Capitulum 6
Numérotation du verset
Eph. 6,1
Filii,
obedite parentibus vestris
in Domino.
Hoc
enim
iustum est1.
1 iustum est]
inv. Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,2
Honora patrem tuum et matrem tuam2,
2 tuam]
om. Weber
quod est primum mandatum3
3 primum mandatum]
inv.Weber
in promissione,
Numérotation du verset
Eph. 6,3
ut bene
sit tibi
et sis longevus
super
terram.
Numérotation du verset
Eph. 6,4
Et vos4 patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros,
4 vos]
om. Weber
sed educate illos
in disciplina
et correptione Domini.
Numérotation du verset
Eph. 6,5
Servi, obedite
dominis carnalibus
cum timore
et tremore,
in simplicitate
cordis vestri
sicut Christo.
Numérotation du verset
Eph. 6,6
Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes,
sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
Numérotation du verset
Eph. 6,7
cum bona voluntate servientes,
sicut Domino et non hominibus.
Numérotation du verset
Eph. 6,8
Scientes
quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
Numérotation du verset
Eph. 6,9
Et vos5, domini, eadem
5 vos]
om. Weber
facite illis remittentes
minas,
scientes quia et illorum et vester Dominus est in celis et
personarum acceptio non est apud Deum6.
6 Deum] eum
Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,10
De cetero, fratres,
confortamini
in Domino
et in potentia virtutis eius.
Numérotation du verset
Eph. 6,11
Induite
vos armatura7 Dei,
7 armatura] arma
Weber
ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Numérotation du verset
Eph. 6,12
Quia non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum
harum contra spiritualia
nequitie in celestibus.
Numérotation du verset
Eph. 6,13
Propterea
accipite armaturam Dei,
ut possitis
resistere
in die malo,
et omnibus
perfectis stare.
Numérotation du verset
Eph. 6,14
State ergo succincti lumbos vestros
in veritate,
et induti lorica8 iustitie,
8 lorica] loricam
Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,15
et calciati pedes
in preparatione evangelii pacis.
Numérotation du verset
Eph. 6,16
In omnibus
sumentes scutum fidei,
in quo possitis omnia tela
nequissimi
ignea extinguere.
Numérotation du verset
Eph. 6,17
Et galeam salutis assumite,
et gladium Spiritus
quod est verbum Dei,
Numérotation du verset
Eph. 6,18
per omnem orationem
et obsecrationem orantes,
omni tempore
in Spiritu
et in ipso vigilantes
in omni instantia
et obsecratione
pro omnibus sanctis.
Numérotation du verset
Eph. 6,19
Et pro me
ut detur mihi
sermo in apertionem9
9 apertionem] apertione
Weber
oris mei
cum
fiducia notum facere mysterium evangelii.
Numérotation du verset
Eph. 6,20
Pro quo legatione
fungor
in catena ista10,
10 ista]
om. Weber
ita ut
in ipso
audeam prout oportet me loqui.
Numérotation du verset
Eph. 6,21
Ut autem et vos sciatis
que circa me sunt
quid agam ?
Omnia nota vobis faciet Tithicus
carissimus frater
fidelis11 minister in Domino,
11 fidelis] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,22
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis
que circa nos sunt et consoletur corda vestra.
Numérotation du verset
Eph. 6,23
Pax fratribus
et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
Eph. 6,24
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen12
12 Amen]
om. Weber
EPISTOLA AD EPHESIOS EXPLICIT.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Eph. 6,1
prol.|
{6.565}
marg.|
.1.
Filii obedite parentibus.
Hic consequenter docet parentes, et filios qualiter debeant habere ad invicem. Et primo instruit filios dicens : Filii obedite parentibus vestris in Domino, id est in licitis, et honestis.
marg.|
.2.
Hoc enim iustum est,
Quia filii habent a parentibus esse, incrementum, et documentum, hoc etiam probat per scripturam, Exo. 20.
marg.|
.3.
Honora patrem tuum.
Non solum in reverentia exhibenda, sed etiam in necessariis ministrandis tempore necessitatis.
marg.|
.4.
Quod est primum mandatum.
Non simpliciter, quia mandata ad Deum ordinantia sunt priora, sed in illis non additur exprimendo promissionem remunerationis, sicut in isto, ideo subditur.
marg.|
.5.
In promissione.
que sequitur, Ut bene sit, consequenter instruit patres, dicens.
marg.|
.6.
Et vos patres pro,
etc. Eos nimis aspere castigando, ne frangantur desperando, sicut baculus tortuosus, quando nimis impetuose flectitur ad erigendum.
marg.|
.7.
Sed educate illos.
id est nutrite.
marg.|
.8.
In disciplina, et correptione
Domini
id est in moribus et timore Dei.
marg.|
.9.
Servi
.
Hic consequenter instruit servos et dominos, et primo servos dicens.
marg.|
.10.
Servi obedite dominis carnalibus.
Quantum enim ad animam omnes homines sunt liberi, sed quantum ad corpus aliqui sunt liberi, et aliqui servilis conditionis.
marg.|
.11.
Cum timore.
id est reverentia : quod etiam competit filiis.
marg.|
.12.
Et tremore.
Quod est proprium servorum ; quia subsunt flagellis dominorum.
prol.|
{6.566}
marg.|
.13.
In simplicitate cordis vestri.
id est absque fraude, et dolo.
marg.|
.14.
Sicut Christo.
Servitus enim introducta est per peccatum, et sic est pena peccati. Deus enim auctor est mali pene, et potest corrigere peccata, sicut placet sibi per penam servitutis, vel aliam. Aliquando etiam immittit alicui malum pene, non propter expiationem culpe, sed propter augmentum meriti per exercitium humilitatis, et patientie. Aliquando etiam ex caritate aliquis sibi accipit servitutem voluntarie, sicut Paulinus Nolensis Episcopus in servitutem se tradidit tempore Vandalorum pro filio cuiusdam vidue. Et omnibus istis modis non solum servitur homini, sed etiam Deo, inquantum homo patienter sustinet servitutem sibi inflictam ex ordinatione divina, vel assumptam voluntarie propter Deum.
marg.|
.15.
Non ad oculum servientes.
In presentia dominorum tantum, sed etiam in absentia.
marg.|
.16.
Quasi hominibus placentes.
Tantum.
marg.|
.17.
Sed ut servi Christi.
Voluntarie sustinentes in hoc ordinationem Dei. Et subditur ratio cum dicitur.
marg.|
.18.
Scientes,
etc.
fecerit bonum.
Scilicet meritorium.
marg.|
.19.
Hoc recipiet.
In mercede.
marg.|
.20.
A
domino
.
In cuius potestate sunt domini, sicut servi. ideo subditur.
marg.|
.21.
Sive servus, sive liber.
Nam conditio servitutis respectu vite beate nullum affert impedimentum. Unde dicit Ambrosius. In Domino bona servitus, et bona libertas equa lance appenduntur. Secundo instruit dominos, dicens.
marg.|
.22.
Et vos domini eadem facite illis.
Supple servis, utentes eorum servitute rationabiliter, et modeste. ideo subditur.
marg.|
.23.
Remittentes
minas.
quasi dicat non solum remittentes verbera quando{6.567} peccant ex fragilitate, vel ignorantia, sed etiam comminationes, et verba aspera. Et subditur ratio.
Numérotation du verset
Eph. 6,1
marg.|
.1.
Scientes quia
et
illorum
et
vester dominus
est in
celis
.
Presidens equaliter dominis, et servis.
marg.|
.2.
Et personarum acceptio.
Ita enim puniet Dominum, sicut servum : et etiam gravius, ceteris paribus. quia quanto status altior. propter quod dicitur Sap. 6.a. potentes potenter tormenta patientur.
marg.|
.3.
De cetero.
Postquam Apostolus instruxit Ephesios in communi, et postea personas diversorum statuum in speciali, hic revertitur ad instruendum eos in generali. Et dividit in duas, quia primo inducit eos ad sumendum arma virtutum generaliter. secundo describit hec specialiter. ibi : State ergo. Circa primum dicit : De cetero fratres confortamini in Domino. quasi dicat ex quo radicati estis in fide Christi, debetis confidere de ipso. Nam assistit fidelibus suis in tentationibus, et pressuris ; Veruntamen quia non debet homo sic confidere de assistentia Dei, quod omittat facere quod potest, quia hoc esset tentare Deum. ideo subditur.
marg.|
.4.
Induite vos armaturam Dei.
id est virtutibus, que sunt arma militum Christi.
marg.|
.5.
Ut possitis stare.
Absque casu mortalis peccati.
marg.|
.6.
Adversus
insidias diaboli
.
Quoniam sicut dicit Leo Papa, omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi querit causas nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari.
marg.|
.7.
Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem.
id est adversus homines qui sunt caro, et sanguis, et per consequens visibiles.
marg.|
.8.
Sed adversus principes, et potestates.
id est demones qui sunt hostes invisibiles. Et dicit principes, et potestates, quia angelorum ordines non solum sunt per gratiam, sed etiam per naturam, et sic de singulis ordinibus ceciderunt aliqui, in quibus naturalia remanserunt integra, ut dicit Dionysius. et inferiores obediunt superioribus, ut magis possint nocere hominibus, et per principes, et potestates intelliguntur alii ordines demonum.
prol.|
{6.568}
marg.|
.9.
Adversus mundi rectores.
Nomine mundi non intelligitur hic universitas creaturarum, que non regitur a demonibus, sed a Deo, et Angelis Sanctis sibi ministrantibus, sed intelligitur universitas hominum malorum, sicut dicitur Io. 1. Mundus eum non cognovit. qui per demones regi dicuntur, inquantum per eos ad peccata moventur, propter quod subditur ad declarationem huius intellectus.
marg.|
.10.
Tenebrarum harum.
Dicuntur enim mali homines tenebre, quia sunt involuti tenebris ignorantie, et culpe.
marg.|
.11.
Contra spiritalia nequitie.
id est contra spiritus nequam, sive malignos. Hoc etiam dicitur ad ostendendum, quod per rectores mundi hic demones intelliguntur.
marg.|
.12.
In celestibus.
id est in hoc aere caliginoso, qui frequenter in sacra scriptura celum nominatur, in quo demones habitabunt usque ad iudicium : propter quod aves celi nominantur, Mt. 13.a. ubi dicitur quod aves celi comederunt semen quod cecidit secus viam.
marg.|
.13.
Propterea accipite armaturam Dei.
Scilicet virtutum, ut predictum est.
marg.|
.14.
Ut possitis resistere.
insultibus demonum.
marg.|
.15.
In die malo.
id est presenti vita ubi imminet tentationum pugna.
marg.|
.16.
Et in omnibus.
Scilicet prosperis, et adversis.
marg.|
.17.
Perfecti.
ita quod non frangamini adversis, nec elevemini prosperis.
marg.|
.18.
State.
Hic consequenter Apostolus describit arma virtutum magis in speciali, dicens : State ergo succincti lumbos vestros. cingulo castitatis, unde Gregorius homelia 32. Lumbos enim precingimus cum carnis luxuriam per continentiam coercemus.
marg.|
.19.
In veritate.
Et non simulatorie tantum, sicut faciunt hypocrite.
marg.|
.20.
Et induti lorica.
Sicut enim lorica operit corpus undique, sic iustitia reddit debitum unicuique.
marg.|
.21.
Et calciati pedes.
id est affectiones.
Numérotation du verset
Eph. 6,1
prol.|
{6.569}
marg.|
.1.
In preparationem evangelii pacis
id est ut sitis preparati ad predicandum evangelium Christi, quod annunciat pacem eternam. Ad significationem huius dicit Marc. 6.b. Missos ad predicandum calciatos sandaliis, quibus muniuntur pedes ne immediate tangant terram, et nudi remanent in parte superiori, quia affectiones predicatorum non debent ad terrena affici, sed ad celestia, sicut dicitur in Glossa super locum istum.
marg.|
.2.
In omnibus.
tentationum insultibus.
marg.|
.3.
Sumentes scutum fidei.
que est substantia sperandarum rerum.
marg.|
.4.
In quo possitis.
Firma enim fides de bonis celestibus que sperantur repellit ictus demonum quasi scutum.
marg.|
.5.
Et Galeam
s. caritatem, quia sicut galea supra ponitur tamquam complementum, et perfectio aliorum armorum, sic caritas est perfectio aliarum virtutum.
marg.|
.6.
Et gladium
id est datum a spiritusancto.
marg.|
.7.
Quod est verbum Dei.
Mt. 10.c. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Dicitur autem verbum Dei gladius, quia percussus cum eo dividitur a mundo. Et quoniam hec armatura dependet ex Dei gratia, ideo subditur.
marg.|
.8.
Per omnem orationem.
que est simplex petitio a Deo.
marg.|
.9.
Et obsecrationem.
que est cum expressione rei sacre per quam petitio fit exaudibilis, ut cum dicitur. Per passionem tuam libera nos domine, et huiusmodi.
marg.|
.10.
Orantes omni.
ad hoc ordinato.
marg.|
.11.
In spiritu
id est mente, et non tantum voce.
prol.|
{6.570}
marg.|
.12.
Et in ipso
id est ferventer orando, et non remisse.
marg.|
.13.
In omni
id est perseveranter.
marg.|
.14.
Pro omnibus sanctis.
ut habeant arma predicta generaliter.
marg.|
.15.
Et pro me.
specialiter.
marg.|
.16.
Ut detur mihi sermo
id est constantia predicandi evangelium Christi.
marg.|
.17.
Pro quo.
nunc detentus Rome.
marg.|
.18.
Ita ut in ipso
id est ut tribulationes quas sustineo, in nullo me terreant a predicatione retrahendo.
marg.|
.19.
Ut autem.
Hec est ultima pars huius epistole. Et est confirmatio precedentium, per hoc quod Apostolus eam misit, per dilectum discipulum, ut plenius posset significare statum Apostoli Ephesiis, et eos in Deo consolari, et hoc est quod dicit Apostolus. Ut autem, et patet littera usque ibi :
marg.|
.20.
Et fidelis minister in domino
id est in his que sunt ad dominum.
marg.|
.21.
Et consoletur corda.
vos in bono confirmando per sacra hortamenta.
marg.|
.22.
Pax fratribus
id est in Christum credentibus, supple sit.
marg.|
.23.
Et caritas.
aliter fides esset informis.
marg.|
.24.
A Deo patre.
qui est dator istorum bonorum.
marg.|
.25.
Et Domino Iesu Christo.
per quem ad nos perveniunt Dei dona.
marg.|
.26.
Gratia cum omnibus.
generaliter credentibus.
marg.|
.27.
In incorruptione
id est sic maneant in gratia, quod non decidant ab ea, sed perveniant ad gloriam que est gratia consummata. Amen.
prol.|
$additio Burgensis.
prol.|
{6.571} In cap. 6. ubi dicitur in postilla. Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.
prol.|
Hoc quod dicitur. Detur mihi sermo in apertione oris mei, videtur referendum ad illud quod fuit a domino dictum Apostolis Mt. 10.c. {6.572} Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini, secundum enim fragilitatem humane nature timebat Apostolus, ne pressura tribulationum impediretur a promptitudine responsionis in mysteriis evangelii declarandis, et ideo petebat per suffragia orationum, ut daretur sibi a Deo sermo scilicet rectus, in apertione oris mei, idest prompte, et fiducialiter.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_6)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Eph. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=64&chapitre=64_6)
Notes :