Capitulum 4
Numérotation du verset
Col. 4,1
Domini quod iustum est
et equum servis prestate,
scientes
quoniam et vos Dominum habetis in celo.
Numérotation du verset
Col. 4,2
Orationi instate,
vigilantes
in ea
in gratiarum actione.
Numérotation du verset
Col. 4,3
Orantes
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis,
ad loquendum mysterium Christi.
Propter quod etiam vinctus sum,
Numérotation du verset
Col. 4,4
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
Numérotation du verset
Col. 4,5
In sapientia
ambulate
ad eos
qui foris sunt
tempus redimentes.
Numérotation du verset
Col. 4,6
Sermo vester
semper in gratia
sale
sit conditus, ut
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Numérotation du verset
Col. 4,7
Que circa me sunt
omnia vobis nota faciet
Tychicus
carissimus frater,
et fidelis minister
et conservus
in Domino,
Numérotation du verset
Col. 4,8
quem misi ad vos ad hoc ipsum
ut
cognoscat
que circa vos sunt, et consoletur corda vestra
Numérotation du verset
Col. 4,9
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis, qui1
1 qui]
om. Weber
omnia que hic aguntur nota faciet2
2 faciet] facient
Weber
vobis.
Numérotation du verset
Col. 4,10
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
et Marcus consobrinus Barnabe de quo
accepistis
mandata
Si venerit ad vos excipite illum.
Numérotation du verset
Col. 4,11
Et Iesus qui dicitur Iustus
qui sunt ex circumcisione.
Hii soli
sunt
adiutores mei3 in regno Dei,
3 mei]
om. Weber
qui mihi
fuerunt solacio.
Numérotation du verset
Col. 4,12
Salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu,
semper sollicitus pro vobis in orationibus
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.
Numérotation du verset
Col. 4,13
Testimonium
enim perhibeo illi4, quod habet multum laborem pro vobis,
4 perhibeo illi]
inv. Weber
et pro his qui sunt Laodicie et qui Hierapoli.
Numérotation du verset
Col. 4,14
Salutat vos Lucas
medicus carissimus et Demas.
Numérotation du verset
Col. 4,15
Salutate fratres qui sunt Laodicie et Nympham
et que in domo eius est Ecclesiam.
Numérotation du verset
Col. 4,16
Et cum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur.
Et ea5 que Laodicensium est vos legantur6.
5 ea] eam
Weber
|
6 legantur] legatis
Weber
|
Numérotation du verset
Col. 4,17
Et dicite Archippo : Vide ministerium
quod accepisti in Domino,
ut illud impleas.
Numérotation du verset
Col. 4,18
Salutatio mea manu Pauli.
Memores estote vinculorum meorum
gratia Domini nostri Iesu Christi7 vobiscum. Amen.
7 Domini nostri Iesu Christi]
om. Weber
Epistola ad Colossenses finit.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Col. 4,1
prol.|
{6.633}
marg.|
.1.
Domini
.
Hic consequenter instruit dominos, dicens. Domini quod iustum est. utendo servitio eorum rationabiliter et modeste. et subditur adhoc ratio.
marg.|
.2.
Scientes
etc.
dominum
.
qui puniet vos acriter si taliter feceritis, secundum illud Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur.
marg.|
.3.
Orationi.
Postquam Apostolus instruxit personas diversorum statuum, hic consequenter se recommendat orationibus eorum dicens : Orationi insta. per mentis sublevationem.
marg.|
.4.
Vigilantes
in ea.
per debitam intentionem.
marg.|
.5.
In
gratiarum
.
propter beneficiorum Dei receptionem.
marg.|
.6.
Orantes
.
nam oratio multorum est magis exaudibilis.
marg.|
.7.
Pro
nobis
.
idest, pro me et sociis meis.
marg.|
.8.
Ut
Deus aperiat
etc. idest, ut det nobis libertatem et facultatem predicandi evangelium Christi.
marg.|
.9.
Propter quod
etiam
vinctus
.
in carcere, ne possim ad predicandum discurrere.
marg.|
.10.
Ut
manifestem illud
.
hoc refertur ad illud quod premittitur. Aperiat nobis ostium sermonis, scilicet ut manifestem illud, scilicet Christi mysterium, quod adhuc pluribus Gentibus est occultum.
marg.|
.11.
Ita.
scilicet constanter et discrete.
marg.|
.12.
Ut
oportet
etc. de tanto mysterio. Consequenter ostendit qualiter se habeant ad infideles, dicens.
marg.|
.13.
In
sapientia
etc.
qui
foris
id est extra ecclesiam.
prol.|
{6.634}
marg.|
.14.
Redimentes tempus
id est diligenter querentes opportunitatem predicandi eis evangelicam veritatem. et subditur modus debitus cum dicitur.
marg.|
.15.
Sermo
vester
etc id est sit talis, ut audientibus sit gratus. Et quia hoc per sapientiam fit, ideo subditur.
marg.|
.16.
Sale
sit
conditus
.
sapientia enim sal nominatur, eo quod est condimentum verborum sicut sal ciborum.
marg.|
.17.
Ut
sciatis
etc.
respondere
.
secundum conditionem sue persone ; aliter, enim respondendum est sapienti, aliter simplici, et sic de aliis.
marg.|
.18.
Que circa me sunt.
Hec est ultima pars huius principalis epistole que dicitur eius conclusio vel confirmatio. et hoc dupliciter primo per nuntiorum missionem, secundo per spiritualem salutationem, ibi, Salutat vos. Circa primum sciendum quod Apostolus misit hanc epistolam per certos nuntios, ad certificandum Colossenses, quod esset sua epistola, et ad plenius eis dicendum statum Apostoli, ut confirmarent eos in fide et consolarentu in tribulationibus que eis supervenerant, ut dictum est supra primo capitulo et patet ex dictis sententia usque ibi :
marg.|
.19.
Qui ex
id est vobis valde coniunctus caritate, et forte erat Gentilis natione, et de partibus Colossensium : factus tamen discipulus Pauli, sicut et Titus ex Gentilitate conversus, ut dictum est supra ad Gal. 2.
marg.|
.20.
Omnia que hic
aguntur
.
circa me et alios fideles.
Numérotation du verset
Col. 4,1
prol.|
{6.635}
marg.|
.1.
Salutat.
Hic ponitur confirmatio per salutationem bonorum. et primo salutat Colossenses ex parte suorum. secundo Laodicenses per ministerium eorum, ibi : Salutate. Prima adhuc in duas, quia primo ponit socios natione Iudeos. Secundo, Gentiles conversos, ibi, Salutat vos. Circa primum dicitur, Salutat vos Aristarchus concaptivus. id est particeps mei carceris et laboris.
marg.|
.2.
Et Marcus
consobrinus
Barnabe.
De isto Marco dicitur Act. 15. quod recessit a Paulo et Barnaba in Pamphylia : propter quod postea Paulus nolebat eum recipere in societatem predicationis sue : et sic Barnabas assumpto Marco ivit ad predicandum in una regione, et Paulus et Silas in alia. Videns tamen Paulus postea ex divisione illa utilitatem ecclesie secutam, recepit dictum Marcum in suam societatem. et mandavit Colossensibus et aliis quibus erat minus dilectus propter dictum recessum, quod si veniret ad eos, caritative reciperent eum. de quo mandato subditur. De quo accepistis, etc.
marg.|
.3.
Et Iesus qui dicitur iustus.
Apud Iudeos enim plures hoc nomine vocabantur.
marg.|
.4.
Qui sunt ex circumcisione.
id est Iudei ex natione.
marg.|
.5.
Hi soli.
scilicet Iudei.
marg.|
.6.
Sunt adiutores mei.
pro nunc.
marg.|
.7.
In regno Dei.
scilicet predicando.
marg.|
.8.
Qui mihi fuerunt solatio.
me consolando in mea tribulatione, et supplendo vicem meam in predicatione.
marg.|
.9.
Salutat vos.
Hic exprimit socios suos de Gentilitate conversos. dicens. Salutat vos Epaphras, etc. id est caritate vobis specialiter coniunctus, quia predicaverat eis, ut dictum est supra. 1. cap. propter quod magis afficiebatur ad eos. Est etiam ex eis, quia de Gentilitate conversus, sicut ipsi, et factus discipulus Pauli, sicut et Titus, et plures alii. {6.636} Cetera patent usque ibi :
marg.|
.10.
Et pro his qui sunt
Laodicie,
et qui
Hierapoli
.
quibus predicaverat sicut Colossensibus.
marg.|
.11.
Salutat vos Lucas medicus.
Fuit enim medicus corporaliter.
marg.|
.12.
Carissimus.
Paulo : quia fuit comes sue peregrinationis usque ad martyrium, ut dicit Hieron. in prologo super Luc. et Antiochensis natione.
marg.|
.13.
Salutate.
Hic consequenter salutat Laodicenses per ministerium Colossensium dicens, Salutate fratres qui sunt Laodicie. generaliter.
marg.|
.14.
Et Nympham.
specialiter, que predicatoribus ministrabat sumptus de suis facultatibus.
marg.|
.15.
Et que in domo eius est ecclesiam.
id est familiam eius Christianam.
marg.|
.16.
Et cum lecta
fuerit
apud vos
epistola
.
ista quam vobis mitto.
marg.|
.17.
Facite ut et
Laodicensium ecclesia legatur
.
ut mea doctrina communicata eis proficiat ad salutem, et econverso. Epistola tamen ad Laodicenses apud nos non habetur.
marg.|
.18.
Et dicite
Archippo
.
qui receperat ministerium super ecclesiam Colossensium.
marg.|
.19.
Vide.
diligenter attendendo.
marg.|
.20.
Ministerium
quod
accepisti
in
domino
.
idest, in divinis rebus.
marg.|
.21.
Ut
illud impleas
.
ad honorem divinum et salutem animarum.
marg.|
.22.
Salutatio mea.
Hoc scripsit Paulus manu propria ad magis certificandum quod epistola esset ab eo missa, eo quod pseudo Apostoli aliquando scribebant sub nomine verorum apostolorum ad magis decipiendum, ut dictum est supra. 2. ad Cor. ult. d.
marg.|
.23.
Memores
.
mihi compatiendo, et etiam in hoc si necesse fuerit, me imitando. Consequenter subdit que sit sua salutatio. dicens.
marg.|
.24.
Gratia
domini
nostri.
supple sit, que supplet omnem defectum. Amen.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Col. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=66&chapitre=66_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Col. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=66&chapitre=66_4)
Notes :