string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr67.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 

De temporibus
autem et momentis1 non indigetis ut scribam2 vobis.
1 momentis] momentis fratres Weber |
2 scribam] scribamus Weber |
Numérotation du verset 1Th. 5,2 

Ipsi enim diligenter scitis,
quia dies Domini
sicut fur in nocte
ita veniet.
Numérotation du verset 1Th. 5,3 

Cum enim dixerint :
pax
et securitas
tunc repentinus
eis superveniet interitus, sicut
dolor in utero habenti et non effugient.
Numérotation du verset 1Th. 5,4 

Vos autem, fratres,
non estis in tenebris,
ut
vos dies ille tamquam fur comprehendat.
Numérotation du verset 1Th. 5,5 

Omnes enim vos filii lucis estis
et filii diei.
Non sumus
noctis neque tenebrarum.
Numérotation du verset 1Th. 5,6 

Igitur
non dormiamus
sicut ceteri,
sed vigilemus et sobrii simus.
Numérotation du verset 1Th. 5,7 

Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.
Numérotation du verset 1Th. 5,8 

Nos autem qui diei sumus,
sobrii simus,
induti
loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis.
Numérotation du verset 1Th. 5,9 

Quoniam non posuit nos Deus in iram,
sed in acquisitionem salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
Numérotation du verset 1Th. 5,10 

qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus
sive dormiamus
simul
cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 

Propter quod
consolamini
invicem
et edificate
alterutrum sicut et facitis.
Numérotation du verset 1Th. 5,12 

Rogamus autem vos fratres
ut noveritis
eos qui laborant inter vos
et presunt vobis in Domino
et monent vos,
Numérotation du verset 1Th. 5,13 

ut habeatis illos
abundantius in caritate
et3 propter opus illorum pacem habete cum eis.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,14 

Rogamus autem vos, fratres,
corripite
inquietos,
consolamini pusillanimes4,
4 pusillanimes] pusillianimes Weber
suscipite
infirmos.
patientes estote
ad omnes.
Numérotation du verset 1Th. 5,15 

Videte ne quis malum pro malo alicui reddat,
sed semper
quod bonum est
sectamini et invicem5 et in omnes.
5 invicem] in invicem Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,16 

Semper
gaudete
Numérotation du verset 1Th. 5,17 

sine intermissione
orate,
Numérotation du verset 1Th. 5,18 

in omnibus
gratias agite.
Hec
enim voluntas Dei
in6 Christo Iesu
6 in] est in Weber
in omnibus vobis.
Numérotation du verset 1Th. 5,19 

Spiritum nolite extinguere
Numérotation du verset 1Th. 5,20 

prophetias
nolite spernere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 

Omnia autem
probate, quod bonum est tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 

ab omni specie mala abstinete vos.
Numérotation du verset 1Th. 5,23 

Ipse autem Deus pacis
a sanctificet vos per omnia,
ut7 integer spiritus vester
7 ut] et Weber
et anima et corpus
sine querela
in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Numérotation du verset 1Th. 5,24 

Fidelis est qui vocavit vos,
qui et8 faciet.
8 et] etiam Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,25 

Fratres, orate pro nobis,
Numérotation du verset 1Th. 5,26 

salutate
fratres omnes in osculo sancto.
Numérotation du verset 1Th. 5,27 

Adiuro vos
per Dominum ut legatur epistola hec9 omnibus sanctis fratribus.
9 hec] om. Weber
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen. EPISTOLA AD THESSALONICENSES PRIMA FINIT .

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 
prol.| {6.655} De temporibus. Postquam Apostolus reddidit Thessalonicenses benevolos et dociles : hic consequenter ostendit eos cautos. Circa quod sciendum quod cautela maxime requiritur circa illa de quibus certum est quod venient, cum tamen hora veniendi est simpliciter ignota. Sic autem est de die iudicii, secundum quod dicitur Mt. 24. cap. De die illa et hora nemo scit, neque angeli in celo. propter quod Apostolus circa hanc reddit Thessalonicenses cautos. Et dividitur in duas partes, quia primo eius incertitudinem ostendit, secundo Thessalonicenses cautos reddit, ibi : Vos autem. Circa primam{6.656} sciendum quod dies iudicii dupliciter accipitur in scriptura. Uno modo pro ipsa die iudicii generalis in fine mundi. Alio modo pro die iudicii particularis, que est dies mortis cuiuslibet hominis. Nam in illo statu in iudicio finali presentabitur in quo in morte invenietur. Intentio vero Apostoli videtur hic magis esse de die mortis, quia ipse sciebat diem iudicii finalis multum distare, ut patet in epistola sequenti. Ipse autem hic hortatur Thessalonicenses ut sint cauti, ne repente veniat super eos dies domini, et inveniantur imparati. Verum tamen utroque modo littera exponetur, et primo de die finalis iudicii, cum dicitur.
marg.| .1. De   temporibus   autem. pertinentibus ad diem finalis iudicii.
Numérotation du verset 1Th. 5,1 
prol.| {6.657}
marg.| .1. Non indigetis. Quia talia scire ad vos non pertinet, secundum quod dicitur Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora, etc.
marg.| .2. Ipsi enim diligenter. scripturas supple considerando.
marg.| .3. Scitis, quia dies domini. idest, dies iudicii, qui dicitur dies domini, quia tunc Christus apparebit, ut dominus, qui in primo adventu apparuit ut servus.
marg.| .4. Sicut fur in nocte. Non per hoc intelligendum est, quod dominus venturus sit ad iudicium tempore noctis, sed magis clara die, sicut in celum ascendit, Act. 1.b. Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in celum, etc. sed quia veniet subito hominibus hoc non providentibus.
marg.| .5. Cum enim dixerint. Glossa super locum istum dicit, quod intelligitur de sociis Antichristi, qui post mortem eius credent se esse in pace et securitate, facientes festa, et convivia exercentes per diversa loca. Sed istud non videtur convenienter dictum, quia Glossapremittit, quod Antichristus fulminabitur, et maxima pars sui exercitus peribit cum eo. propter quod non est verisimile, quod remanentes esse debeant in tanta securitate, et iocunditate, sed magis in timore, et sic videtur Glossa sibi ipsi repugnare. Item videtur esse contra dictum commune doctorum, et sanctorum, qui dicunt communiter, quod mortuo Antichristo, et falsitate eius manifeste detecta, omnes gentes convertentur ad Christum, et sic non remanebunt, aliqui in secta Antichristi. Nec potest dici sustinendo Glossa premissam, quod illi, qui suerant de secta Antichristi predicta festa, et convivia faciant, eo quod sint conversi ad fidem Christi, quia de ipsis dicentibus. Pax, et securitas, subdit apostolus.
marg.| .6. Tunc repentinus. Quod non potest exponi de bene gaudentibus. Propter quod melius videtur reduci ad tempus dominationis Antichristi, quando obtenta civitate, et templo ostendet se tamquam sit deus, ut dicitur in epistola sequenti, et tunc satellites eius gaudebunt de potestate domini sui, sed repentinus superveniet eis interitus, quia cito fulminabitur Antichristus cum maxima parte sui exercitus. Nec obviat huic expositioni, quod dominatio Antichristi, et eius fulminatio precedent diem iudicii, de qua loquitur Apostolus ante immediate, quia frequenter prius facta posterius narrantur. Secundo exponenda est littera de die mortis sic. De temporibus autem, et momentis, in quibus debeat {6.658} mors venire, non indigetis, ut scribamus vobis. quasi dicat non scriberem vobis, nisi illud, quod iam scitis, scilicet quod est totaliter incertum. ideo subditur. Ipsi enim scitis, per experientiam quotidie videntes. Quia dies domini. idest mortis, que dicitur dies domini, quia tunc veniet ad particulare iudicium ipsius morientis ratione supradicta. Sicut fur in nocte. idest, repente, et ex improviso. ideo subditur. Cum enim dixerint homines. mundani. Pax, et securitas credentes diu vivere in delitiis temporalibus, et temporali pace. Repentinus superveniet interitus. scilicet mortis corporalis. Sicut dolor in utero habentis. quantum ad penam inferni. Et non effugient, quia in inferno nulla, etc. De hoc ponit exemplum Salvator Lu. 12.c. de illo, qui dicebat anime sue. Anima mea, habes multa bona reposita in multos annos, quiesce, comede, et bibe, et epulare, et dixit ad illum dominus : Stulte hac nocte repetent animam tuam a te, que autem congregasti cuius erunt ?
prol.| Vos autem. Hic consequenter apostolus reddit Thessalonicenses cautos contra diem iudicii generalis, quia sicut dictum est. Qualis quis in morte invenitur, scilicet iustus, aut iniustus, talis in iudicio presentabitur. Cautela vero ad hoc est, ut homines semper sint parati per bonam vitam ad recipiendum mortem, hoc autem fit per hoc, quod homo bene ad seipsum se habet, et ad proximum, et ad deum, propter quod ad hec tria inducit apostolus. Et secundum hoc dividitur in tres partes, que prosequendo patebunt. Igitur ad primum inducit, dicens, Vos autem fratres non estis in tenebris.
marg.| .7. Ut vos dies illa. scilicet mortis.
marg.| .8. Tamquam fur comprehendat. idest, imparatos.
marg.| .9. Omnes enim vos filii lucis estis. idest Christi, qui est lux vera illuminans omnem hominem : Io. 1.b. Cuius estis filii per baptismum.
marg.| .10. Et filii diei. idest, novi testamenti, quod dicitur dies, Rom. 13.d. Nox precessit dies autem appropinquavit.
marg.| .11. Non sumus noctis. scilicet Mosaice obscuritatis.
marg.| .12. Neque tenebrarum. idest, diversorum errorum gentilium.
marg.| .13. Igitur non dormiamus. in peccatis.
marg.| .14. Sicut, et ceteri. qui sunt increduli.
Numérotation du verset 1Th. 5,1 
prol.| {6.659}
marg.| .1. Sed vigilemus. per attentionem mentis ad ea, que sunt salutis.
marg.| .2. Et sobrii simus. ex parte corporis, utentes temporalibus ad nature sustentationem, et ad bonam sensuum dispositionem.
marg.| .3. Qui enim dormiunt. in voluptatibus, et peccatis.
marg.| .4. Nocte dormiunt. scilicet ignorantie. Nam ignorat omnis malus, secundum quod dicit Philo. 3. Ethi.
marg.| .5. Et, qui ebrii sunt. immoderate utentes bonis corporalibus. Unde dicitur ebrius, a bria, quod est mensura, quasi extra mensuram positus.
marg.| .6. Nocte ebrii sunt. scilicet ignorantie ratione dicta.
marg.| .7. Nos autem. Et patet ex dictis sententia.
marg.| .8. Induti loricam. Sicut enim lorica efficitur ex pluribus iuncturis invicem se complectentibus, sic fides integratur ex pluribus articulis ad invicem connexis.
marg.| .9. Et caritatis. que est forma fidei, sicut autem lorica protegit corpus sic fides caritate formata, protegit animam a demonum insultibus.
marg.| .10. Et galeam spem salutis. Sicut enim galea munit caput, quod est superior pars ipsius corporis, sic spes superiorem partem anime, ipsam ad celestia elevando.
marg.| .11. Quoniam non posuit nos, etc. idest, in damnationem eternam.
marg.| .12. Sed in acquisitionem salutis. idest, ut acquiramus vitam beatam ex operibus mericoriis.
marg.| .13. Per dominum nostrum. idest, sine cuius adiutorio nullum opus potest esse meritorium.
marg.| .14. Ut sive vigilemus. vivendo corporaliter.
marg.| .15. Sive dormiamus. mortis corporalis somno.
marg.| .16. Simul cum illo   vivamus   . vita gratie, que est in anima immortali.
marg.| .17. Propter quod consolamini. in laboribus vite presentis.
marg.| .18. Et edificate. verbis bonis, et exemplis.
prol.| {6.660}
marg.| .19. Sicut, et facitis. semper tamen proficiendo in istis.
marg.| .20. Rogamus, etc. Hec est secunda pars, in qua inducit Thessalonicenses ad hoc, quod bene se habeant ad proximum, et primo ad prefectos, eos honorando, dicens. Rogamus autem vos fratres, ut noveritis. ostendendo per effectum vos nosse prelatos debite eos honorando, tam ratione vite, quam ratione doctrine, ideo subditur.
marg.| .21. Et monent vos. ideo sunt pre ceteris diligendi quanto spiritualia corporalibus preferuntur.
marg.| .22. Propter opus illorum. ad vestram salutem ordinatum.
marg.| .23. Pacem habete cum eis. obediendo eis humiliter, et devote. Secundo hortatur eos, ut bene se habeant ad imperfectos, dicens.
marg.| .24. Rogamus autem vos fratres corripite. caritative.
marg.| .25. Inquietos. idest gyrovagos, et contentiosos.
marg.| .26. Consolamini pusillanimes. idest, in tribulationibus deficientes.
marg.| .27. Suscipite infirmos. mente, et corpore, infirmitates eorum quantum secundum Deum potest fieri supportando. Quando enim ex tali supportatione insolescunt, eos non expedit supportare, quia hoc esset malum nutrire.
marg.| .28. Patientes estote ad omnes. non solum fideles, sed etiam infideles. Et intelligitur ista patientia quantum ad actum animi interiorem quantum autem ad exteriorem, scilicet defendendi se, vel sua, aut repellendi rem, vel iniuriam a iudice, non semper expedit, ut pote si ex hoc audacia malefaciendi tribuatur, nisi ex tali supportatione maius malum, ut pote grave scandalum oriretur.
marg.| .29. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat. hoc enim est vindicare seipsum, quod semper est malum, cum nullus sit iudex in sua causa, si tamen aliquis non habeat superiorem iudicem, sibi iniuriam factam debet, vel potest punire, non tamen livore vindicte, sed zelo iustitie.
Numérotation du verset 1Th. 5,1 
prol.| {6.661}
marg.| .1. Sed semper, quod est bonum. idest, fideles ad fideles.
marg.| .2. Et in omnes. idest, etiam erga infideles.
marg.| .3. Semper gaudete in   domino   . et si non actu, quem oportet aliquando interrumpi, saltem in somno, tamen in habitu. Et eodem modo intelligitur, quod subditur.
marg.| .4. Sine intermissione orate. Vel hoc referendum est ad horas ad hoc aptas, vel constitutas, quarum nulla est intermittenda.
marg.| .5. In omnibus. prosperis, et adversis.
marg.| .6. Gratias agite deo. qui adversa ordinat ad salutem vestram, sicut, et prospera, et hoc per meritum vestre petitionis, sicut patet de sancto Iob. et subdit causam.
marg.| .7. Hec est voluntas dei. cui est in omnibus optemperandum.
marg.| .8. Spiritum. Hec est tertia pars in qua hortatur eos bene se habere erga deum, dicens. Spiritum, scilicet devotionis erga deum.
prol.| {6.662}
marg.| .9. Nolite extinguere. per immoderatam curam rerum temporalium.
marg.| .10. Prophetias. idest, expositiones scripturarum sacrarum. Nolite spernere. quia frequenter revelatur intellectus simplici, qui occultatur prudenti. Mt. xi.d. Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus etc. Veruntamen, quia expositores aliquando deficiunt, ideo subdit.
marg.| .11. Omnia autem probate. idest, dicta eorum discutite.
marg.| .12. Quod bonum est tenete. Contra malos, qui in locutionibus, et predicationibus mala dicta melius retinent, quam utilia.
marg.| .13. Ab omni specie mala. Non solum enim abstinendum est a malo, sed etiam ab eo, quod habet apparentiam mali, propter scandalum vitandum, saltem quousque declaretur illud, quod est licitum.
marg.| .14. Ipse autem deus pacis. idest, autor, et dator pacis.
marg.| .15. Sanctificet vos per omnia. ad corpus, et ad animam pertinentia.
marg.| .16. Ut integer spiritus vester, etc. Et dicitur spiritus quantum ad superiorem anime partem, et anima quantum ad inferiorem.
Numérotation du verset 1Th. 5,1 
prol.| {6.663}
marg.| .1. In adventu domini. idest, iudicium.
marg.| .2. Servetur. Et quod istud sit sperandum, subditur.
marg.| .3. Fidelis est, etc. ad fidem, scilicet deus.
marg.| .4. Qui etiam faciet. quia nulli deficit quantum est ex se.
marg.| .5. Fratres. Hec est ultima pars, que est conclusio epistole, in qua ponitur {6.664} sui recommendatio, et aliorum salutatio, ideo dicit. Fratres orate, etc. in osculo. Non libidinoso, nec proditorio, sicut plenius suit expositum, Ro. ult. ubi idem, et sub eisdem verbis ponitur.
marg.| .6. Adiuro vos per dominum. id est iniungo vobis per ipsum.
marg.| .7. Sanctis fratribus. idest, baptismate sanctificatis.
marg.| .8. Gratia domini nostri Iesu Christi vobiscum Amen. supple sit in presenti, et gloria in futuro, amen.
prol.| $additio Burgensis.
prol.| {6.663} In c. 5. ubi dicitur in post. Sed istud non videtur convenienter dictum, quia Glossa permittit, quod Antichristus fulminabitur.
prol.| Sententia Glossa tenenda est tamquam planior secundum continuationem ad immediate predicta, non obstantibus obiectionibuspostillatoris. Intelligit enim Glossa hec verba Apostoli, Cum dixerint pax, et securitas, tunc repentinus etc. de tempore illo intercepto, quod erit inter mortem Antichristi, et diem iudicii, ut immediate ante dixerat, Dies domini, sicut fur. Quod tempus continebit. 45. dies, ut potest haberi Dan. ul. In istis enim diebus ministri Antichristi videntes se evasisse ab illo prelio maximo in quo Antichristus, et maxima pars exercitus eius perierant, existimabunt se totaliter esse extra periculum, licet princeps eorum sit interfectus, sicut contingit multis, qui postquam eripiuntur ab aliquo maximo periculo, credunt se ab aliis periculis esse securos. Nec hoc est contra communem doctorum opinionem dicentium, quod mortuo Antichristo, et falsitate eius detecta omnes Gentes convertentur ad Christum, quia hoc intelligitur post lapsum 45. dierum predictorum.
prol.| Replica. In 1. episto. ad Thessalonicen. ca. 5. ubi postillator declinat Glossa magistri super illo verbo. Quando dixerint, pax, et securitas tunc repentinus veniet interitus. Nam Glossa exponit hoc de sociis Antichristi, qui post mortem eius credentes se securos in pace, facient festa, et convivia, exercentes diversos iocos, etc. Quod {6.664} postilla dicit inconvenienter dictum, quia eademGlossapremittit, quod Antichristus fulminabitur, et maxima pars exercitus eius peribit cum eo. Et ideo non est verisimile, quod remanentes debeant exercere ludos in securitate, sed esse sub maximo timore, sicut filii Israel, Chore cum sua societate pereunte, prout habetur Nu. 16. Item videtur illa Glossa esse contra mentem ecclesie, et sanctorum doctorum, qui dicunt, quod mortuo Antichristo, et falsitate eius detecta, omnes gentes convertentur ad Christum, et sic non remanebunt aliqui de secta Antichristi. Sed Bur. proGlossa dicta certare. vult. quando dicti Antichristiam letabuntur. Sed hoc non videtur verisimile, quia letantur victores : Is. 9. Non autem sic horribiliter victi, imo nec illum horrorem scientes letari potuerunt, sed potius timere, sicut supra dictum est in exemplo Chore, maxime, quia videbunt omnes gentes conversas, cultum dei, et Christi per eos impeditum resumere, et sic non videbunt consolantem, nec compatientem, sed omnes adversarii eorum malitie per casum Antichristi detecte, ideo habent potius materiam tristitie, quam gaudii. Nec illi 45. dies per Burgensis conficti ex Dan. ul. prout ipse allegat, haberi clare videntur, quibus tamen datis verisimiliter est, quod alii, qui metu Antichristi latuerant, intelligentes horrendam perditionem ipsius, et sui exercitus, resument gaudia sublato timore, quam illi, qui de exercitu sic miserabiliter deiecto remanserunt. Illi enim habebunt materiam gaudii, isti autem non, nisi luctus de quibus divinare nemo potest, nisi propheta, et filius prophete.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Th. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=67&chapitre=67_5)

Notes :