; Uno modo de tempore futuro sic ; Redimentes tempus, scilicet captantes temporis opportunitatem ad vacandum, et serviendum Deo etiam cum incommodo temporali, tempus enim redimit {6.565} secundum Gl. qui dat de suo, ut Deo vacet, Luc. 6.e. Qui aufert que tua sunt, ne repetas. Et hoc necesse est. Quoniam dies mali sunt, i. multa occurrunt impedimenta, que impediunt hominem, ne possit Deo vacare. Et dicuntur dies mali, propter malitiam, et miseriam hominum, Mt. 6.d. Sufficit diei malitia sua. Alio modo legitur de tempore preterito sic : Redimentes, scilicet tempus preteritum, tamquam quid carum, et preciosum, i. redimentes in uno tempore quod minus fecistis in alio, ut sic sitis dimidiantes dies non sicut mali, qui non dimidiant dies suos, sed totum diem in malo expendunt. Boni autem, et si aliquid diei expendunt in malo, residuum autem expendunt in bono. Nec mirum si minus fecistis in preterito. Quoniam dies mali sunt, id est {6.566} multa occurrerunt impedimenta. Gene. 47.b. Dies peregrinationis mee pauci, et mali. Et quoniam dies mali sunt. Propterea nolite imprudentes fieri, scilicet indiscreti. Hec ille.
Numérotation du verset
Eph. 5,additio Burgensis 3
prol.|
In eodem cap. ubi dicitur in postilla. De carne eius, et de ossibus eius.
prol.|
Super hoc quod dicitur ; De carne eius, etc. Gl. in cuius rei figura Adam qui erat forma futuri cum de costa sua factam mulierem vidisset dixit. Hoc os de ossibus meis, et caro de carne mea. sicut enim Eva de Adam facta traxit ab eo carnem, et ossa, ita nos a Christo instituti sumus in ossa, scilicet robusti. alii vero, ut caro, scilicet infirmi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_5)
Notes :