Capitulum 1
Numérotation du verset
2Th. 1,1
Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
2Th. 1,2
Gratia vobis et pax a Deo
Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
2Th. 1,3
Gratias agere
debemus Deo
semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est.
Quoniam supercrescit fides vestra
et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
Numérotation du verset
2Th. 1,4
ita
ut et nos ipsi
in vobis
gloriemur in Ecclesiis Dei
pro patientia vestra et fide
in omnibus persecutionibus vestris
et tribulationibus
quas sustinetis
Numérotation du verset
2Th. 1,5
in exemplum iusti iudicii Dei,
ut digni habeamini in1 regno Dei,
1 in]
om. Weber
pro quo
et patimini.
Numérotation du verset
2Th. 1,6
Si tamen iustum est
apud Deum retribuere tribulationem
his qui vos tribulant,
Numérotation du verset
2Th. 1,7
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
in revelatione Domini Iesu
de celo
cum angelis virtutis eius
Numérotation du verset
2Th. 1,8
in flamma ignis
dantis
vindictam his qui
non2 noverunt Deum et qui non obediunt
2 non]
om. Rusch
evangelio
Domini nostri Iesu.
Numérotation du verset
2Th. 1,9
Qui penas
dabunt
in interitu
eternas
a facie
Domini et a gloria virtutis eius,
Numérotation du verset
2Th. 1,10
cum
venerit glorificari in sanctis suis
et admirabilis fieri in omnibus
qui crediderunt,
quia testimonium nostrum creditum est3 super vos
3 testimonium nostrum - creditum est]
inv. Weber
in
die illo.
Numérotation du verset
2Th. 1,11
In quo oramus etiam 4semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus
4 oramus etiam] etiam oramus
Weber
et
impleat omnem voluntatem bonitatis
et
opus fidei in virtute
Numérotation du verset
2Th. 1,12
ut
clarificetur
nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo
secundum gratiam
Dei nostri et Domini Iesu Christi.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Th. 1,1
marg.|
.1.
{6.664}
Paulus,
etc. Hic incipit secunda epistola ad Thessalonicenses dividitur in tres partes, scilicet in salutationem, et persecutionem, ibi, {6.665}
Gratias agere, et conclusionem, ibi : Salutatio mea. In fine epistole. Sententia prime partis patet ex dictis in principio precedentis epistole.
marg.|
.1.
Gratias agere.
Hic incipit epistole persecutio. Que dividitur in tres partes. Nam primo apostolus reddit Thessalonicenses benevolos, secundo cautos. ca. se. tertio, dociles sive doctos, ibi : Nos autem. Primum facit dupliciter, scilicet gratias agendo de bona eorum conversatione, et orando pro meliori consummatione, ibi : In quo etiam oramus. Circa primum dicit. Gratias agere debemus deo. a quo est omne bonum.
marg.|
.2.
Semper.
scilicet actu, vel habitu. Vel Semper, idest omnibus horis ad hoc ordinatis.
marg.|
.3.
Pro vobis fratres.
quia bonum discipulorum redundat in magistrum. {6.666}
marg.|
.4.
Ita ut dignum est.
quasi dicat. Digni estis, ut hoc agamus.
marg.|
.5.
Quoniam supercrescit.
Intensive, firmius his, que sunt fidei ad herendo. Et etiam extensive, ea que sunt fidei magis explicite cognoscendo, et ea verbo, et exemplo ad alios derivando.
marg.|
.6.
Et abundat.
in affectu interiori, et opere exteriori.
marg.|
.7.
Ita ut, et nosipsi.
in vobis.
marg.|
.8.
In ecclesiis dei.
proponendo aliis ecclesiis vitam vestram pro exemplo. ideo subditur.
marg.|
.9.
Pro patientia vestra.
solida.
marg.|
.10.
Et fide.
firma.
marg.|
.11.
Quas sustinetis
id est per hoc sensibiliter apparebit iudicium dei esse iustum, patientiam vestram premiando. ideo subditur.
Numérotation du verset
2Th. 1,1
prol.|
{6.667}
marg.|
.1.
Ut digni,
etc. et persecutores vestros puniendo, ideo subditur.
marg.|
.2.
Si tamen
iustum
est.
et accipitur hic, si, pro quia iustum est.
marg.|
.3.
Deum retribuere.
idest, gehenne penam.
marg.|
.4.
His, qui vos tribulant.
persequendo.
marg.|
.5.
Et vobis, qui tribulamini.
patienter sustinendo.
marg.|
.6.
Requiem nobiscum.
qui similiter tribulamur, et ideo subditur retributionis tempus, cum dicitur.
marg.|
.7.
In
revelationem
domini Iesu de celo.
idest, quando manifeste apparebit veniens ad iudicium, sicut dicitur Mt. xxiiii.c. Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus filii hominis.
marg.|
.8.
Cum angelis virtutis eius.
qui erunt executores divini iudicii.
marg.|
.9.
In flamma ignis dantis vindictam.
idest, facientis.
marg.|
.10.
His, qui non noverunt deum.
idest, fidem eius non receperunt, sicut sunt pagani, et Iudei obstinati.
marg.|
.11.
Et qui non obediunt.
ipsum opere adimplendo, sicut sunt mali Christiani, habentes fidem sine operibus, que mortua est.
marg.|
.12.
Qui penas
id est solvent, sive sustinebunt.
marg.|
.13.
A facie domini
id est per sententiam ab ore eius egredientem, quando dicet reprobis. Ite maledicti in ignem eternum, etc. Mt. 25.c. Et electis. Venite benedicti patris mei. et ideo subditur.
marg.|
.14.
Cum
venerit
id est dare eis gloriam{6.668} suam mirabilem. nam excedit intellectus creati capacitatem. j. Cor. ii.b. Oculus, non vidit, nec auris audivit etc.
marg.|
.15.
Quia
testimonium
id est quia credidistis illud, quod testificati sumus vobis predicando.
marg.|
.16.
In die.
idest, de die illo glorificationis sanctorum, ita quod ly in, tenetur hic materialiter, sicut cum dicitur : Imago Herculis est in lapide.
marg.|
.17.
In quo.
Hic consequenter reddit Thessalonicenses benivolos,orando pro eorum felici consummatione, dicens. In quo id est pro quo, scilicet die glorificationis obtinendo.
marg.|
.18.
Oramus
etiam
semper.
Exponatur ly semper ut supra.
marg.|
.19.
Ut dignetur vos.
idest, faciat vos dignos.
marg.|
.20.
Vocatione sua.
ad gloriam, sicut vocavit ad fidem. ideo subditur.
marg.|
.21.
Et impleat.
Tunc enim implebit omne desiderium electorum.
marg.|
.22.
Et opus fidei.
quod est constans confessio Ro.x.b. Corde creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem.
marg.|
.23.
In virtute
id est in constantia martyrii pro fide impleat pro vobis in presenti, ut sic non solum habeatis aureolam sanctorum omnium communem, sed etiam aureolam, que est proprie martyrum.
marg.|
.24.
Ut clarificetur nomen domini nostri Iesu Christi.
in palmam martyrii vestri. hoc enim modo dicitur Io. ul. f. de Petri martyrio. Cum autem senueris, extendes manus tuas, etc. Et subdit evangelista exponendo. Hoc autem dixit significans qua morte esset clarificaturus deum.
marg.|
.25.
Et vos in illo.
ipsum in patria clare videndo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Th. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=68&chapitre=68_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Th. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=68&chapitre=68_1)
Notes :