Capitulum 1
Numérotation du verset
1Th. 1,1
Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium in Deo Patre
et Domino Iesu Christo,
gratia vobis et pax.
Numérotation du verset
1Th. 1,2
Gratias agimus
Deo
semper pro omnibus vobis, memoriam vestri1 facientes
1 vestri]
om.Weber
in orationibus nostris
sine intermissione,
Numérotation du verset
1Th. 1,3
memores
operis fidei vestre
et laboris,
caritatis2
2 caritatis] et caritatis
Weber
et sustinentie
spei
Domini nostri Iesu Christi ante Deum
et Patrem nostrum.
Numérotation du verset
1Th. 1,4
Scientes
fratres dilecti a Deo electionem vestram,
Numérotation du verset
1Th. 1,5
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum,
sed et in virtute
et in Spiritu sancto,
et in plenitudine multa,
sicut
scitis quales fuerimus
in3 vobis
3 in]
om. Weber
propter vos.
Numérotation du verset
1Th. 1,6
Et vos imitatores nostri facti estis
et Domini,
excipientes
verbum in tribulatione
multa,
cum gaudio Spiritus sancti,
Numérotation du verset
1Th. 1,7
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus
in Macedonia et in Achaia.
Numérotation du verset
1Th. 1,8
A vobis
enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omnem locum4
4 omnen locum] omni loco
Weber
fides vestra
que est ad Deum profecta est, ita ut non sit nobis necesse
quicquam loqui.
Numérotation du verset
1Th. 1,9
Ipsi
enim de vobis5
5 vobis] nobis
Weber
adnuntiant, qualem
introitum habuerimus ad vos, et quomodo
conversi estis
ad Deum a simulacris,
a servire Deo vivo et vero
et exspectare Filium eius de celis
quem
suscitavit ex mortuis
Iesum
qui eripuit nos ab ira ventura.
Capitulum 1
Numérotation du verset
1Th. 1,1
marg.|
.1.
{6.637}
Paulus et
Silvanus
.
Hic incipit epistola prima ad Thessalonicenses, que dividitur in tres partes, scilicet salutationem : et persecutionem, ibi, Gratias agimus. et conclusionem prope finem epistole, ibi : Fratres orate. In prima ponuntur persone salutantes, cum dicitur, Paulus et Silvanus. iste est qui vocatur Silas Act. 15. quem accepit Paulus in socium, ut dicitur ibidem.
marg.|
.2.
Et
Timotheus
.
isti duo iunguntur Paulo in salutatione, quia cum eo laboraverant in Thessalonicensium conversione. secundo ponuntur persone salutate, cum dicitur.
marg.|
.3.
Ecclesie Thessalonicensium
.
idest, congregate in Deo. patre. Est autem Thessalonica civitas metropolis in Macedonia, que est quedam pars Grecie. tertio ponuntur bona optata, ibi :
marg.|
.4.
Gratia
vobis
.
in presenti.
marg.|
.5.
Et pax.
in futuro, ubi totaliter quietabitur appetitus.
marg.|
.6.
Gratias.
Hic incipit epistole persecutio in qua primo reddit Apostolus Thessalonicenses benevolos. secundo dociles. 4. cap. tertio cautos. 5. cap. Circa primum reddit illos benevolos dupliciter. primo de bonis eorum gratias agendo, secundo in adversis eos consolando. sec. cap. Prima in duas : quia primo gratias agit de bona eorum inchoatione, secundo de bonitatis huius diffusione, ibi : Et vos. Circa primum ponit duplex motivum huius gratiarum actionis, primum est bona eorum conversatio, dicens. Gratias agimus Deo semper. idest, omnibus horis ad orandum determinatis. vel semper in habitu, etsi non semper in actu : quia non semper potest homo actualiter orare.
marg.|
.7.
Memoriam vestri
.
specialem et expressam.
marg.|
.8.
Facientes
in
orationibus
.
hoc exponitur dupliciter, sicut dictum est de semper.
prol.|
{6.638}
marg.|
.9.
Memores operis fidei vestre
.
et quia fides sine operibus mortua est, subditur.
marg.|
.10.
Et
laboris
.
in his que pertinent ad promotionem fidei.
marg.|
.11.
Et
caritatis
.
Dei et proximi.
marg.|
.12.
Et
sustinentie
spei
id est tolerantie tribulationum quas patienter sustinuistis in spe recipiende mercedis a domino Iesu Christo.
marg.|
.13.
Ante
Deum
.
id est ita constanter vos habuistis acsi Deum presentem videretis.
marg.|
.14.
Scientes
.
Hic consequenter ponit secundum motivum ad gratias agendum, quod accipitur ex parte Dei, eo quod specialem dilectionem ostendit Thessalonicensibus, vocando eos ad fidem : non solum per predicationem, sed etiam per multam miraculorum operationem et hoc est quod dicit : Scientes fratres dilecti a Deo id est vos scientes electionem vestram tamquam specialiter electorum a Deo, supple habemus materiam gratias agendi.
marg.|
.15.
Quia evangelium nostrum.
idest, predicatio nostra.
marg.|
.16.
Non fuit ad vos in
sermone tantum,
sed in
virtute
.
idest, in miraculis divina virtute factis.
marg.|
.17.
Et in
spiritu
.
idest, datione spiritussancti in signo visibili.
marg.|
.18.
Et in
plenitudine multa
.
scilicet charismatum et donorum Dei.
marg.|
.19.
Sicut
scitis
.
quia vidistis.
marg.|
.20.
Quales fuerimus
in
vobis propter
vos.
quasi dicat talia miracula propter nos non fecit Deus inter vos pro nobis, quia iam ante eramus in Christo firmati, sed propter vos, ut credentes in fide solidi effetis. et ita fuit : quia in fide perstiterunt, nec falsos Apostolos receperunt, ut dicit Hiero. in prologo.
marg.|
.21.
Et vos.
Hic consequenter Apostolus gratias agit de bonitatis eorum diffusione. nam exemplo eorum alii profecerunt in fide et operibus bonis et hoc est quod dicitur : Et vos imitatores nostri facti estis. in fide et moribus.
marg.|
.22.
Et
domini
scilicet
Iesu Christi, quantum ad eius vitam, non quantum ad eius fidem, que in eo locum non habuit, eo quod non habet obscuritatem annexam, sed ab instanti conceptionis habuit claram visionem.
Numérotation du verset
1Th. 1,1
prol.|
{6.639}
marg.|
.1.
Excipientes
verbum
in
tribulatione multa
.
In principio enim conversionis habuerunt persecutionem etiam a civibus suis, ut habetur in fine seq. c.
marg.|
.2.
Cum
gaudio
.
et in hoc conformabantur apostolis, de quibus dicitur Act. 10. quod ibant gaudentes a conspectu consilii, etc.
marg.|
.3.
Ita
etc.
sitis forma
.
id est exemplar virtutis.
marg.|
.4.
Macedonia
et in.
provincie sunt Grecia.
marg.|
.5.
A
vobis
id est occasione vestri divulgatum est verbum Dei, quia multi prius tacentes timore, exemplo vestro constantes effecti predicaverunt publice et in pluribus locis. ideo subditur.
marg.|
.6.
Non
solum
.
sed in omni loco regionum circumiacentium.
prol.|
{6.640}
marg.|
.7.
Fides
vestra.
scilicet ordinata.
marg.|
.8.
Profecta.
idest, processit ultra.
marg.|
.9.
Ita ut,
etc. scilicet de vobis ad alios incitandum per vestrum exemplum. Et subditur causa.
marg.|
.10.
Ipsi enim.
vos commendando.
marg.|
.11.
Qualem
id est quam gaudenter et prompte fidem suscepistis ad predicationem nostram, non formidantes insurgentem tribulationem.
marg.|
.12.
Et
quomodo conversi
estis ad.
eligentes ei servire idololatria reiecta.
marg.|
.13.
Et
expectare
.
venturum ad iudicium sicut dicitur Act. 1.b. Hic Iesus qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet, etc.
marg.|
.14.
Qui
eripuit
nos ab
ira
.
idest, gehenne pena.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Th. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=67&chapitre=67_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Th. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=67&chapitre=67_1)
Notes :