string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr67.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 

De cetero ergo,
fratres, rogamus vos et obsecramus
in Domino Iesu,
ut quemadmodum accepistis a nobis
quomodo vos oporteat ambulare
et placere Deo,
sic1 et ambuletis ut abundetis magis.
1 sic] sicut Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,2 

Scitis enim
que precepta
dederim vobis
per Dominum Iesum.
Numérotation du verset 1Th. 4,3 

Hec 2
2 dederim] dederimus Weber
est enim voluntas Dei,
sanctificatio vestra,
Numérotation du verset 1Th. 4,4 

ut
abstineatis vos
a fornicatione,
ut sciat unusquisque vestrum suum vas
possidere
in sanctificatione
et honore,
Numérotation du verset 1Th. 4,5 

non in passione desiderii,
sicut et gentes
que ignorant Deum.
Numérotation du verset 1Th. 4,6 

Et3
3 Et] ut Weber
ne quis supergrediatur,
neque circumveniat
in negotio
fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus
sicut et prediximus4 et testificati sumus.
4 prediximus] prediximus vobis Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,7 

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam5,
5 immunditiam] inmunditia Weber
6sed in sanctificationem.
6 sanctificationem] sanctificatione Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,8 

Itaque
qui hec7 spernit
7 hec] om. Weber
non
hominem spernit sed Deum
qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis.
Numérotation du verset 1Th. 4,9 

De caritate autem fraternitatis
non necesse habemus scribere vobis.
Ipsi enim vos a Deo didicistis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset 1Th. 4,10 

Et ei8 facitis
8 Et ei] Etenim Weber
illud
in omnes fratres
in universa Macedonia.
Rogamus vos autem9, fratres, ut abundetis magis
9 vos autem] autem vos Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,11 

et operam detis ut quieti sitis,
et
vestrum10 negotium agatis et operemini manibus vestris sicut precepimus vobis
10 vestrum] ut vestrum Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,12 

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis.
Numérotation du verset 1Th. 4,13 

Nolumus autem
vos ignorare fratres de dormientibus
ut non contristemini
sicut et ceteri
qui spem non habent.
Numérotation du verset 1Th. 4,14 

Si enim credimus quod Iesus mortuus est
et resurrexit, ita
et Deus eos qui dormierunt per Iesum
adducet
cum eo.
Numérotation du verset 1Th. 4,15 

Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini,
quia nos qui vivimus qui residui sumus
in adventu11 Domini
11 adventu] adventum Weber
non preveniemus eos qui dormierunt.
Numérotation du verset 1Th. 4,16 

Quoniam ipse Dominus in iussu
et in voce archangeli
et in tuba Dei descendet
de celo,
et mortui
qui in Christo sunt resurgent primi.
Numérotation du verset 1Th. 4,17 

Deinde nos
qui vivimus
qui relinquimur simul rapiemur
cum illis in nubibus
obviam Domino in era, et sic
semper cum Domino erimus.
Numérotation du verset 1Th. 4,18 

Itaque
consolamini invicem
in verbis istis.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 
prol.| {6.647}
marg.| . 1 . De   cetero   . Hic incipit tertia pars principalis, in qua reddit Thessalon. dociles eos informando, et de defectibus corrigendo. Licet enim communitas eorum esset sancta, tamen ibi erant aliqui de fratribus corrigendi et specialiter de quatuor. Et secundum hoc presens cap. in quatuor partes {6.648} dividitur, que patebunt prosequendo. Circa primum sciendum quod Gentiles reputabant fornicationem simplicem esse licitam, et ideo propter consuetudinem pristinam aliqui de gentilitate conversi, erant adhuc fornicarii. propter quod Apostolus corrigit hoc vitium ad virtutem oppositam inducendo, dicens.
marg.| .2. Obsecramus. id est per rem sacram adiuramus, quod debet plus vos movere, quam simplex deprecatio nostra.
marg.| .3. Ut quemadmodum. verbo et exemplo.
Numérotation du verset 1Th. 4,1 
prol.| {6.649}
marg.| .1. Quomodo vos oporteat ambulare. in via morum.
marg.| .2. Et placere Deo. caste et munde vivendo.
marg.| .3. Sic et ambuletis. in his semper proficiendo.
marg.| .4. Scitis enim. id est scire debetis.
marg.| .5. Que precepta. id est de mandato ipsius cui simpliciter est obediendum.
marg.| .6. Hec est enim voluntas Dei. cuius mandato expresso.
marg.| .7. Sanctificatio id est emundatio a carnalibus peccatis.
marg.| .8. Ut abstineatis a fornicatione. tamquam a Deo prohibita : ad eam enim sequitur incertitudo prolis ex vago concubitu : que est directe contra bonum humane nature. pater enim debet filiis nutrimentum et documentum, aliter non bene possunt stare. nullus autem solicitus est de talibus circa prolem sibi incertam.
marg.| .9. Ut sciat unusquisque. id est corpus proprium. quod vas dicitur, eo quod ipso formato per naturam, anima a Deo infunditur per creationem.
marg.| .10. Possidere. permanentes.
marg.| .11. In sanctificatione. Corpus enim in fornicationem debitum dehonoratur quia bestiale efficitur, Psal. 48.d. Homo cum in honore esset : non intellexit, etc.
marg.| .12. Non in passione. id est non sequendo passionem concupiscentie venereorum, que est nimis vehemens.
marg.| .13. Sicut etc. supple sequuntur eam, credentes fornicationem simplicem esse licitam.
marg.| .14. Et ne quis. Hic incipit pars secunda, in qua corrigit cupiditatis {6.650} vitium : inducens ad oppositum. Et primo ponit hanc inductionem : secundo quandam excusationem, ibi : De caritate. Circa primum dicit : Et ne quis supergrediatur. opprimendo proximum, ut ab eo extorqueat iniuste possessionem suam vel rem aliam.
marg.| .15. Neque circunveniat. ipsum decipiendo vel illaqueando debitis per usuras vel per mercationes malas et consimilia.
marg.| .16. Quoniam. graviter puniendo.
marg.| .17. Sicut prediximus. apud vos existentes.
marg.| .18. Et testificati sumus. id est per testimonium scripturarum ostendimus.
marg.| .19. Non enim, etc. id est ut serviamus immunditie peccati cuiuscunque.
marg.| .20. Sed in sanctificationem. id est ut vivamus sancte.
marg.| .21. Itaque qui hec. que predixi.
marg.| .22. Non hominem spernit. tantum.
marg.| .23. Sed Deum. cuius sunt mandata.
marg.| .24. Qui etiam dedit spiritum etc. id est adiutorium impletionis mandatorum suorum.
marg.| .25. De caritate autem fraternitatis. Hic ponit excusationem suam scribendi, scilicet Thessalonicensibus de operibus pietatis, dicens : De caritate autem fraternitatis. id est de operibus pietatis ad pauperes fideles.
marg.| .26. Non necesse habemus scribere etc. Quia Thessalonicenses diligenter exercebant talia. Nec istud obviat ei quod predictum est de correctione pietatis, quia frequenter inveniuntur aliqui exercentes usuras et mercationes malas, qui tamen erga pauperes faciunt opera pietatis.
Numérotation du verset 1Th. 4,1 
prol.| {6.651}
marg.| .1. Rogamus autem vos fratres. Hec est tertia pars principalis huius capituli, in qua corrigit ociosos et vagabundos, dicens. Rogamus autem vos fratres ut abundetis magis. in operibus bonis.
marg.| .2. Et operam detis. id est diligentiam adhibeatis.
marg.| .3. Ut quieti sitis. et non vagabundi : quia tales solent cadere in alia vitia, scilicet curiositatis et carnalitatis.
marg.| .4. Et ut vestrum negocium agatis. Quia homines circa hoc negligentes depauperantur : et quia volunt tenere modum vivendi consuetum, et per consequens latrones et raptores efficiuntur.
marg.| .5. Et operemini etc. ad evitandum ociositatem, que est sentina omnium vitiorum, et ad conservandum sanitatem : quam facit labor moderatus.
marg.| .6. Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. id est ad infideles, ut ex bona vestra conversatione convertantur ad fidem. In moralibus enim magis movent exempla quam verba.
marg.| .7. Et nullius aliquid desideretis. ita quod non solum caveatis a {6.652} malo actu exteriori. sed etiam interiori.
marg.| .8. Nolumus. Hec est quarta pars principalis, in qua corrigit aliquos immoderate lugentes mortuos. Et dividitur in tres partes : quia primo arguit hunc luctum. secundo ponit occasionaliter future resurrectionis modum, ibi : Hoc enim. tertio concludit intentum, ibi : Ita. Circa primum dicit.
prol.| Nolumus autem etc.  de dormientibus. id est de defunctis qui dormiunt somno mortis, a quo excitabuntur tempore resurrectionis.
marg.| .9. Ut non contristemini. inconsolabiliter.
marg.| .10. Sicut et ceteri, etc. scilicet future resurrectionis, et sic credunt aliqui amicos defunctos periisse totaliter, et ad semper, et propter hoc habent occasionem lugendi eos quasi inconsolabiliter, non sic autem Christiani qui habent spem resurgendi, propter quod vitiosum est eis immoderate mortuos lugere, quia in hoc assimilantur infidelibus future resurrectionis spem non habentibus. Iugere tamen defunctos moderate est opus pietatis. Quod autem resurrectio mortuorum sit mox futura ostendit dicens.
Numérotation du verset 1Th. 4,1 
prol.| {6.653}
marg.| .1. Si enim etc. et accipitur hic si pro quia : nam ad articulos fidei pertinet credere Iesum vere mortuum fuisse et resurrexisse.
marg.| .2.  Ita et Deus. qui suscitavit Iesum.
marg.| .3.  Eos qui dormierunt. somno mortis.
marg.| .4.  Per Iesum. Tamquam per mediatorem Dei et hominum.
marg.| .5.  Adducet cum eo. ad vitam immortalem resuscitando.
marg.| .6.  Hoc enim vobis. quia locutus est Apostolus de resurrectione futura, ideo hic consequenter declarat modum resurrectionis. Ad cuius intelligentiam sciendum quod aliqui dixerunt, quod Christo veniente ad iudicium aliqui homines reperientur vivi, qui transferentur ad statum immortalitatis sine morte intermedia : sic exponentes quod hic dicitur. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur, scilicet vivi usque ad adventum Christi, simul rapiemur cum illis, i. cum mortuis resuscitatis. obviam Christo. descendenti ad iudicium. Et dicunt quod Apostolus se connumerat eis, eo quod pertinet ad idem corpus ecclesie. sed hec expositio primo deficit in hoc ; quod dicit aliquis sine morte ad immortalitatem transire : quia ad descendentes ab Adam, preter Christum, et matrem eius, incurrerunt originale peccatum, cuius pena est mors, et ideo omnes solvent debitum mortis, propter quod alii dixerunt quod illi qui adventu Christi reperientur vivi in raptu illo obviando Christo subito morientur, et statim resurgent, sed adhuc hoc videtur inconvenienter dictum, quia conflagrationis ignis purgans elementa et incinerans corpora mixta precedet adventum Christi ad iudicium, et sic nulli homines reperientur vivi, qui obvient Christo venienti {6.654} nisi de resurgentibus post ignem dictum.
prol.| Preterea, quod Apostolus connumeret se predictis, eo quod pertinet ad idem corpus ecclesie cum eis, non videtur rationabiliter dictum. nam eadem ratione diceretur de omnibus fidelibus preteritis presentibus et futuris. Propter quod salvo meliori iudicio, videntur mihi verba Apostoli aliter exponenda cum dicitur. Hoc enim vobis dicimus, de modo future resurrectionis.
marg.| .7.  In verbo domini. id est sicut revelavit nobis.
marg.| .8.  Quia nos qui vivimus etc. in hoc mundo a patribus defunctis.
marg.| .9.  Non preveniemus. in resurrectione futura.
marg.| .10.  Eos qui dormierunt. citius resurgendo illis qui iam ante diu mortui sunt, quia resurrectio fiet virtute divina, que operatur in instanti, ideo subditur.
marg.| .11.  Quoniam ipse dominus , Iesus Christus.
marg.| .12.  In iussu. dicendo : Surgite mortui ad iudicium.
marg.| .13.  Et in voce archangeli. scilicet Michaelis, qui est princeps ecclesie, sub quo intelliguntur angeli alii, qui ministerium adhibebunt in resurrectione colligendo cineres, et magnum sonum facient tamquam iudicis precones.
prol.| Potest etiam aliter exponi, ut illud dictum : Surgite mortui ad iudicium, sit archangeli Michaelis executive, et Christi imperative, cuius virtute infinita fiet resurrectio. et sic cum dicitur. In Iussu. refertur ad Christum. Et quod subditur. Et in voce archangeli. ad Michaelem archangelum.
marg.| .14.  Et in tuba Dei. Ista tuba non est aliud, nisi vox predicta, que dicitur tuba propter similitudinem tube materialis veteris Testamenti qua fiebat vocatio ad concilium, et preparatio ad bellum, et invitatio ad festum : {6.655} quia tunc omnes congregabuntur in iudicium, et armabitur creatura in ultionem inimicorum, et invitabuntur iusti ad festum angelorum.
Numérotation du verset 1Th. 4,1 
marg.| .1. Descendet de   celo   . Nam iudicabit in forma humana apparens secundum quod dicitur Act. 1.h. Hic Iesus qui assumptus est a vobis, in forma humanitatis, sic veniet, scilicet ad iudicium.
marg.| .2.  Et   mortui   qui etc. Ista prioritas et posterioritas non potest referri ad actum resurgendi, ita quod aliqui resurgent prius aliis prioritate temporis. nam omnes resurgent in eadem instanti, secundum quod dicitur. 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus. et subditur. in momento, in ictu oculi. Nec potest hic accipi prioritas dignitatis, quia patres ve. Te. in resurrectione non erunt digniores apostolis, qui erunt assessores iudicis, Mt. 19.d. Sedebitis supersedes duodecim etc. de quibus dicit hic Apostolus : Deinde nos. propter quod salvo meliori iudicio videtur mihi, quod ista prioritas {6.656} et posterioritas sit referenda ad quietem in Christo per bonam mortem, et sic iungendo litteram dicitur. Et mortui qui in Christo sunt, id est quiescunt in fide eius mortui.
marg.| .3.  Primi. id est respectu nostri qui adhuc vivimus.
marg.| .4.  Resurgent. cum posteris.
marg.| .5.  Deinde nos qui vivimus. supple quiescemus in Christo in eius fide moriendo.
marg.| .6.  Simul rapiemur cum illis. iam resuscitati cum ipsis.
marg.| .7.  Obviam Christo. venienti ad iudicium.
marg.| .8.  In aera. ubi proferet sententiam iudicii super vallem Iosaphat, ut dictum fuit Ioele. 3.
marg.| .9. Et sic semper etc. quia electi a Christo non separabuntur amplius, sed semper erunt sibi coniuncti, non solum in anima sed etiam in Corpore.
marg.| .10. Itaque. Hic ex predictis concludit intentum, scilicet quod fideles non debent immoderate lugere mortuos, sed de ipsis consolari, ex quo sunt ad vitam immortalem et felicem resuscitandi. et hoc est quod dicit. Itaque consolamini etc. de resurrectione fidelium predictis.
Numérotation du verset 1Th. 4,additio Burgensis 1 
prol.| {6.655} In cap. 4. ubi dicitur in postilla. Ut sciat unusquisque vas suum possidere. Hoc quod dicitur. Ut sciat unusquisque vas suum etc. secundum Glossa potest exponi aliter, scilicet quod non solum ab illicito quis abstineat, sed nec licito abutatur, sed sciat unus quisque possidere vas suum, i. uxorem suam in sanctificatione, scilicet ut non turpiter abutendo eam possideat.
Numérotation du verset 1Th. 4,additio Burgensis 2 
prol.| {6.656} In eodem capitulo ubi. dicitur in Post. Rogamus autem vos fratres, ut abundetis magis. In hoc quod dicitur. Ut abundetis magis etc. intelligitur quod licet facerent opera dilectionis bona, possent tamen facere meliora : ad que rogat, ut operam dent, quia difficile est dimittere consuetudinem. Et quod sequitur. Ut quieti sitis, et ut vestrum negocium agatis, intelligitur dimissis alienis. qui enim circa aliena multum occupatur, necesse est ut sit inquietus, vel ut propria negocia negligat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Th. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=67&chapitre=67_4)

Notes :