Capitulum 2
Numérotation du verset
2Th. 2,1
Rogamus
autem vos, fratres,
per adventum Domini nostri Iesu Christi
et
nostre congregationis
in ipsum,
Numérotation du verset
2Th. 2,2
ut non cito moveamini
a vestro1 sensu
1 vestro]
om. Weber
neque terreamini neque per spiritum,
neque per sermonem, neque per epistolam
tamquam per nos missam2,
2 missam]
om. Weber
quasi instet dies Domini.
Numérotation du verset
2Th. 2,4
qui adversatur
et extollitur
supra omne quod dicitur Deus
aut quod colitur,
ita ut in templo Dei
sedeat, ostendens se tamquam3 sit Deus.
3 tamquam] quia
Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,3
ne quis
vos seducat ullo modo,
quoniam nisi venerit discessio primum
et
revelatus fuerit homo peccati
filius
perditionis
Numérotation du verset
2Th. 2,5
Nonne4 retinetis
4 nonne] non
Weber
quod cum adhuc essem apud vos, hec
dicebam vobis.
Numérotation du verset
2Th. 2,6
Et nunc
quid detineat
scitis,
ut reveletur
in suo tempore.
Numérotation du verset
2Th. 2,7
Nam mysterium iam operatur iniquitatis,
tantum ut
qui tenet
nunc teneat5, donec de medio fiat.
5 teneat]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,8
Et tunc
revelabitur
ille iniquus
quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui
et destruet
illustratione adventus sui
Numérotation du verset
2Th. 2,9
eum cuius
est adventus secundum operationem Satane
in omni virtute
et signis
et prodigiis
mendacibus
Numérotation du verset
2Th. 2,10
et in omni seductione iniquitatis
his qui pereunt,
eo quod caritatem
veritatis
non receperunt ut salvi fierent.
Numérotation du verset
2Th. 2,11
Ideo
mittit illis Deus
operationem erroris,
ut credant mendacio,
Numérotation du verset
2Th. 2,12
ut iudicentur omnes
qui non crediderunt veritati
sed consenserunt iniquitati.
Numérotation du verset
2Th. 2,13
Nos autem
debemus gratias agere semper Deo6 pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit
6 semper Deo] Deo semper
Weber
nos
Deus primitias
in salutem
in sanctificationem7
7 sanctificationem] sanctificatione
Weber
Spiritus
et in8 fide veritatis,
8 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,14
in quam
et vocavit vos
per evangelium nostrum in acquisitionem
glorie
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
2Th. 2,15
Itaque,
fratres, state
et
tenete traditiones
quas didicistis
sive per sermonem
a sive per epistolam nostram.
Numérotation du verset
2Th. 2,16
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus
et Pater noster qui dilexit nos
et dedit consolationem eternam
et spem bonam in gratia,
Numérotation du verset
2Th. 2,17
exhortetur
corda vestra
et confirmet
in omni opere et sermone bono.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Th. 2,1
prol.|
{6.669}
Rogamus
autem
.
Hic consequenter apostolus reddit Thessalonicenses cautos. Circa quod sciendum quod aliqui Thessalonicenses credebant diem iudicii esse propinquam. Tum propter tribulationes quas sustinebant, quia Christus in evangelio dixerat ecclesiam maxime tribulari appropinquante die iudicii, ut patet Mt. 24. propter quod timebant adhuc maiores persecutiones incurrere. Tum quia apostolus dixerat in epistola precedenti cap. 4. Nos, qui vivimus, qui re. etc. obviam Christo. scilicet ad iudicium venit, ut dictum fuit, quod aliqui Thessalonicen. male intelligentes, credebant illam obviationem tempore Pauli futuram, eo quod dixerat. Nos, qui vel simul raptemur etc. propter quod assecurat eos de diei iudicii longa distantia, reddens eos cautos, ut non decipiantur circa hoc ex cuiuscunque doctrina. Et dividitur in duas partes, quia primo removet errorem, secundo docet veritatem, ibi : Quoniam nisi. Circa primum dicit, Rogamus vos fratres per ad. ad. iudicium.
marg.|
.1.
Et
nostre
congregationis
.
Tunc enim electi congregabuntur ad eum. Matthe. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur, et aquile.
marg.|
.2.
Ut non cito
moveamini
a
vestro
sensu.
idest a vero intellectu.
marg.|
.3.
Neque
terreamini
.
quia inflat tribulatio maxima, que predicta est fore prope diem iudicii.
marg.|
.4.
Neque per spiritum scilicet
malignum transfiguratum in angelum lucis, et asserentem vobis contrarium, scilicet quod dies iudicii sit propinqua.
marg.|
.5.
Neque per
sermonem
.
alicuius pseudo apostoli.
marg.|
.6.
Neque per
epistolam
.
nam aliquando falsi apostoli, et heretici mittebant epistolas sub nomine virorum apostolorum Christi ad fidelium deceptionem, ut supra dictum est. Alio modo sic. Neque per epistolam etc. nostram{6.670} precedentem.
marg.|
.7.
Quasi
instet dies domini
.
eo, quod ibi diximus. Deinde nos, qui vivimus, etc. Et quia non fuit intellectus noster, quod dies iudicii esset propinqua, ut ibi fuit dictum.
marg.|
.8.
Ne quis vos
seducat
.
hoc addit ad excludendum omnem deceptionis modum circa materiam istam.
marg.|
.9.
Quoniam
.
Hic consequenter docet circa diem iudicii veritatem, de quo dicit, quod duo notabilia precedent. primum ponitur cum dicit. Quoniamnisi venerit quod. exponunt aliqui de discessione a Romano Imperio, quod florebat tempore Pauli, a quo recesserunt quasi omnia regna negantia ei subiici, et redditionem tributi. Iam a multis annis illud etiam Imperium caruit Imperatore pluribus annis, et tamen non venit adhuc Antichristus, qui tamen debet venire completa illa discessione, ut videtur apostolus dicere infr. Et tunc revelabitur ille iniquus, etc. Propter quod alii exponunt de recessu ab obedientia ecclesie Romane a qua iam diu est, quod recessit Grecia. Sed salvo meliori iudicio, mihi videtur melius intelligendum de recessu a fide catholica, sicut exponunt aliqui. non tamen intelligendo, quod omnes sint a fide catholica, (sicut exponunt aliqui) recessuri, quia durabit in aliquibus usque ad finem mundi, sed quia maior pars credentium discedet ab ea, quia secundum dictum Salvatoris Mt. 24.b. Appropinquante Antichristi tempore abundabit iniquitas, et frigescet caritas multorum, et per consequens fides vera deficiet in multis, et tunc veniet Antichristus facta dispositione ad receptionem ipsius. Huic etiam dicto concordat dictum apostoli. infr. 1. ad Tim. 4.a. ubi dicit. quod in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et 2. ad eundem 3. in novissimis diebusinstabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc. Sequitur ibi : Homines corrupti, mente re probi circa finem.
marg.|
.10.
Et
revelatus
.
Hic ponitur secundum notabile, quod precedit diem iudicii {6.671} adventus Antichristi, cuius primo ponitur superbie excessus, secundo tempus veniendi, et eius casus, ibi : Et tunc revelabitur. Tertio, demonis effectus, ibi : Cuius est adventus. Excessus vero superbie erit, quia faciet se, sicut deum adorari. Dicit igitur : Et revelatus id est manifeste ostensus.
Numérotation du verset
2Th. 2,1
marg.|
.1.
Homo
id est totaliter deditus peccato, sicut homo deditus agriculture dicitur homo agri.
marg.|
.2.
Filius
perditionis
id est dignus perditione, sicut 2Rg. 11.b. dicitur. Filius mortis. quia dignus morte.
marg.|
.3.
Qui adversatur.
Loquitur de futuro per modum presentis, propter certitudinem prophetie. {6.672} Loquitur enim de Antichristo prophetice.
marg.|
.4.
Supra.
quantum ad deos Gentilium, qui dicuntur dii, sed non sunt.
marg.|
.5.
Aut quod.
quantum ad Sanctam Trinitatem, que colitur, ut unus verus deus. omnem enim talem cultum exterminare conabitur, ut ipse solus tamquam deus ab hominibus adoretur. Similiter dicitur Idt. 3. de Nabuchodonosor, qui precepit exterminare omnes deos terre, ut ipse solus deus diceretur.
marg.|
.6.
In templo.
reedificato ab ipso, et Iudeis sibi adherentibus. Alii exponunt in templo, id est sic se ostendet ac si ipse sic templum dei eo modo, quo humanitas Christi est dei templum.
Numérotation du verset
2Th. 2,1
prol.|
{6.673}
marg.|
.1.
Et nunc.
idest, que sit causa more ipsius.
marg.|
.2.
Scitis.
Sciebant enim, quod omnia futura a Deo sunt disposita de terminatis temporibus ventura ; ideo subditur.
marg.|
.3.
Ut reveletur in suo tempore.
a Deo disposito. Licet autem Antichristus sit venturus personaliter, venit tamen singulariter. sicut dictum fuit de Antiocho illustri Dan. 11. quod fuit figura Antichristi. Et eodem modo dicitur de Nerone qui tunc imperabat, et primus de Romanis principibus movit persecutionem ecclesie, cum dicitur :
marg.|
.4.
Nam mysterium.
id est figura.
marg.|
.5.
Iniquitatis.
Antichristi. qui dicitur iniquitas in abstracto propter excessum sue malitie sicut homo multum liberalis dicitur liberalitas.
marg.|
.6.
Iam operatur iniquitatis.
in Nerone ecclesiam persequente.
marg.|
.7.
Tantum.
supple, restat.
marg.|
.8.
Ut qui tenet nunc scilicet
Romanum imperium, ut exponunt aliqui.
marg.|
.9.
Teneat donec de medio fiat.
idest, done deficiat Romanum imperium per discessum ab obedientia ipsius. Sed mihi videtur melius exponi de discessione a fide ecclesie Romane supradicta sic, Tantum, supple, restat. Ut qui tenet nunc fidem catholicam, teneat eam firmiter in persecutione Neronis et aliorum tyrannorum sequentium. Donec de medio fiat, idest, donec deficiat modo supradicto.
marg.|
.10.
Et tunc revelabitur.
quia sicut supra dictum est deficiente sic fide {6.674} apparebit Antichristus. ideo dicitur. Et tunc revelabitur ille. antonomasice dictus.
marg.|
.11.
Quem dominus Iesus interficiet.
quia de mandato eius fulminabitur per ministerium Michaelis Archangeli.
marg.|
.12.
Et destruet.
in anima, et corpore.
marg.|
.13.
Illustratione adventus sui.
idest in adventu suo claro.
marg.|
.14.
Cuius,
hic consequenter circa Antichristum ponitur demonis effectus. Habebit enim Antichristus demonem privatum, qui a Deo permissus faciet multa miracula ad eius nutum pro subversione fidelium, et hoc est quod dicitur. Cuius est adventus secundum operationem. in temporali potestate.
marg.|
.15.
Et signis, et prodigiis.
nam aliqua fient per illusionem sensuum a demone, que videbuntur esse et non erunt, et aliqua erunt res vere. sicut demon super oves Iob fecit ignem verum descendere. Dicuntur tamen signa mendacia, quia fient ad assertionem mendacii.
marg.|
.16.
Et in omni.
utpote minis et promissis et altis modis exquisitis.
marg.|
.17.
His qui pereunt.
Inde enim habebit deceptio eius effectum.
marg.|
.18.
Eo quod
idest, quia veritatem evangelicam, que est lex amoris.
marg.|
.19.
Non acceperunt.
credendo.
marg.|
.20.
Ut salvi.
quia extra veritatem evangelicam non est salus.
marg.|
.21.
Ideo
id est propter eorum demerita.
marg.|
.22.
Mittet illis Deus.
idest, mitti permittet.
marg.|
.23.
Operationem
erroris.
idest, ducentem in errorem modis dictis.
marg.|
.24.
Ut credant mendatio.
qui repulerunt veritatem.
Numérotation du verset
2Th. 2,1
prol.|
{6.675}
marg.|
.1.
Ut iudicentur omnes.
idest, iudicio condemnationis.
marg.|
.2.
Nos autem.
Hec est tertia pars, in qua reddit Thessalonicenses dociles, eos in moribus informando. et primo quantum ad operationem boni, secundo quantum ad evitationem mali, ibi : Denunciamus. Prima in tres, quia primo de eorum bono principio gratias agit, secundo. ad perseverandum eos inducit, ibi : Itaque fratres. tertio, orationes eorum petit, in principio sequentis ca. Circa primum dicit. Nos autem debemus gratias agere. quia bonum discipulorum redundat in magistrum.
marg.|
.3.
Quod elegerit nos Deus.
sua gratia.
marg.|
.4.
Primitias in salutem.
Fuerunt enim de primis credentibus ex Gentilitate.
marg.|
.5.
In sanctificationem spiritus.
per baptismum, in quo datur gratia {6.676} spiritussancti sanctificans.
marg.|
.6.
Et in fide veritatis.
idest, in fide catholica, que sola est vera.
marg.|
.7.
In
quam
.
scilicet fide.
marg.|
.8.
Et vocavit vos per Evangelium nostrum
id est per nostram, predicationem Evangelii.
marg.|
.9.
In
acquisitionem
glorie.
idest, ut per hoc gloriam acquiratis.
marg.|
.10.
Itaque fratres state.
firmi in moribus et fide.
marg.|
.11.
Et tenete traditiones quas didicistis.
a nobis.
marg.|
.12.
Sive per sermonem.
vos principaliter docendo.
marg.|
.13.
Sive per epistolam nostram.
quam absentes vobis misimus vos docendo. Et quia ad perseverandum in bono indiget bono adiutorio divino, ideo subdit deprecando, dicens.
marg.|
.14.
Ipse autem dominus noster Iesu,
etc. Et patet littera.
prol.|
$additio Burgensis.
prol.|
{6.675} Cap. 2. ubi dicitur in Postil. Quia secundum testimonium Salvatoris Mt. 24. Appropinquante Antichristi tempore abundabit iniquitas.
prol.|
{6.676} Secundum testimonium Salvatoris prope adventum Christi secundum, fides deficiet in multis. Legitur enim Luc. 18.b. Veruntamen filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra ? et loquitur de perfecta fide prout in Glossa.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Th. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=68&chapitre=68_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Th. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=68&chapitre=68_2)
Notes :