Capitulum 2
Numérotation du verset
Col. 2,1
Volo enim vos
scire qualem sollicitudinem
habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodicie
et quicumque
non viderunt faciem meam in carne,
Numérotation du verset
Col. 2,2
ut consolentur corda ipsorum
instructi in caritate1
1 instructi in caritate
Ed1455 Rusch Weber
] instructi caritate
CorS1,
instructorum caritate
CorS1 (
gr. hab.
INSTRUCTORUM
)
et in omnes
divitias plenitudinis intellectus
in agnitionem
mysterii
Dei Patris Christi Iesu,
Numérotation du verset
Col. 2,3
in quo sunt omnes thesauri
sapientie
et scientie absconditi.
Numérotation du verset
Col. 2,4
Hoc autem
dico ut
nemo vos decipiat in sublimitate2
2 sublimitate] subtilitate
Weber
sermonis3.
3 sermonis] sermonum
Weber
Numérotation du verset
Col. 2,5
Nam etsi corpore
absens sum
sed et4 spiritu vobiscum sum
4 et]
om. Weber
gaudens
et videns
ordinem vestrum
et firmamentum
eius que in Christo
est fidei vestre.
Numérotation du verset
Col. 2,6
Sicut ergo
accepistis
Christum Iesum Dominum. In ipso
ambulate,
Numérotation du verset
Col. 2,7
radicati
et superedificati in ipso
et confirmati fide sicut et didicistis
abundantes
in illo5
5 in illo
CorS1 Rusch
]
om. Weber,
in ipsa fide
CorS1 (
grec.
IN IPSA FIDE
.s.
)
in gratiarum actione.
Numérotation du verset
Col. 2,8
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam
et inanem fallaciam
secundum
traditionem hominum,
secundum elementa mundi
et non secundum Christum.
Numérotation du verset
Col. 2,9
Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
Numérotation du verset
Col. 2,10
Et estis in
illo
repleti
qui est caput omnis principatus
et potestatis.
Numérotation du verset
Col. 2,11
In quo
et circumcisi estis circumcisione
non manufacta
in expoliatione
corporis carnis
sed6 in circumcisione Christi
6 sed
CorS1 (
aliqui
)
ΩL ΩS
Ed1455 Rusch Clementina
]
om
.
CorS1
(grec. non habet
SED
)
Weber
Numérotation du verset
Col. 2,12
consepulti ei
in baptismo.
In quo et conresurrexistis7
7 conresurrexistis] resurrexistis
Weber
per fidem
operationis Dei
qui
suscitavit illum a mortuis.
Numérotation du verset
Col. 2,13
Et vos
cum
mortui essetis
in delictis
et preputio carnis vestre
convivificavit
cum illo
donans vobis
omnia delicta,
Numérotation du verset
Col. 2,14
delens quod adversum nos erat chirographum
decreti8
8 decreti
CorS1 Rusch
] decretis
CorS1 (
grec. vel
) Weber
quod
erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio
affigens illud
cruci
Numérotation du verset
Col. 2,15
et9 expolians principatus
9 et]
om. Weber
et potestates traduxit
confidenter10 palam
10 confidenter]
om. Weber
triumphans
illos
in semetipso.
Numérotation du verset
Col. 2,16
Nemo ergo
vos iudicet
in cibo,
aut in potu, aut in parte diei festi,
aut
neomenie aut sabbatorum,
Numérotation du verset
Col. 2,17
que sunt umbra futurorum
corpus autem Christi.
Numérotation du verset
Col. 2,18
Nemo
vos seducat volens
in humilitate
et religione angelorum,
que non vidit
ambulans frustra
inflatus
sensu
carnis sue.
Numérotation du verset
Col. 2,19
Et non tenens caput
ex quo
totum corpus
per nexus
et coniunctiones
subministratum et constructum crescit
in augmentum Dei
Numérotation du verset
Col. 2,20
si ergo11 mortui estis
11 ergo]
om. Weber
cum Christo
ab elementis
huius12 mundi quid
12 huius]
om. Weber
adhuc
tamquam viventes in mundo13
13 in mundo
CorS1 (
grec.
) Rusch
]
om. CorS1
(aliqui)
decernitis14 ?
14 decernitis] + dogma
CorS1
(
DECERNITIS
grec.
DOGMA
)
Numérotation du verset
Col. 2,21
Ne tetigeris,
neque gustaveris,
neque contrectaveris
Numérotation du verset
Col. 2,22
que sunt omnia
in interitu
ipso usu
secundum doctrinas et precepta15
15 doctrinas et precepta]
inv. Weber
hominum.
Numérotation du verset
Col. 2,23
Que sunt
rationem
quidem habentia sapientie in superstitione
et humilitate,
et
ad non parcendum corpori
non in honore aliquo ad
saturitatem carnis.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Col. 2,1
marg.|
.1.
{6.617}
Volo enim.
Hec est secunda pars principalis, in qua apostolus inducit Colossenses ad precavendum pseudo apostolorum falsitatem. Et dividitur in duas quia primo ponit motivum. Secundo procedit ad propositum, ibi, Hoc autem dico. Motivum autem apostoli fuit sollicitudo, quam habebat de salute Colossensium, et aliorum fidelium. Et hoc est, quod dicit, Volo enim, etc. Et patet littera usque ibi :
marg.|
.2.
Ut
consolentur
etc. per spiritumsanctum inhabitantem, qui est consolator.
marg.|
.3.
Instructi
in
caritate
.
Que diffunditur in cordibus nostris per spiritumsanctum, Rom. 5.
marg.|
.4.
Et in omnes divitias
plenitudinis
intellectus.
ut sic non solum sint perfecti quantum ad effectum, sed etiam quantum ad intellectum.
marg.|
.5.
In agnitione mysterii.
idest, secreti.
marg.|
.6.
Dei patris, et
Christi Iesu
.
Cognoscendo, quod pater, et filius sunt {6.618} distincte persone, et unus deus.
marg.|
.7.
In quo.
scilicet Iesu.
marg.|
.8.
Sunt omnes,
etc. Nam in eo secundum naturam divinam est sapientia divina, que est infinita, et secundum naturam humanam habet plenitudinem scientie, sicut et gratie, cognoscens omnia, que cognoscit verbum scientia visionis.
marg.|
.9.
Hoc autem dico.
Hic accedit ad propositum inducendi Colossenses, ad precavendum deceptiones falsorum apostolorum. Circa, quod sciendum quod ad decipiendum tripliciter conabantur. Uno modo argumentis philosophorum, nam aliqui eorum in philosophia instructi erant. Alio modo, ex auctoritate legis, eo quod data fuerat a deo. Tertio modo ex simulatione sanctitatis, qua frequenter simplices decipiuntur. Primo ergo inducit ad evitationem primi. Secundo secundi ibi : Et estis. Tertio, tertii. ibi, Nemo vos seducat. Circa primum dicit, Hoc autem dico. De sollicitudine mea pro vobis.
marg.|
.10.
Ut nemo vos
decipiat
etc. id est verbis philosophicis.
marg.|
.11.
Nam, et si corpore
absens
etc. A vobis.
Numérotation du verset
Col. 2,1
prol.|
{6.619}
marg.|
.1.
Sed, et spiritu
vobiscum
sum.
Sicut spiritus Elisei erat presens cum Giezi quando Giezi accepit munera a Naaman, ut dicitur. 4. Reg. 5. Videbat enim apostolus in spiritu, que apud Colossenses agebantur.
marg.|
.2.
Gaudens,
etc. idest, gaudens de hoc, quod video vestrum modum vivendi ordinatum.
marg.|
.3.
Sicut igitur
accepistis
.
idest, fidem eius.
marg.|
.4.
In ipso ambulate.
de virtute in virtutem.
marg.|
.5.
Radicati.
in caritate.
marg.|
.6.
Et
superedificati
.
In Christo per alias virtutes.
marg.|
.7.
Et
confirmati
fide, sicut didicistis.
A discipulis meis.
marg.|
.8.
Abundantes in illo, in gratiarum,
etc. idest, abundanter gratias agendo Christo de vestra vocatione.
marg.|
.9.
Videte.
Cavendo diligenter.
marg.|
.10.
Ne quis vos
decipiat
.
Rationes enim philosophice contra fidem Christi sunt inanes, et sophistice. procedunt enim ex apparentibus sensui, et applicantur ad materiam sensum totaliter excedentem, concludendo, quod Deus non possit humanari, virgo parere, mortuus resurgere, et huiusmodi. Sed non{6.620} valet, quia virtus divina cum sit infinita, potest illa, que sunt nature impossibilia. Ideo subditur.
marg.|
.11.
Secundum
traditionem
.
Quorum doctrina ex apparentibus sensui procedit.
marg.|
.12.
Secundum
elementa
id est secundum cursum, et virtutem nature.
marg.|
.13.
Et non
secundum
.
idest virtutem Christi, que est infinita.
marg.|
.14.
Quia in ipso.
idest divinitas perfecta, non solum per essentiam, presentiam, et potentiam, per quem modum est in omnibus creaturis, vel per gratiam, per quem modum est specialiter in sanctis, sed etiam per unionem in supposito verbi.
marg.|
.15.
Corporaliter.
quia est a verbo assumpta secundum corpus. unde et in triduo mortis Christi corpus fuit unitum divinitati, quamvis esset ab anima separatum.
marg.|
.16.
Et estis.
Hic consequenter inducit ad precavendum secundum deceptionis modum, quia gratia Christi est sufficientissima ad tollendum omne malum, et ad conferendum salutem absque observatione legalium. Ideo dicit, Et estis in. idest per illum.
marg.|
.17.
Repleti.
gratia.
marg.|
.18.
Qui est
caput
id est non solum hominum, sed etiam angelorum, propter {6.621}
quod sine legalibus potest vos adducere ad eorum consortium. Ideo subditur.
Numérotation du verset
Col. 2,1
marg.|
.1.
In quo.
Idest per quem.
marg.|
.2.
Et circumcisi estis.
non circumcisione carnali, sicut Iudei.
marg.|
.3.
In
expoliatione
id est in amotione pellicule partem generativam operientis.
marg.|
.4.
Sed in
circumcisione
.
idest per Christum data, que est spiritualis in amissione peccatorum et hoc per baptismum, qui temporaliter tollit peccatum. Ideo subditur.
marg.|
.5.
Consepulti
ei in
id est totaliter mortui peccato.
marg.|
.6.
In quo et.
ad vitam gratie.
marg.|
.7.
Per
fidem
id est quam deus operatur.
marg.|
.8.
Qui
suscitavit illum
.
Ad vitam immortalem, Ro. 6.b. Christus resurrexit ex mortuis etc.
marg.|
.9.
Et vos cum.
idest peccatis actualibus.
marg.|
.10.
Et
preputio
scilicet
in originali peccato, quod per originem contrahitur.
marg.|
.11.
Convivificavit
cum.
vita gratie.
marg.|
.12.
Donans
vobis
id est gratis remittens.
marg.|
.13.
Omnia
delicta
.
Tam originale peccatum, quam superaddita.
marg.|
.14.
Delens quod.
scilicet Iudeos.
prol.|
{6.622}
marg.|
.15.
Chirographum
decreti
.
idest, obligationem legis veteris, quantum ad ceremonialia, et iudicialia.
marg.|
.16.
Quod erat
contrarium nobis
.
Eo quod erat onus importabile nobis, et patribus nostris, ut habetur Act. 10.
marg.|
.17.
Affigens
illud
.
quia legalia mortificata sunt per passionem Christi.
marg.|
.18.
Et expolians
principatus
id est demones, qui sic nominantur, eo quod naturalia in eis remanserunt integra, qui fuerunt spoliati, quando Christus eduxit de limbo patres veteris testamenti.
marg.|
.19.
Traduxit
confidenter
.
idest potenter ad celestia.
marg.|
.20.
Triumphans
illos
etc. quod dupliciter potest exponi. Uno modo referendo ly illos, ad demones quos devicit. Alio modo referendo ad patres, quos sui triumphi fecit participes, ut sit sensus, Triumphans illos etc. idest triumphare faciens.
marg.|
.21.
In
semetipso
.
idest, per virtutem propriam, et non alienam. Ex predictis igitur concludit.
marg.|
.22.
Nemo ergo vos.
transgressores.
Numérotation du verset
Col. 2,1
prol.|
{6.623}
marg.|
.1.
In
cibo
aut in
potu,
etc. lege prohibito si utamini.
marg.|
.2.
Aut in parte diei festi.
A vobis non celebrata, ut Pasche, Pentecostes, et huiusmodi.
marg.|
.3.
Aut neomenie.
Idest prime diei mensis.
marg.|
.4.
Aut sabbathorum.
In fine hebdomade. isti enim dies in lege dicuntur celebres, sed hec celebritas cessavit tamquam figuralis adveniente veritate per Christum. Ideo subditur.
marg.|
.5.
Que sunt
id est fuerunt tempore veteris testamenti.
marg.|
.6.
Umbra
futurorum
.
tempore Christi.
marg.|
.7.
Corpus autem.
soliditas veritatis huius umbre.
marg.|
.8.
Christi.
pertinet ad Christum per quem est impleta.
marg.|
.9.
Nemo.
Hic consequenter inducit ad precavendum deceptionis tertium modum, qui est per simulationem sanctitatis, dicens, Nemo vos seducat. volens ambulare.
marg.|
.10.
In humilitate.
ficta.
marg.|
.11.
Et
religione
angelorum.
id est ostendens se tamquam nuntium a deo missum, sicut angelus, quod faciebant aliqui pseudo apostoli.
marg.|
.12.
Ambulans
frustra
.
id est perdens quicquid boni agit.
marg.|
.13.
Inflatus.
idest superbiens ex sui sensus presumptione.
marg.|
.14.
Et non
tenens
id est Christum per veram, et sinceram sui fidem.
marg.|
.15.
Ex quo
id est ex cuius influxu spirituali.
marg.|
.
16
.
Totum corpus.
{6.624} mysticum, quod est ecclesia.
marg.|
.17.
Per nexus, et.
fidelium ad invicem.
marg.|
.18.
Subministratum, et.
Per officium superiorum in inferiores secundum diversos ecclesie status.
marg.|
.19.
Crescit in.
Virtutum, et meritorum.
marg.|
.20.
Dei
id est ad honorem divinum. ex quo concludit ulterius vitationem observationum legalium, dicens.
marg.|
.21.
Si
ergo
.
Configurati morti eius, et sepulture per baptismum, in quo plenarie communicat virtus mortis sue. et per consequens.
marg.|
.22.
Ab
elementis
.
supple, separati. Et dicuntur hic elementa veteris testamenti sacramenta, quia consistebant in quibusdam rebus corporalibus, ut in ablutione aque lustrationis, et unctionibus in quibus nulla erat spiritualis virtus. propter hoc dicuntur elementa egena, et infirma, Gal. 4.b. In sacramentis autem nove legis est spiritualis virtus ad conferendum gratiam.
marg.|
.23.
Quid
adhuc
.
Et non in Christo.
marg.|
.24.
Decernitis.
dicentes unus alteri.
marg.|
.25.
Nec
tetigeritis
.
immunda secundum legem, ut morticinum, vel aliquid huiusmodi.
marg.|
.26.
Neque
gustaveritis
.
cibum in lege prohibitum, ut porcum, vel aliquid huiusmodi.
marg.|
.27.
Neque
contrectaveritis
.
vendendo talia, vel emendo.
marg.|
.28.
Que sunt
id est que omnia, et similia sunt.
marg.|
.29.
In interitum.
id est in peccatum post publicatum evangelium.
Numérotation du verset
Col. 2,1
prol.|
{6.625}
marg.|
.1.
Ipso usu
id est si quis utatur talibus observantiis.
marg.|
.2.
Secundum
precepta
.
Hoc dicit, quia illi qui erant superiores in populo Iudeorum ceremoniis legis multa addiderant, de quorum observantia erant magis diligentes quam de observantia divinorum preceptorum, ut patet Mar. 7.a. quod reprobat Salvator ibidem, dicens. In vanum autem me colunt docentes doctrinas et precepta hominum, relinquentes enim mandatum Dei, tenentes traditiones hominum, etc.
marg.|
.3.
Que sunt
speciem sapientie, sed non secundum veritatem. Ideo subditur.
prol.|
{6.626}
marg.|
.4.
In
superstitione
id est in superflua et vana religione supple sunt tales observantie.
marg.|
.5.
Et
humilitate
.
scilicet ficta. de qua dicitur Eccles. 19.d. Est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo.
marg.|
.6.
Et non.
Tales enim coram simplicibus se iactabant sibi non parcere a labore corporali ad procurandum salutem proximi, et refugere honorem mundanum et lautum. Tales enim simulationes frequenter decipiunt simplices. propter quod Apostolus talia docet precavere, sicut et Salvator Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecusautem sunt lupi rapaces etc. Et eodem modo heretici decipiunt simplices.
prol.|
$additio Burgensis.
prol.|
{6.625} In cap. 2. ubi dicitur in Postil. Aut sabbatorum in fine hebdomade isti enim dies in lege dicitur celebres. Cum observatio sabbathi ponitur inter precepta decalogi, que communiter sunt moralia. precepta autem moralia legis veteris manent, prout communiter tenetur a doctoribus. Attendendum est ergo, quomodo Apostolus observationem sabbathorum ponat cum aliis celebritatibus veteris Testamenti, que manifeste erant ceremonialia, et sic debebant cessare tempore nove legis Ad quod dicendum secundum S. Tho. 2.2. q. 122. art. 4. In responsione ad primum arg. quod preceptum de sanctificatione sabbati litteraliter intellectum, est partim morale, partim ceremoniale. Morale quidem quantum ad hoc quod homo deputet aliquod tempus vite sue ad vacandum divinis, sicut naturaliter inclinatur homo ad hoc, quod cuilibet rei necessarie in vita sua deputetur aliquod tempus, ut pro corporali refectione et somno, et aliis huiusmodi. Unde spirituali refectioni qua mens hominis in Deo reficitur, aliquod tempus deputari {6.626} habet secundum dictamen naturalis rationis. et sic habere aliquod tempus deputatum ad vacandum divinis cadit sub precepto morali. Sed inquantum in hoc precepto determinatur speciale tempus in signum creationis mundi. sic est preceptum ceremoniale : et ideo non observatur hoc preceptum in nova lege, nec quantum ad diem. quia non dies sabbati, sed dies dominica celebratur, nec quantum ad modum observandi, quia in die dominica cibi coquuntur et homines itinerantur, et alia huiusmodi fiunt. Observatio, n. diei dominice in nova lege, succedit observationi sabbati non ex vi precepti legis, sed succedit ex constitutione ecclesie et consuetudine populi Christiani. prout in predicta. q. Est etiam in observatione sabbati allegorica significatio, prout fuit figura Christi in sepulcro in die sabbati quiescentis. Est etiam in observatione sabbati moralis significatio prout significat cessationem ab omni actu peccati, et quietem mentis in Deo, secundum quam significationem est preceptum generale. est etiam in hac observatione sabbati significatio anagogica, prout, scilicet prefigurat quietem fruitionis Dei, que est in patria.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Col. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=66&chapitre=66_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Col. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=66&chapitre=66_2)
Notes :