string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr66.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Col. 1,1 

Paulus
Apostolus
Iesu Christi1
1 Iesu Christi] inv. Weber
per voluntatem Dei
et Timotheus frater,
Numérotation du verset Col. 1,2 

his qui sunt Colossis sanctis
et fidelibus
fratribus in
Christo Iesu,
gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo2.
2 et…Christo] om. Weber
Numérotation du verset Col. 1,3 

gratias agimus
Deo et Patri
Domini nostri Iesu Christi,
semper pro vobis
orantes,
Numérotation du verset Col. 1,4 

audientes
fidem vestram
in Christo Iesu
et dilectionem
quam habetis in sanctos omnes.
Numérotation du verset Col. 1,5 

Propter spem
que reposita est
vobis in celis
quam audistis
in verbo veritatis evangelii.
Numérotation du verset Col. 1,6 

Quod
pervenit ad vos
sicut et in universo mundo est et fructificat
et crescit,
sicut in vobis
ex ea die qua audistis
et cognovistis
gratiam
Dei
in veritate.
Numérotation du verset Col. 1,7 

Sicut didicistis ab Epaphra
carissimo et3 conservo nostro, qui est fidelis pro vobis
3 et] om. Weber
minister Christi Iesu.
Numérotation du verset Col. 1,8 

qui et4 manifestavit nobis dilectionem vestram
4 et] etiam Weber
in Spiritu.
Numérotation du verset Col. 1,9 

Ideo
et nos ex qua die audivimus,
non cessamus pro vobis orantes
et postulantes
ut impleamini agnitione voluntatis eius
in omni
sapientia
et intellectu spirituali,
Numérotation du verset Col. 1,10 

ut
ambulantes5
5 ambulantes] ambuletis Weber
digne
Deo
per omnia
placentes
in omni opere bono fructificantes
et crescentes
in scientia Dei.
Numérotation du verset Col. 1,11 

in omni virtute confortati
secundum potentiam claritatis eius,
in omni patientia
et longanimitate
cum gaudio.
Numérotation du verset Col. 1,12 

Gratias agentes Deo et6 Patri,
6 Deo et om. Weber
qui dignos nos fecit
in partem
sortis
sanctorum in lumine.
Numérotation du verset Col. 1,13 

Qui
eripuit
nos de potestate
tenebrarum,
et transtulit in regnum
Filii dilectionis sue.
Numérotation du verset Col. 1,14 

In quo
habemus
redemptionem
et7 remissionem peccatorum,
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Col. 1,15 

qui
est imago Dei
invisibilis,
primogenitus
omnis creature,
Numérotation du verset Col. 1,16 

quia in ipso condita sunt
universa
in celis et in terra, visibilia
et invisibilia,
sive throni,
sive dominationes sive principatus sive potestates.
Omnia
per ipsum et in ipso creata sunt.
Numérotation du verset Col. 1,17 

Et ipse est ante omnes
et omnia in ipso constant.
Numérotation du verset Col. 1,18 

Et ipse est caput corporis
Ecclesie
qui est principium
primogenitus
ex mortuis ut sit
in omnibus
ipse primatum tenens,
Numérotation du verset Col. 1,19 

quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare,
Numérotation du verset Col. 1,20 

et per eum reconciliare omnia in ipsum
pacificans per sanguinem
crucis eius
sive que in celis
sive que in terris sunt8.
8 que in celis sive que in terris] inv. Weber
Numérotation du verset Col. 1,21 

Et vos
cum
essetis aliquando alienati et inimici sensu
in operibus malis,
Numérotation du verset Col. 1,22 

nunc autem
reconciliavit
in corpore carnis eius
per mortem exhibere vos sanctos
et immaculatos
et irreprehensibiles
coram ipso.
Numérotation du verset Col. 1,23 

Si tamen
permanetis in fide fundati
et stabiles
et immobiles
a spe evangelii quod audistis,
quod predicatum est
in universa creatura que sub celo est,
cuius
factus sum ego Paulus minister.
Numérotation du verset Col. 1,24 

Qui nunc
gaudeo
in passionibus
pro vobis,
et adimpleo
ea que desunt passionum Christi
in carne mea
pro corpore eius
quod est Ecclesia,
Numérotation du verset Col. 1,25 

cuius
factus sum ego minister
secundum dispensationem Dei
que data est mihi in vobis9
9 vobis] vos Weber
ut impleam verbum Dei.
Numérotation du verset Col. 1,26 

Mysterium quod absconditum fuit
a seculis
et generationibus.
Nunc autem
manifestatum est sanctis eius
Numérotation du verset Col. 1,27 

quibus voluit Deus
notas facere divitias glorie sacramenti huius
in gentibus
quod
est Christus
in vobis
spes glorie.
Numérotation du verset Col. 1,28 

Quem
nos
annuntiamus
corripientes
omnem hominem
et docentes10
10 docentes] + omnem hominem Weber
in omni
sapientia,
ut exhibeamus
omnem hominem
perfectum in Christo Iesu.
Numérotation du verset Col. 1,29 

In quo
et laboro certando
secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.

Capitulum 1

Numérotation du verset Col. 1,1 
marg.| .1. {6.607} Paulus Apostolus, Incipit epistola ad Colossenses, que dividitur in tres partes, in salutationem et persecutionem ibi : Gratias agimus. et conclusionem 4.c. ibi : Que circa me sunt. In prima parte exprimentur persone salutantes. Et secundo persone salutate, ibi : His qui sunt Colossis. et bona eis optata, ibi : Gratia vobis, etc. Et patet sententia ex dictis pluries in principiis aliarum epistolarum.
marg.| .2. Gratias   agimus   . Hic incipit epistole persecutio. Circa quam sciendum quod Apostolus non predicavit Colossensibus personaliter, ut patet in pro logo Hieronymi, sed per discipulos suos Archippum, et Epaphram, et post ea inducebantur a pseudo Apostolis ad recipiendum legalia cum evangelio, propter quod Apostolus qui in partibus illis erat valde famosus, scripsit eis ipsos a legalibus retrahendo, et in fide ac moribus solidando. Et dividitur in tres partes, quia primo inducit eos ad tenendum firmiter evangelii veritatem. Secundo, ad precavendum pseudo apostolorum falsitatem, ca. sequen. Tertio, ad continuandum vite sanctitatem, capitulo 3. Prima in duas, quia primo ut verba sua melius recipiant, ostendit se eis benevolum. Secundo, inducit eos ad dure tenendum Christi evangelium, ibi : Qui est imago. Primum autem facit dupliciter scilicet agendo {6.608} gratias de bona eorum inchoatione. Secundo, orando devote pro meliori consummatione, ibi : Ideo et vos. Circa primam dicit. Gratias agimus Deo et patri domino nostri Iesu Christi semper. Idest omnibus horis ad orandum deputatis.
marg.| .3. Audientes. per Epaphram, ut habetur infra.
marg.| .4. Fidem vestram in Christo Iesu. Que est fundamentum spiritualis edificii. Et quia fides sine operibus mortua est. Iaco. 2. Ideo sequitur.
marg.| .5. Et dilectionem quam habetis in   sanctos omnes id est opera caritatis, que exercetis erga omnes fideles, non pro commodo terreno, sed celesti premio Ideo sequitur.
marg.| .6. Propter spem, etc. quam audistis in verbo veritatis evangelii, quod non promittit bona terrena, sicut lex vetus, sed celestia, ut patet ex decursu ipsius.
marg.| .7. Quod pervenit ad vos. Per predicationem discipulorum meorum.
marg.| .8. Sicut et in   universo   . Nam a tempore apostolorum predicatum fuit evangelium per orbem terrarum, sicut declaravi plenius super illud Psal. 17.a. In omnem terram exivit, etc. Et brevius replicavi super epistolam ad Roma. 10. ubi hec auctoritas allegatur.
marg.| .9. Et fructificat et crescit, etc. In aliis Gentibus. Sicut et in vobis, etc. scilicet fructificat.
marg.| .10. Ex ea die qua audistis et   cognovistis   . credendo. Cetera patent ex littera.
Numérotation du verset Col. 1,1 
prol.| {6.609}
marg.| .1. Non cessamus pro vobis orantes. mente.
marg.| .2. Et postulantes, etc. ore.
marg.| .3. Ut impleamini agnitione   voluntatis   eius. id est ut plenius divinam voluntatem cognoscatis.
marg.| .4. In omni sapientia, etc. quantum ad cognitionem rerum ad vitam activam pertinentium.
marg.| .5. Et intellectu   spiritali etc. quantum ad cognitionem spiritualium ad contemplationem pertinentium.
marg.| .6. Ambuletis digne. per viam huius vite ad patriam.
marg.| .7. Deo per omnia   placentes   . in speculabilibus, et operabilibus.
marg.| .8. In omni opere bono   fructificantes   . idest, de bono in melius proficientes quantum ad vitam activam.
marg.| .9. Et crescentes in scientia dei. quantum ad contemplativam.
prol.| {6.610}
marg.| .10. In omni virtute. scilicet morali, et intellectuali.
marg.| .11. Confortati,   secundum   . Hoc addit ad ostendendum, quod non loquitur de virtutibus politicis, sed infusis, que dantur a deo cum gratia, et per eum similiter augmentantur.
marg.| .12. In omni. per adversariorum tolerantiam.
marg.| .13. Et   longanimitate   . Per certam premiorum expectationem.
marg.| .14. Gratias   agentes etc.  qui   dignos   nos. Gentiles, et Iudeos indifferenter.
marg.| .15. Fecit. per gratiam baptismalem.
marg.| .16. In partem   sortis   . quia gratia baptismalis, dignum facit hereditate eterna, que habetur in clara dei visione.
marg.| .17. Qui   eripuit   nos de potestate   tenebrarum   . idest de potestate inimici per mortem filii sui.
marg.| .18. Et transtulit. quia eripiendo nos de regno, et potestate diaboli reponit nos in regnum filii sui, qui regnat hic in fidelibus per gratiam, et in beatis per gloriam.
Numérotation du verset Col. 1,1 
prol.| {6.611}
marg.| .1. Dilectionis sue. Per hoc non est intelligendum, quod filius procedat a spiritusancto, qui est amor seu dilectio, sed dicitur filius dilectionis paterno, inquantum pater summe diligit ipsum, et nos per eum.
marg.| .2. In quo id est per quem.
marg.| .3.  Habemus   redemptionem   . A potestate diaboli.
marg.| .4. Et remissionem. Per sacramenta baptismi, et penitentie, que habent efficaciam a passione Christi.
marg.| .5.  Qui est   imago   . Postquam apostolus ostendit se benevolum Colossensibus, hic consequenter inducit eos ad tenendum firmiter evangelii veritatem. Et dividitur in tres partes, quia primo declarat auctoritatem evangelii. Secundo, invitat ad firmiter adherendum ei, ibi, Et vos cum essetis. Tertio respondet tacite questioni, ibi, Cuius factus sum. Auctoritatem vero evangelii declarat per excellentias auctoris ipsius, scilicet Christi cuius excellentias tripliciter declarat. Primo in comparatione ad patrem suum. Secundo ad totum universum, ibi, Quoniam in ipso. Tertio, ad corpus eius mysticum, ibi, Et ipse est caput. Quantum ad primum declarat duas excellentias Christi. Prima est, quod est imago patris id est expressa similitudo ipsius secundum deitatem. Sciendum tamen, quod imago alicuius potest dici dupliciter. Uno modo naturaliter, sicut in humanis filius dicitur imago patris, quia procedit ab eo per modum nature, et in eadem specie. Alio modo artificialiter, sicut imago Herculis est in lapide. Primo modo Christus est imago dei patris, tamen in identitate numerali nature, quia divina natura non est multiplicabilis. Creatura autem intellectualis est imago dei natura aliena, et sic non est proprie eius imago, sed magis ad eius imaginem.
marg.| .6. Primogenitus id est genitus ante omnem creaturam, quia generatio filii a patre est eterna, productio autem creature est temporalis. que potest dici large generatio, eo modo quo deus dicitur pater omnium per creationem.
prol.| {6.612}
marg.| .7. Quia in   ipso   . Hic consequenter ponit excellentias Christi quantum ad totum universum. nam omnia preexistunt in eo, sicut in causa exemplari. Ideo dicitur, Quia in ipso id est condi disposita. omnes enim creature comparantur ad deum, sicut artificiata ad artificem, Sap. 7.c. Omnium enim est artifex. Artificiatum vero est prius in conceptu artificis, quam in effectu. Domus enim extra fit a domo intra. 7. Metaph. Filius autem in divinis est conceptus, et verbum patris, et ideo omnes creature in ipso preexistunt exemplariter ab eterno, quia nulla novitas est in deo.
marg.| .8. Visibilia. quantum ad creaturas corporales.
marg.| .9. Invisibilia. quantum ad spirituales.
marg.| .10. Sive   throni. Exprimit quatuor ordines angelorum, quorum primus est de superna hierarchia. Secundus, et quartus de media. Tertius vero de infima. Et per hos intelliguntur alii ordines, qui omnes preexistunt in deo, sicut in exemplari. Et similiter omnia preexistunt in eo, sicut in causa efficiente, et in eo quiescunt, sicut in fine. Pro. 16.a. Universa propter semetipsum operatus est dominus. Ideo subditur.
marg.| .11. Omnia. Iungatur sic littera, Omnia. supple creata sunt efficienter.
marg.| .12.  Et in. supple, quiescunt finaliter.
marg.| .13. Et ipse est scilicet creaturas quas precedit duratione, et dignitate.
marg.| .14. Et omnia in. Quia per ipsum omnia conservantur in esse, sicut de nihilo creata sunt, sic in nihilum redigerentur, nisi per ipsum manutenerentur.
marg.| .15.  Et ipse est. Hic consequenter ponuntur excellentia Christi quantum ad corpus eius mysticum, cum dicitur, Et ipse est. influens sensum, et motum secundum ultam gratie, Io. 1. De plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam, etc.
marg.| .16. Qui est   principium   . Licet enim aliqui resurrexerunt a morte ante Christum, {6.613} ut Lazarus, et plures alii, illa tamen non fuit perfecta resurrectio, quia resurrexerunt ad vitam mortalem, que magis dicitur mors, quam vita, quia est quedam tendentia ad mortem. unde et illi postea mortui sunt. Sed Christus primus resurrexit ad vitam immortalem, que est perfecta resurrectio, et vera. Et quia primum in aliquo genere est causa aliorum, ideo resurrectio Christi est causa nostre resurrectionis, propter quod dicitur hic. Principium primogenitus ex mortuis.
Numérotation du verset Col. 1,1 
marg.| .1. Ut sit in. Non solum respectu hominum, sed etiam omnium angelorum. Tum propter plenitudinem gratie, que data est ei non ad mensuram, Io. 3.d. Angelis autem ad mensuram data est. Tum quia licet humana natura Christi secundum se accepta sit inferior angelica. propter quod dicitur Christus ab angelis minoratus. ps. 8. tamen inquantum est unita divinitati in supposito filii, excellentior est effecta. Ideo subditur.
marg.| .2. Quia in. scilicet homine Christo.
marg.| .3. Complacuit, etc. toti Trinitati.
marg.| .4. Omnem   plenitudinem   . idest gratie.
marg.| .5. Inhabitare   . Illa enim plenitudo data fuit a tota trinitate. secundum excellentiam autem unionis sic exponitur, Quia in ipso. homine Christo. Complacuit, filio dei. Omnem plenitudinem in habitare. idest secundum plenitudinem sue Deitatis, quia solus filius est incarnatus, licet hanc incarnationem tota trinitas fecerit.
marg.| .6. Et per eum   reconciliare   . Deum patrem.
marg.| .7. Pacificans per   sanguinem   . qui fuit sufficientissimus ad satisfaciendum pro omnibus. Ideo subditur.
marg.| .8. Sive, que in terris. quantum ad homines.
marg.| .9. Sive, que in. quantum ad angelos, non tamen sic intelligendo, quod peccatum angeli sit finaliter remissibile per passionem Christi, ut credit Orige. sed quia per passionem Christi eorum societas restauratur, per hoc quod homines sancti per Christum redempti ibidem assumuntur. Ex istis {6.614} autem excellentiis patet auctoritas evangelii cuius lator est Christus.
marg.| .10. Et vos. Hic consequenter inducit Colossenses ad observationem ipsius, dicens. Et vos cum essetis. A deo per idololatriam.
marg.| .11. Et inimici. idest sensibiliter, et manifeste.
marg.| .12. In operibus   malis   . idest per opera mala ad sensus patentia.
marg.| .13. Nunc autem. scilicet post vestram conversationem.
marg.| .14. Reconciliavit   . supple vos.
marg.| .15. In corpore   carnis   . idest in corpore suo passibili.
marg.| .16. Per mortem. quam sustinuit in corpore passibili, et per quam sumus redempti.
marg.| .17. Exhibere. idest sanctificatos per baptismum, in quo nobis plenarie communicatur effectus passionis.
marg.| .18. Et immaculatos. In personis propriis.
marg.| .19. Et   irreprehensibiles   . A proximis.
marg.| .20. Coram ipso. idest cum rectitudine intentionis, et non solum coram mundo per fictionem hypocrisis.
marg.| .21. Si tamen   permaneatis   . scilicet Christi.
marg.| .22. Fundati, et   stabiles   . contra persuasiones pseudo apostolorum.
marg.| .23. Et immobiles a spe   evangelii,   quod audistis. ut, scilicet speretis consequi vitam eternam per fidem Christi, et ecclesie sacramenta, et nullo modo per legalia.
marg.| .24. Quod predicatum est in   universa   . Per universam creaturam intelligitur omnis homo, eo quod habet similitudinem cum omni creatura secundum quod dicit Greg. homel. 19. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere, cum arboribus, sentire, cum animalibus, intelligere, cum angelis. Non est sic intelligendum, quod evangelium ex tunc fuerit predicatum singulis hominibus de toto mundo, sed quia tunc fuit predicatum in omnibus partibus mundi, in quibus habitabant homines, ex quibus aliqui crediderunt, sicut dictum est supra.
Numérotation du verset Col. 1,1 
prol.| {6.615}
marg.| .1. Cuius factus. Hic Apostolus respondet cuidam tacite questioni, quia posset aliquis dicere, quid pertinet ad Paulum ita scribere, Colossensibus, cum tamen eis non predicaverit, ut dictum est supra : nec etiam eos viderit, ut habetur ca. sequen. Ad quod respondet, quod hoc pertinebat ad eum, eo quod erat Apostolus Gentium, ut dictum est super Gal. 4. Qui operatus est Petro, etc. de quorum numero erant Colossenses. Et hoc est quod dicit, Cuius. scilicet evangelii.
marg.| .2. Factus sum ego Paulus minister. idest, predicator ex apostolatus officio.
marg.| .3. Qui nunc   gaudeo   in   passionibus id est in carcere quem patior.
marg.| .4. Pro vobis. eo quod predicavi evangelium Gentilibus, de quibus vos estis. Licet enim non predicaverit eis per seipsum, predicavit tamen eis per suos discipulos, ut predictum est.
marg.| .5. Et adimpleo ea que desunt passionum Christi. Passiones autem Christi dupliciter dicuntur. Uno modo in corpore proprio, in quid sustinuit famem, et sitim, et mortem. Et sic accipiendo nihil erat ibi adimplendum. Alio modo prout patitur in membris suis, que sunt fideles, secundum quod dicitur Act. 9.a. Saule, Saule, quid me persequeris, etc. Et sic loquitur hic Apostolus. Ideo subdit.
marg.| .6. In carne mea. Et quia passiones sanctorum sunt ad bonum totius ecclesie cuius sunt membra, ideo subditur. Pro corpore eius {6.616} quod est.
marg.| .7. Cuius. supple ecclesie.
marg.| .8. Factus sum   ego   . Prelati enim ecclesie non sunt domini, sed ministri.
marg.| .9. Secundum dispensationem Dei, que data est mihi in vobis. Inquantum a Deo factus sum Apostolus Gentium.
marg.| .10. Ut impleam verbum. Annunciando verbo, et scripto.
marg.| .11. Mysterium id est sacrum secretum.
marg.| .12. Quod   absconditum   . quia ante tempus Christi non fuit cognitum, nisi paucis prophetis.
marg.| .13. Nunc autem. Tempore gratie.
marg.| .14. Manifestatum est id est sanctificatis per baptismum.
marg.| .15. Quibus voluit Deus. ex sua mera gratia.
marg.| .16. Notas   facere divitias glorie id est copiosam gloriam huius sacramenti secreti.
marg.| .17. In   Gentibus   . quarum sum apostolus.
marg.| .18. Quod scilicet sacramentum secretum.
marg.| .19. Et Christus. qui est Deus incarnatus, passus, et mortuus, resuscitatus, et ad dexteram Dei patris elevatus.
marg.| .20. In vobis spes   glorie etc. per ipsum consecutionem glorie certitudinaliter expectando, si tamen in ea fideliter maneatis.
marg.| .21. Quem nos   annunciamus   . predicando.
marg.| .22. Corripientes omnem, etc. A veritate evangelii deviantem.
Numérotation du verset Col. 1,1 
prol.| {6.617}
marg.| .1. Docentes. Omnem hominem.
marg.| .2. In omni sapientia. Ad salutem necessaria.
marg.| .3. Ut exhibeamus omnem   hominem etc. Circa, quod sciendum quod perfectum dicitur, cui nihil deest. 5. Metaphy. Quod dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia nihil deest de necessariis ad salutem, et de hac perfectione loquitur hic apostolus. Alio modo, quia nihil deest de his, que possunt inesse proficientia ad salutem. Et sic non accipitur hic, quia talis perfectio{6.618} non habetur in vita, in qua potest homo semper proficere, ut dictum est supra. Phili. 3.
marg.| .4. In quo. idest, propter quod.
marg.| .5. Et   laboro   . Contra adversarios fidei, non solum verbis, sed operibus miraculosis. Ideo subditur.
marg.| .6. Secundum operationem eius. idest, dei, qui facit miracula.
marg.| .7. Quam   operatur etc. idest per me.
marg.| .8. In   virtute   . scilicet sua, et non mea.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Col. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=66&chapitre=66_1)

Notes :