string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr66.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 

Igitur
si conresurrexistis
cum1 Christo
1 cum] om. Weber
que sursum sunt
querite ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Numérotation du verset Col. 3,2 

Que sursum sunt
sapite
non que supra terram.
Numérotation du verset Col. 3,3 

Mortui enim
estis
et vita vestra
abscondita est
cum Christo
in Deo.
Numérotation du verset Col. 3,4 

Cum enim2 Christus apparuerit vita vestra,
2 enim] om. Weber
tunc et vos apparebitis
cum ipso in Gloria.
Numérotation du verset Col. 3,5 

Mortificate ergo
membra vestra
que sunt super terram
fornicationem,
immunditiam,
libidinem,
concupiscentiam malam,
et avaritiam
que est simulacrorum servitus.
Numérotation du verset Col. 3,6 

Propter que
venit ira Dei super filios incredulitatis,
Numérotation du verset Col. 3,7 

in quibus et vos
ambulastis aliquando
cum viveretis in illis.
Numérotation du verset Col. 3,8 

Nunc autem
et vos3
3 et vos] post omnia Weber
deponite omnia
iram,
indignationem,
malitiam,
blasphemiam,
turpem sermonem
de ore vestro.
Numérotation du verset Col. 3,9 

Nolite mentiri invicem,
expoliantes vos
veterem hominem
cum actibus suis4,
4 suis] eius Weber
Numérotation du verset Col. 3,10 

et induentes novum eum
qui renovatur
in agnitionem Dei5 secundum imaginem eius
5 Dei] om. Weber
qui creavit
eum,
Numérotation du verset Col. 3,11 

ubi
non est non est masculus et femina6,
6 masculus et femina] om. Weber
gentilis et Iudeus,
circumcisio et preputium,
barbarus et Scytha, servus et liber,
sed omnia
et in omnibus
Numérotation du verset Col. 3,12 

Induite vos ergo
sicut
electi Dei,
sancti,
et dilecti,
viscera misericordie,
benignitatem,
humilitatem,
modestiam,
patientiam,
Numérotation du verset Col. 3,13 

supportantes invicem
et donantes vobismetipsis7,
7 vobismetipsis] vobis ipsis Weber
si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos.
Numérotation du verset Col. 3,14 

Super omnia autem hec caritatem continuam habete8,
8 continuam habete] om. Weber
quod est vinculum perfectionis.
Numérotation du verset Col. 3,15 

Et pax Dei9 exultet
9 Dei] Christi Weber
in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno
corpore,
et grati
estote.
Numérotation du verset Col. 3,16 

Verbum Christi
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
docentes
et commonentes
vosmetipsos psalmis,
hymnis,
canticis spiritualibus
in gratia cantantes
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset Col. 3,17 

Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere10,
10 opere] opera Weber
omnia in nomine Domini nostri11 Iesu Christi facite12,
11 nostri] om. Weber |
12 Christi facite] om. Weber |
gratias agentes
Deo et Patri
per ipsum.
Numérotation du verset Col. 3,18 

Mulieres,
subdite estote viris, sicut oportet
in Domino.
Numérotation du verset Col. 3,19 

Viri diligite uxores vestras13
13 vestras] om. Weber
et nolite amari
esse ad illas.
Numérotation du verset Col. 3,20 

Filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim
placitum est Deo14
14 Deo] in Domino Weber
Numérotation du verset Col. 3,21 

Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant.
Numérotation du verset Col. 3,22 

Servi,
obedite per omnia dominis
carnalibus,
non ad oculum servientes quasi hominibus
placentes,
sed in simplicitate cordis
timentes Dominum.
Numérotation du verset Col. 3,23 

Quodcumque facitis ex animo operamini,
sicut
Domino et non hominibus.
Numérotation du verset Col. 3,24 

Scientes
quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo
servite.
Numérotation du verset Col. 3,25 

Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit.
Et non est personarum acceptio apud Deum15.
15 apud Deum] om. Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 
prol.| {6.625} Igitur si   consurrexistis   cum. Postquam Apostolus induxit Colossenses ad tenendum fidei veritatem, et precavendum pseudo Apostolorum falsitatem, hic consequenter inducit eos ad servandum vite sanctitatem, ipsos de moribus informando. Et dividitur in duas quia primo facit hoc generaliter quo ad omnes, secundo specialiter quo ad aliquos status speciales, ibi, Mulieres. Circa primum sciendum. quod finis imponit necessitatem his que sunt ad finem. et ideo primo instruit eos de appetitu finis, secundo de moribus ad hunc finem ordinatis, ibi, Mortificate. Circa primum dicit concludendo ex predictis.
marg.| .1.  Igitur si   consurrexistis   cum   Christo   . Per fidem caritate formatam.
marg.| .2. Que   sursum   sunt   querite id est bona celestia desiderate.
marg.| .3.  Ubi   Christus   est {6.626} in dextera. Membra enim debent sequi caput. Christus autem est caput ecclesie, ut predictum est. et ideo fideles qui sunt membra eius, debent eum sequi per desiderium, ut sic ei iungantur finaliter in celestibus per premii obtentum.
marg.| .4.  Non que   super   . in bonis terrenis ponendo finem.
marg.| .5.  Mortui enim estis   . peccato per baptismum, et sic in terrenis non debetis ponere finem vestrum, sed in bonis celestibus, que non apparent in presenti, ideo subditur.
marg.| .6. Et   vita   vestra scilicet eterna.
marg.| .7.  Abscondita   est   cum   Christo   in Deo. que consistit obiective in visione deitatis principaliter, et humanitatis Christi secundario : ideo dicit Salvator Io. 17. Hec est enim vita eterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Iesum Christum.
marg.| .8.  Cum enim   Christus apparuerit   . in iudicio finali.
Numérotation du verset Col. 3,1 
prol.| {6.627}
marg.| .1. Vita   vestra   . modo dicto.
marg.| .2.  Tunc, et vos   apparebitis   . quasi dicat tunc vita beata, que modo vobis est abscondita manifeste erit vobis exhibita.
marg.| .3.  Mortificate. Hic consequenter instruit eos de moribus ad beatitudinem ordinatis. et primo quantum ad dispositionem vitiorum. secundo quantum ad acquisitionem virtutum, ibi : Et induentes. Prima adhuc in duas : quia primo docet deponere peccata carnalia, secundo spiritualia, ibi : Nunc autem. Circa primum dicit : Mortificate ergo membra vestra que sunt id est que pertinent ad presentem vitam, que sic sunt mortificanda per austeritatem vite ut natura servetur ad serviendum Deo, et vitia curentur que impediunt ingressum celestium. secundum quod dicitur Apoc. 21.g. Non intrabit in eo aliquid coinquinatum. ideo subditur.
marg.| .4.  Fornicationem   . Que est concubitus soluti cum soluta. et per hoc multo fortius intelligitur adulterium esse deponendum.
marg.| .5.  Immunditiam. quantum ad peccatum contra naturam.
marg.| .6.  Libidinem. quantum ad oscula, tactus impudicos, et similia.
marg.| .7.  Concupiscentiam   malam   . Quia non solum actus exteriores sunt refrenandi, sed etiam inferiores mentis.
marg.| .8.  Et avaritiam. Que est iniusta pecunie acquisitio. Unde dicitur avarus, quasi avidus eris. Reponitur autem hoc inter carnalia vitia, quia fomentum eis prestat : quia per pecuniam habentur cibi, et potus, lecti molles, et huiusmodi ad luxuriam excitantes.
marg.| .9.  Que est   idolorum servitus   . id est similis idololatrie, in quantum avarus colit pecuniam suam studiose.
marg.| .10.  Propter   que. vitia predicta.
marg.| .11. Venit ira Dei. id est eius vindicta.
marg.| .12.  Super filios   incredulitatis   . qui vitam aliam non credunt : propter quod sine freno vite {6.628} presentis carnalitatibus se exponunt. propter quod in persona eorum dicitur Sap. 2.b. Umbre transitus est tempus nostram et non est reversio finis nostri : Venite igitur, et fruamur bonis, etc.
marg.| .13. In quibus. idest, inter quos.
marg.| .14.  Et vos ambulastis aliquando. scilicet ante conversionem vestram carnaliter vivendo.
marg.| .15. Nunc   autem   . Hic consequenter inducit ad deponendum vitia spiritualia, dicens : Nunc autem et vos. idest non solum vitia carnalia, sed etiam spiritualia.
marg.| .16.  Iram. idest, appetitum illicitum vindicte.
marg.| .17.  Indignationem   . idest, eius signum in facie.
marg.| .18. Maliciam. id est mali machinationem in corde.
marg.| .19. Blasphemiam   . contra Deum.
marg.| .20.  Turpem   sermonem   . scilicet detractionis, murmurationis, et derisionis contra proximum.
marg.| .21. Nolite   mentiri invicem   . unus alterum sic decipiendo.
marg.| .22. Expoliantes   vos   veterem hominem   . idest, statum Gentilem.
marg.| .23. Cum   actibus suis   . malis, ut sic deponantur omnia peccata.
marg.| .24. Et   induentes   . Hic consequenter inducit ad virtutum acquisitionem que sunt mentis indumenta : et primo ponit ad hoc motivum. secundo prosequitur intentum ibi : Induite vos. Motivum autem est, quia homo est ad imaginem Dei factus secundum mentem. que imago deformatur per vitia, et reformatur per virtutem. propter quod debet homo moveri ad virtutis acquisitionem, ideo dicit : Et induentes novum. supple hominem, qui renovatus est per baptismum.
marg.| .25. Eum qui   renovatur   . id est in hac renovatione, per baptismum proficit.
marg.| .26.  In   agnitionem   Dei. id est per augmentum fidei formata caritate.
marg.| .27. Secundum imaginem eius   . id est secundum partem intellectivam, in qua est ad Dei imaginem factus.
Numérotation du verset Col. 3,1 
prol.| {6.629}
marg.| .1. Ubi non est   masculus,   et   femina, Gentilis   . quia distinctio sexus non est ex parte mentis, sed corporis. Istud tamen : Masculus et femina. non est in libris correctis, qui sic habent : Ubi non est Gentilis et Iudeus, etc. et sic licet ubi refertur ad Deum, de quo immediate predixerat, qui creavit eum. nam apud Deum non est personarum acceptio : sed recipit omnem venientem ad se per fidem. ita quod nulla diversitas preiudicat, sive nationis. ideo subditur : Gentilis et Iudeus. sive observationis : ideo sequitur : Circumcisio et preputium. sive lingue : Barbarus et Scitha. sive conditionis : Servus et liber. et per hec intelliguntur alie diversitates quecunque.
marg.| .2. Sed   omnia   et in   omnibus Christus   . idest, Christus est in omnibus, per gratiam, et omnia opera, quorum bona principaliter operatur.
marg.| .3. Induite   . Hic consequenter prosequitur intentum de virtutibus : et primo in comparatione ad proximum. secundo ad Deum, ibi : Et pax Christi et patet ordo, nam ex notioribus procedit ad minus nota. dicit ergo concludendo ex precedenti motivo : Induite, etc. sicut electi id est predestinati ab eterno.
marg.| .4. Sancti. idest, sanctificati per baptismum in tempore.
marg.| .5. Et dilecti. per augmentum gratie.
marg.| .6. Viscera   misericordie   . quantum ad pietatis affectum.
marg.| .7. Benignitatem. quantum ad eius effectum. unde dicitur benignus, quasi bene ignitus ad benefaciendum proximo in effectu.
marg.| .8. Humilitatem. que est virtutum custos et fundamentum.
marg.| .9. Modestiam. bene utendo prosperis.
marg.| .10. Patientiam. bene se habendo in adversis.
marg.| .11. Supportantes invicem   . in infirmitatibus et oneribus impositis.
prol.| {6.630}
marg.| .12. Et   donantes vobismetipsis   . offensas remittendo, quod est necessitatis, et iniurias, quod est perfectionis et supererogationis. ideo subditur : Sicut et dominus donavit vobis, etc.
marg.| .13. Super   omnia   autem hec   caritatem   . que est maior aliis virtutibus. 1Cor. 13.d. Maior autem horum est caritas.
marg.| .14. Quod est   vinculum perfectionis   . quia sicut virtutes politice connectuntur in prudentia : sic infuse in caritate.
marg.| .15. Et pax. Hic consequenter inducit ad virtutes in comparatione ad Deum. Et primo quo ad perfectionem cordis, dicens. Et pax Christi. id est data et commendata a Deo.
marg.| .16. Exultet. effective.
marg.| .17. In   cordibus vestris   . causando ibi exultationem, idest, extra saltationem spiritus vestri in Deum, sicut dicitur Io. 4.b. Fiet in eo fons aque salientis. id est salire facientis in vitam eternam.
marg.| .18. In qua. scilicet pace.
marg.| .19. Vocati estis in uno corpore. ecclesie sub capite Christo.
marg.| .20. Et   grati   . de tanto beneficio. secundo quo ad perfectionem oris dicens.
marg.| .21. Verbum   Christi habitet   . ita quod non sit solum in corde firmiter retinendo, sed etiam in ore per doctrinam aliis communicando. ideo subditur.
marg.| .22. In omni sapientia. ad salutem necessaria.
marg.| .23. Docentes. Sic etiam in ore vestro Deum laudando : ideo subditur.
marg.| .24. Commonentes vosmetipsos id est vos mutuo ad divinas laudes excitando.
marg.| .25. Canticis   . ita quod non sit tantum laus oris, sed etiam spiritus et cordis.
marg.| .26. In   gratia id est consideratione beneficiorum Dei. Tertio inducit ad perfectionem operis, dicens : Omne quodcunque facitis. sequitur.
Numérotation du verset Col. 3,1 
prol.| {6.631}
marg.| .1. Omnia in   nomine   . idest, omnia facite ad honorem divini nominis, bonitas enim operis dependet ex rectitudine intentionis.
marg.| .2. Gratias. quia sicut dona Dei nobis proveniunt per Christum mediatorem nostrum, sic per Christum orationes nostre et operationes sunt exaudibiles.
marg.| .3. Mulieres. Postquam Apostolus informavit Colossenses de moribus generaliter, hoc idem facit quantum ad aliquos status specialiter. Circa quod primo ponit eorum informationem, secundo suam commendationem, ibi : Orationi. Prima dividitur in tres partes secundum tres status quos tangit. secunda ibi : Filii. tertia ibi : Servientes. Primus status est coniugatorum. Circa quod primo dicit. Mulieres subdite estote viris. Debent enim per eos regi. Tum quia femina est mas occasionatus : Tum quia ratio magis viget in viris quam in mulieribus, ut diffusius dictum fuit Ephe. 5.
marg.| .4. Sicut oportet   . id est in licitis, et honestis tantum. Secundo instruit viros, dicens.
marg.| .5. Viri   diligite uxores   . quia vir et uxor sunt una caro. quilibet autem naturaliter diligit suam carnem.
marg.| .6. Et   nolite amari esse   . tractando eas ut ancillas, sed magis ut socias. propter hoc Eva de latere viri fuit formata, ut cognosceretur socia, non ancilla, sicut plenius dictum fuit Eph. 5.
marg.| .7. Filii. Hec est secunda pars, in qua instruit patres et filios, dicens. Filii obedite per omnia. licita, et honesta.
marg.| .8. Parentibus vestris   . a quibus filii habent esse, nutrimentum et documentum.
marg.| .9. Hoc   enim placitum est   in   Domino   . qui dedit preceptum de honore parentum Exod. 20. Secundo informat patres, dicens.
marg.| .10. Patres   nolite   ad   indignationem   . id est impatientiam.
prol.| {6.632}
marg.| .11. Provocare filios vestros   . id est irrationabiliter excitare. et subditur ratio cum dicitur.
marg.| .12. Ut non pusillo   animo   fiant. idest, ut non per duritiam vestram fracti a vobis fugiant, et sic carentes disciplina peiores fiant.
marg.| .13. Servi. Hec est tertia pars, in qua docet dominos et servos. Primo servos. secundo dominos, in principio sequentis cap. Circa primum dicit : Servi obedite per omnia. licita et honesta.
marg.| .14. Dominis   . id est in his que pertinent ad corpus, in his autem que pertinent ad animam, servus non est subditus domino sed Deo et ecclesie ministris.
marg.| .15. Non ad   oculum id est tantum bene in presentia dominorum.
marg.| .16. Quasi hominibus   . illi enim qui sic serviunt placere hominibus tantum querunt.
marg.| .17. Sed in   simplicitate cordis id est sine plica simulationis et dolositatis.
marg.| .18. Timentes dominum   . et non homines tantum.
marg.| .19. Quodcunque facitis   ex   animo   . id est voluntarie.
marg.| .20. Sicut   domino,   et non   hominibus   . scilicet principaliter, sed secundario : et principaliter Deo : debent enim servi cogitare, quod Deus illorum servitutem ordinavit ad illorum salutem per meritum sue humiliationis. et sic serviunt Deo principaliter, et homini secundario, propter impletionem divine ordinationis. ideo subditur.
marg.| .21. Scientes   quod a   domino accipietis   scilicet eterne, respectu cuius in nullo preiudicat conditio servitutis humane unde dicit Ambrosius. In domino bona servitus et bona libertas equa lance appenduntur.
marg.| .22. Qui   enim iniuriam facit   . sive servus sit, dominum defraudando, sive dominus, servum angariando.
marg.| .23. Recipiet   quod   inique   gessit. per debitam penam infligendam a Deo. Et subditur ratio.
marg.| .24. Et non est   personarum acceptio apud   Deum. pro maioritate hominis vel eius minoritate parcendo.
Numérotation du verset Col. 3,additio Burgensis 1 
prol.| {6.631} In capi. 3. ubi dicitur in Postil. Et avaritia que est idolorum servitus. SecundumGlossa. Avaritia par vitium est idololatrie, quia rebus pro Deo servit. et quia radix est omnium malorum. Nam sicut idololatria a Deo nititur auferre gloriam ne solum deitatis nomen gloriam habeat, ita avarus in rebus a Deo factis se extendit ut solus usurpet que Deus omnibus fecit. utraque ergo sunt Deo inimica, quia negant Deo que sunt eius.
Numérotation du verset Col. 3,additio Burgensis 2 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in Postil. Et pax Christi. id est data et commendata Christo.
prol.| Hoc quod dicitur. Et pax Christi, exponitur in Glos. id est quam Christus habuit in se et haberi precepit, vel quam inter Deum et hominem fecit.
Numérotation du verset Col. 3,additio Burgensis 3 
prol.| {6.632} In eodem capitulo ubi dicitur in Postil. Nolite ad indignationem : idest, impatientiam, filios vestros provocare.
prol.| Pusillanimitas vitium est speciale prout opponitur magnitudini, ut patet in 4. Eth. Nam sicut per presumptionem aliquis excedit proportionem sue potentie, dum nititur ad maiora quam debet seu possit, sic per pusillanimitatem deficit de proportione sue potentie, dum recusat in illud tendere quod est sue potentie commensuratum. Et quia iniurie illate ex quibus ira causatur, deiiciunt animam patientis, presertim cum non possit se vindicare : Ideo si filii frequenter iniurias a patribus sustineant, deiicitur eorum animus, ita quod fiunt pusillanimes, cum non possunt de iniuriis a patribus illatis se vindicare, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Col. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=66&chapitre=66_3)

Notes :