Capitulum 2
Numérotation du verset
1Th. 2,1
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit,
Numérotation du verset
1Th. 2,2
sed ante passi multa1 et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis
1 multa]
om. Weber
fiduciam habuimus in Deo nostro
Numérotation du verset
1Th. 2,3
loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio
enim nostra non de errore,
neque de immunditia,
neque in dolo,
Numérotation du verset
1Th. 2,4
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur
nobis
evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes,
sed Deo
qui probat
corda nostra.
Numérotation du verset
1Th. 2,5
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
sicut scitis.
Neque in occasione avaritie,
Deus testis est,
Numérotation du verset
1Th. 2,6
nec querentes
ab hominibus
gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Numérotation du verset
1Th. 2,7
Cum
possemus2
2 possemus] possimus
Weber
oneri vobis3 esse
3 vobis]
om. Weber
ut Christi apostoli, sed
facti sumus parvuli4
4 parvuli] lenes
Weber
in medio vestrum,
tamquam
si nutrix
foveat filios suos.
Numérotation du verset
1Th. 2,8
Ita
desiderantes
vos,
cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei,
sed etiam animas nostras,
quoniam carissimi nobis facti estis.
Numérotation du verset
1Th. 2,9
Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis5.
5 laboris nostri et fatigationis] laborem nostrum et fatigationem
Weber
Nocte ac6 die operantes,
6 ac] et
Weber
ne quem vestrum gravaremus,
predicavimus in vobis evangelium Dei.
Numérotation du verset
1Th. 2,10
Vos testes estis et Deus, quam sancte
et iuste
et sine querela
vobis qui credidistis affuimus7,
7 affuimus] fuimus
Weber
Numérotation du verset
1Th. 2,11
sicut scitis
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
Numérotation du verset
1Th. 2,12
deprecantes vos et consolantes
testificati sumus,
ut ambularetis
digne Deo
qui
vocavit vos
in suum regnum et gloriam.
Numérotation du verset
1Th. 2,13
Ideo
et nos non solum vosgratias agimus Deo
sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei
accepistis illud8 non ut verbum hominum,
8 illud]
om. Weber
sed sicut est9 verbum Dei qui
9 est] est vere
Weber
qui operatur in vobis
qui credidistis in ipsum10.
10 in ipsum]
om. Weber
Numérotation du verset
1Th. 2,14
Vos enim
imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu,
quia eadem passi estis
et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis
Numérotation du verset
1Th. 2,15
qui
et Dominum occiderunt Iesum
et prophetas et nos
persecuti sunt, et Deo non placent
et omnibus hominibus
adversantur
Numérotation du verset
1Th. 2,16
prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant,
ut impleant
peccata sua semper.
Pervenit11
11 pervenit] prevenit
Weber
enim12 ira
12 enim] autem
Weber
Dei super illos
usque
in finem.
Numérotation du verset
1Th. 2,17
Nos
autem fratres desolati a vobis
ad tempus
ore13,
13 ore CorS3] hore CorS3*
Weber
conspectu14,
14 conspectu] aspectu
Weber
non corde,
abundantius
festinavimus
faciem vestram videre
cum multo
desiderio.
Numérotation du verset
1Th. 2,18
Quoniam quidem15
15 quidem]
om. Weber
voluimus venire ad vos,
ego quidem Paulus
et semel et iterum, sed16 impedivit nos
16 sed] et
Weber
Satanas.
Numérotation du verset
1Th. 2,19
Que est enim nostra spes
aut gaudium
aut corona glorie
Nonne vos
ante Dominum nostrum Iesum Christum17 estis in adventu eius.
17 Christum]
om. Weber
Numérotation du verset
1Th. 2,20
Vos
enim estis gloria nostra
Capitulum 2
Numérotation du verset
1Th. 2,1
prol.|
{6.639}
Nam et ipsi.
Postquam Apostolus reddidit Thessalonicenses benevolos de bonis eorum gratias agendo, hic consequenter idem facit in adversis eos consolando. Et dividitur in duas partes, quia primo facit hoc per conformitatem ad ipsum, secundo per conformitatem ad ecclesiam Hierosolymorum, ibi : Vos enim. Circa primum facit talem rationem. Nullus debet desolari, sed magis consolari de conformitate ad suum magistrum, quia in hoc consistit eius perfectio. Luc. 6.f. Perfectus omnis erit si sit sicut magister eius. Ego vero qui sum magister et doctor vester sustinui multas tribulationes et sustineo, propter quod debetis in tribulationibus consolari, quia in hoc conformamini mihi. In hac autem ratione sic procedit, quia primo declarat minorem huius rationis per tribulationes quas sustinuit ad eos veniendo, secundo per has quas sustinuit cum eis manendo, ibi : Memores enim. Prima adhuc in duas, quia primo ponit suam declarationem secundo removet multiplicem obiectionem, ibi : Exhortatio. Circa primum dicit.
marg.|
.1.
Nam et ipsi scitis
fratres introitum
.
idest, modum introeundi.
prol.|
{6.640}
marg.|
.2.
Quia non
inanis
fuit,
idest, levis et facilis, sed valde gravis.
marg.|
.3.
Sed ante.
gravia verbera.
marg.|
.4.
Et
contumeliis affecti
.
verba aspera.
marg.|
.5.
Sicut scitis.
quia hoc non fuit longe a civitate vestra, ideo subditur.
marg.|
.6.
In
Philippis
.
que est civitas Macedonie, ut habetur Act. 16.e. Ibi enim Paulus et Silas fuerunt graviter virgis cesi et incarcerati, ut habetur ibidem.
marg.|
.7.
Fiduciam habuimus in domino.
quasi dicat ex illis tribulationibus non fuimus territi, sed in domino confidentes venimus ad predicandum vobis.
marg.|
.8.
Evangelium
.
et circa hoc fuimus valde soliciti. quasi dicat propter quod in tribulationibus debetis consolari tamquam nobis conformes effecti.
marg.|
.9.
Exhortatio
.
Hic consequenter removet multiplicem obiectionem. Posset enim aliquis dicere quod non esset consolabile Pauli dictis conformari, eo quod esset defectuosus in vita et doctrina, sicut dicebant pseudo apostoli de ipso, propter quod hoc removet excludendo illa per que possent impingi in eius doctrina et vita dicens : Exhortatio enim nostra. circa fidem qualis erat hereticorum doctrina, sed de veritate mera.
Numérotation du verset
1Th. 2,1
prol.|
{6.641}
marg.|
.1.
Neque de immunditia.
sicut erat doctrina Epicureorum, que tunc vigebat, ut habetur Act. 17.
marg.|
.2.
Neque in dolo.
sicut docebant falsi Christiani, quia aliquando docebant vera de fide Catholica, ut deprehenderentur Catholici, sicut de Torquato legitur in legenda Sancti Tiburtii.
marg.|
.3.
Sed sicut probati sumus a.
idest, approbati ab ipso.
marg.|
.4.
Ut crederetur nobis.
tamquam fidelibus ministris.
marg.|
.5.
Evangelium.
id est predicatio Evangelii.
marg.|
.6.
Ita loquimur.
fideliter predicando. querentes Dei beneplacitum, et non hominum.
marg.|
.7.
Sicut scitis.
Ex visu et auditu.
marg.|
.8.
Neque in occasione avaritie.
predicando propter questum, nec propter vane glorie fastum, sicut predicabant pseudo Apostoli.
marg.|
.9.
Cum possemus vobis oneri esse.
Accipiendo sumptum a vobis et etiam honorem.
marg.|
.10.
Ut Christi Apostoli.
veri, quibus talia debentur.
marg.|
.11.
Sed facti sumus parvuli,
etc. Inter vos humiliter conversando, et non solum humiliter, sed etiam caritative ac dulciter.
marg.|
.12.
Tamquam si nutrix foveat filios suos.
Lacte et nutrimento corporali.
marg.|
.13.
Ita desiderantes vos.
et non vestra.
marg.|
.14.
Cupide
id est intense desiderantes vestram salutem.
marg.|
.15.
Volebamus tradere,
etc.
Evangelium Dei.
quod est spirituale nutrimentum.
prol.|
{6.642}
marg.|
.16.
Sed etiam animas nostras.
id est vitas nostras parati fuimus pro salute vestra exponere.
marg.|
.17.
Quoniam carissimi fratres,
etc.
Maiorem enim caritatem nemo habet, quam ut animam suam proponit pro amicis suis.
marg.|
.18.
Memores enim.
Postquam Apostolus ostendit se passum tribulationes ad Thessalonicenses veniendo, hoc idem ostendit cum eis manendo dicens : Memores enim facti estis fratres. quasi dicat non est diu quod vidistis, et sic non estis obliti.
marg.|
.19.
Laboris nostri.
in corde.
marg.|
.20.
Et fatigationis
etc. Propter excessum laboris.
marg.|
.21.
Nocte ac die
operantes
.
manualiter : horis exceptis quibus intendebat predicationi vel orationi, ut ipse et sui viverent de proprio labore.
marg.|
.22.
Ne quem
vestrum
gravaremus.
Accipiendo sumptus a vobis.
marg.|
.23.
Predicavimus vobis Evangelium,
etc. Gratis, cum tamen sumptus de iure possimus accipere.
marg.|
.24.
Vos testes estis.
Quantum ad exteriora.
marg.|
.25.
Et Deus.
Quantum ad interiora.
marg.|
.26.
Quam sancte.
erga Deum.
marg.|
.27.
Et iuste.
Erga proximum, ita quod nullus poterat conqueri de nobis.
marg.|
.28.
Qualiter unumquenque vestrum sicut pater,
etc. id est paterno affectu inducentes.
marg.|
.29.
Vos.
ad bonum.
marg.|
.30.
Et consolantes.
si quis vestrum fuerat desolatus propter peccata commissa, vel alia de causa.
marg.|
.31.
Testificati sumus.
id est sub testimonio sanctorum vos adiuravimus.
Numérotation du verset
1Th. 2,1
prol.|
{6.663}
marg.|
.1.
Ut ambularetis,
etc. De virtute in virtutem procedendo.
marg.|
.2.
Qui vocavit vos in
etc. id est ut essetis de regno per gratiam in presenti, et gloriam suam futuro, et quia fecerunt sic Thessalonicenses, ideo gratias agens Deo, subdit.
marg.|
.3.
Ideo et nos gratias.
In omnibus horis ad hoc aptis.
marg.|
.4.
Quoniam cum accepissetis a nobis.
Per predicationem nostram.
marg.|
.5.
Verbum
auditus
Dei.
id est verbum Evangelicum nobis divinitus revelatum.
marg.|
.6.
Accepistis illud non ut verbum hominum.
sicut est doctrina Physica.
marg.|
.7.
Sed sicut est verbum Dei
id est sic recepistis devote, sicut recipi debet verbum habitum ex divina revelatione.
marg.|
.8.
Qui operatur in vobis.
docendo interius. Homines enim solum movent auditum exterius. ideo dicit Christus Apostolis Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere.
marg.|
.9.
Vos enim fratres.
Postquam Apostolus consolatus est Thessalonicenses per conformitatem ad seipsum, hoc idem facit per conformitatem ad Ecclesiam Hierosolymitarum. In Hierusalem enim primo incepit ecclesia, prout distinguitur contra synagogam, ut patet Act. 1. et inde primo derivata est ad alia Iudea loca. et ille Ecclesie constanter sustinuerunt persecutiones a Iudeis qui Christum occiderunt et prophetas : et in hoc Ecclesia Thessalonicensium erat eis conformis. que persecutiones sustinuerunt a civibus suis : quod debebat sibi esse consolationis materia propter conformitatem ad Ecclesiam primitivam : et hoc est quod dicit : Vos enim imitatores facti estis, etc. Et patet in littera usque ibi :
prol.|
{6.664}
marg.|
.10.
Prohibentes nos Gentibus loqui.
id est Evangelium Christi.
marg.|
.11.
Salve fiant.
scilicet Gentes.
marg.|
.12.
Ut impleant.
id est augeant.
marg.|
.13.
Peccata sua semper.
scilicet Iudei in sua perfidia obstinati Deo permittente, et diabolo procurante ?
marg.|
.14.
Pervenit enim ira Dei,
etc. Quia subtrahit iuste gratiam suam ab eis.
marg.|
.15.
Usque in finem
id est usque versus finem mundi. Tunc enim sunt ad fidem convertendi, sicut dictum est supra frequenter. Potest etiam aliter exponi : Usque in finem. id est eternaliter, quantum ad illos qui in sua perfidia moriuntur.
marg.|
.16.
Nos autem fratres.
Postquam Apostolus consolatus est Thessalonicenses scripto, hic consolatur eos nuntio. et primo scribit mittendi rationem, secundo ipsam missionem. in principio seq. capit. Ratio autem consistit in hoc, quia desiderat ire Thessalonicam, et ecclesiam personaliter consolari sed habuit impedimentum : propter quod ad hoc misit nuntium. Dicit igitur : Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus ore. id est desolati, propter quod vobiscum non eramus.
marg.|
.17.
Aspectu non corde.
id est licet possemus vobis loqui, nec vos videre, tamen habebamus vos in corde. ideo subditur.
marg.|
.18.
Abundantius festinavimus.
id est disposuimus festinanter venire ad vos ad vestram consolationem.
marg.|
.19.
Ego quidem Paulus.
cum sociis meis.
marg.|
.20.
Sed impedivit
etc. tacet autem modum impediendi, et similiter Glossa nec ego volo in hoc divinare. Et consequenter subdit rationem quare desiderabat videre eos et consolari in Domino que est augmentatio sui meriti et premii, dicens.
Numérotation du verset
1Th. 2,1
prol.|
{6.645}
marg.|
.1.
Que est enim nostra spes.
in presenti de augmento meriti et premii.
marg.|
.2.
Aut gaudium.
spirituale.
marg.|
.3.
Aut corona glorie.
id est ratio consequendi premium aureole, {6.646} que doctoribus debetur.
marg.|
.4.
Nonne
vos.
quasi dicat sic, quia converterat eos ad fidem. ideo sequitur.
marg.|
.5.
Vos enim estis gloria
etc. scilicet materialiter habebat enim materiam gloriandi in domino, et gaudendi de eorum conversione et bona conversatione.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Th. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=67&chapitre=67_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Th. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=67&chapitre=67_2)
Notes :