string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr67.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Th. 3,1 

Propter quod
non sustinentes amplius placuit nobis
remanere Athenis solis,
Numérotation du verset 1Th. 3,2 

et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelium1 Christi
1 Evangelium] Evangelio Weber
ad
confirmandos vos
et exhortandos pro fide vestra,
Numérotation du verset 1Th. 3,3 

ut nemo
moveatur
in tribulationibus istis,
ipsi enim
scitis quod in hoc
positi sumus.
Numérotation du verset 1Th. 3,4 

Nam
et cum essemus apud vos2, predicebamus vobis
2 essemus - apud vos] inv. Weber
passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
Numérotation du verset 1Th. 3,5 

Propterea
et ego amplius
non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram,
ne forte
temptaverit vos
is
qui temptat et
inanis fiat labor vester3.
3 vester] noster Weber
Numérotation du verset 1Th. 3,6 

Nunc autem veniente Timotheo
ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem
et caritatem vestram,
et quia memoriam nostri habetis
bonam,
semper desiderantes
nos videre,
sicut nos quoque
vos,
Numérotation du verset 1Th. 3,7 

ideo consolati sumus,
fratres, in
vobis in omni necessitate
et tribulatione nostra, per fidem vestram4,
4 fidem vestram] vestram fidem Weber
Numérotation du verset 1Th. 3,8 

quoniam
nunc
vivimus,
si vos statis
in Domino.
Numérotation du verset 1Th. 3,9 

Quam enim
gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis
in omni gaudio
quo gaudemus
propter vos
ante
Dominum5 Deum nostrum nocte et die abundantius orantes,
5 Dominum] om. Weber
ut videamus faciem vestram et compleamus
ea que desunt fidei vestre.
Numérotation du verset 1Th. 3,11 

Ipse autem
Deus
et Pater noster
et Dominus Iesus
dirigat viam nostram
ad vos.
Numérotation du verset 1Th. 3,12 

Vos autem
Deus6 multiplicet
6 Deus] Dominus Weber
et abundare faciat caritatem vestram7
7 vestram] om. Weber
in invicem,
et in omnes
quemadmodum
et nos
in vobis
Numérotation du verset 1Th. 3,13 

ad confirmanda corda vestra
sine querela in sanctitate ante Deum
et Patrem nostrum, in adventu
Domini nostri Iesu Christi8 cum omnibus sanctis eius amen.
8 Christi] om.Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Th. 3,1 
prol.| {6.645} Propter quod. Posita ratione mittendi nuntium, hic consequenter eum mittit. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur hec missio, secundo Pauli deprecatio, ibi : Ipse autem Deus. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur utilitas missionis, secundo reversionis, ibi : Nunc autem. Circa primum continuando se precedentibus, dicit.
marg.| .1.  Propter   quod id est quia gloria nostra estis et gaudium.
marg.| .2.  Non   sustinentes amplius id est non expectantes ultra scire certius statum vestrum.
marg.| .3.  Placuit nobis id est mihi et Silvano.
marg.| .4.  Remanere   Athenis solis id est sine Timotheo, qui est tertius in salutatione positus, ut dicit hic Glossa. Sed quia non est consuetum, quod nuntius epistole ponatur in eius salutatione, cum vadit personaliter ad salutatos : ideo videtur aliis, quod iste Timotheus qui dicitur hic missus, cum subditur.
marg.| .5.  Et misimus   Timotheum   . est alius a predicto, quia plures erant eiusdem nominis.
marg.| .6.  Fratrem   nostrum   . religione Christiana.
marg.| .7.  Ministrum   Dei in   evangelium Christi id est in predicatione evangelii.
marg.| .8.  Ad confirmandos vos , in omni bono.
marg.| .9.  Exhortandos   pro fide   vestra   . stabilienda.
marg.| .10.  Ut nemo   moveatur etc. que nobis et vobis supervenerunt a fidei {6.646} adversariis.
marg.| .11.  Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus id est dispositi a Christo : dicente Io. 17.a. Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium, se prestare Deo. et subdit quare debebat hoc scire, dicens.
marg.| .12.  Nam etc. Et patet.
marg.| .13.  Sicut et   factum   est. in vobis.
marg.| .14.  Et scitis. etiam de vobis.
marg.| .15.  Propterea etc.  non   sustinens   . aliquam dilationem.
marg.| .16.  Misi ad   cognoscendam etc. per certum nuntium et fidelem.
marg.| .17.  Ne forte   tentaverit etc id est diabolus, qui semper nititur per tentationes suas bonos subvertere.
marg.| .18. Et inanis fiat   labor noster   . si vos subverterit, quod absit.
marg.| .19. Nunc autem. Hic consequenter ponitur utilitas reversionis, cum dicitur. Nunc autem veniente Timotheo etc. expleto suo ministerio.
marg.| .20.  Et annunciante etc. stabilem.
marg.| .21.  Et   caritatem   . accensam ad proficiendum in melius.
marg.| .22.  Et quia memoriam etc. orando pro nobis.
marg.| .23.  Semper   desiderantes etc. eo quod ista, supple ; speramus audire in reditu eius.
marg.| .24.  Ideo consolati   sumus   . iam in spe.
marg.| .25.  In   vobis   . id est pro bono quod speramus audire de vobis.
marg.| .26.  In omni etc. ita quod omnis tribulatio et angustia in nobis superveniens diminuitur propter bonum fidei vestre quod speramus audire.
marg.| .27.  Quoniam nunc vivimus id est quasi de morte ad vitam suscitati sumus.
Numérotation du verset 1Th. 3,1 
prol.| {6.647}
marg.| .1. Si vos statis in domino. immobiles et firmi, nec sufficeremus ad reddendum gratias Deo de tanto bono, ideo subditur.
marg.| .2. Quam enim gratiarum actionem etc. et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Et compleamus ea que desunt fidei vestre. Licet haberent notitiam fidei quantum ad ea que sunt ad salutem necessaria, tamen ad magnum eorum profectum cederet, si Apostolus venire possit ad magis explicandum aliqua, que non potuit eis ad plenum dicere, quando fuit presens cum eis : quia fuit compulsus exire propter commotionem civitatis, ut habetur Act. 17.
marg.| .4. Ipse autem. Hic consequenter ponitur Apostoli deprecatio pro Thessalonicensibus, ut Deus sua gratia suppleat quod ipse facere non poterat. ideo dicit : Ipse autem Deus. omnium per creationem.
marg.| .5. Et pater noster. scilicet fidelium specialiter per gratie adoptionem.
prol.| {6.648}
marg.| .6. Et dominus noster Iesus Christus. qui est mediator Dei et hominum.
marg.| .7. Dirigat viam nostram ad vos. removendo impedimenta a sathana procurata.
marg.| .8. Vos autem etc.   multiplicet   . numero et merito.
marg.| .9. Et abundare faciat caritatem. qua crescente crescunt alie virtutes infuse.
marg.| .10. In invicem. caritative mutuo subveniendo.
marg.| .11. Et nos in vobis. abundamus caritate.
marg.| .12. Ad confirmanda corda vestra. in moribus et in fide, ut sitis.
marg.| .13. Sine querela. id est sine reprehensione aliqua.
marg.| .14. In sanctitate ante Deum. id est in sanctitate vera, et non simulata que est coram hominibus tantum.
marg.| .15. In adventu domini nostri Iesu Christi. in adventu eius ad finale iudicium sitis de numero et consortio sanctorum, et subditur.
marg.| .16. Amen. ad confirmationem precedentium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Th. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=67&chapitre=67_3)

Notes :