Capitulum 3
Numérotation du verset
2Th. 3,1
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini
currat
et clarificetur,
sicut
et apud vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,2
et ut liberemur
ab importunis
et malis hominibus.
Non enim omnium est fides.
Numérotation du verset
2Th. 3,3
Fidelis autem Deus1 est
1 Deus] Dominus
Weber
qui confirmabit vos
et custodiet a malo.
Numérotation du verset
2Th. 3,4
Confidimus autem
de vobis, fratres2 in Domino,
2 fratres]
om. Weber
quoniam que precipimus et facitis et facietis.
Numérotation du verset
2Th. 3,5
Dominus autem dirigat
corda vestra
in caritate Dei
et in3 patientia Christi
3 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 3,6
Denuntiamus autem
vobis, fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi,
ut subtrahatis
vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
Numérotation du verset
2Th. 3,7
Ipsi enim scitis
quemadmodum
oporteat nos imitari4.
4 nos imitari] imitari nos
Weber
Quoniam non inquieti fuimus inter vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,8
neque gratis
panem manducavimus ab aliquo,
sed in labore
et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Numérotation du verset
2Th. 3,9
Non quasi non habuerimus potestatem,
sed
ut nosmet ipsos formam daremus vobis
ad imitandum nos
Numérotation du verset
2Th. 3,10
Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari nec manducet.
Numérotation du verset
2Th. 3,11
Audivimus5 enim
5 audivimus] audimus
Weber
inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose
agentes.
Numérotation du verset
2Th. 3,12
His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio
operantes suum panem
manducent.
Numérotation du verset
2Th. 3,13
Vos autem, fratres, nolite deficerebenefacientes.
Numérotation du verset
2Th. 3,14
Quod si quis non obedit verbo
nostro
per epistolam hunc notate,
et non commisceamini cum illo ut confundatur.
Numérotation du verset
2Th. 3,15
Et
nolite quasi inimicum existimare,
sed corripite ut fratrem.
Numérotation du verset
2Th. 3,16
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam
in omni loco.
Dominus cum omnibus vobis.
Numérotation du verset
2Th. 3,17
Salutatio
mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo.
Numérotation du verset
2Th. 3,18
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA AD THESSALONICENSES SECUNDA EXPLICIT.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Th. 3,1
prol.|
{6.675}
marg.|
.1.
De cetero.
Hic consequentur Apostolus petit a Thessalonicensibus{6.676} orationum suffragia, quia caritas est reciproca. dicit igitur : De cetero fratres orate. instanter et devote.
marg.|
.2.
Ut sermo domini.
idest, predicatio Evangelii.
Numérotation du verset
2Th. 3,1
prol.|
{6.679}
marg.|
.1.
Currat.
sine impedimento ad alias gentes.
marg.|
.2.
Et clarificetur.
per miracula veritatem eius declarantia.
marg.|
.3.
Sicut et apud vos.
iam factum est.
marg.|
.4.
Ut liberemur ab importunis.
idest, a pseudo apostolis importune falsa ingerentibus.
marg.|
.5.
Et malis hominibus.
predicationem Evangelii qualitercunque impedientibus.
marg.|
.6.
Non enim omnium.
idest nondum acceperunt omnes fidem per me, qui sunt eam accepturi.
marg.|
.7.
Fidelis
autem
Deus
.
in promissis adimplendis : Qui confirmabit vos. contra deceptiones pseudo Apostolorum.
marg.|
.8.
Et custodiet a malo.
scilicet in patientia, in persecutionibus tyrannorum.
marg.|
.9.
Confidimus autem.
idest. de vestra bona obedientia ad Deum.
marg.|
.10.
Quoniam que precipimus.
quia non precipimus autoritate propria, sed divina, ideo subdit.
marg.|
.11.
Dominus autem dirigat.
ad implendum sua mandata.
marg.|
.12.
In caritate.
erga omnes.
marg.|
.13.
Et patientia.
erga persecutores vestros.
marg.|
.14.
Denunciamus.
Hic consequenter informat eos ad evitationem {6.680} mali. et primo facit propositum, secundo removet falsum intellectum, ibi, Vos autem. Circa primum dicit. Denunciamus in nomine domini, etc. idest, ex eius autoritate.
marg.|
.15.
Ut subtrahatis,
etc.
inordinate.
declinando ab ordine legis nature, et legis scripture. quia dicitur Psal. 17.d. Cum perverso perverteris.
marg.|
.16.
Et non secundum traditionem.
facto, et verbo.
marg.|
.17.
Ipsi enim scitis.
per experientiam operis.
marg.|
.18.
Quemadmodum oporteat.
in operibus vestris.
marg.|
.19.
Quoniam non inquieti,
etc. idest, vagabondi et ociosi.
marg.|
.20.
Neque gratis,
etc. petentes nobis ministrari ab aliquo vestrum.
marg.|
.21.
Sed in labore, et fatigatione.
corporali.
marg.|
.22.
Nocte, et die operantes.
ad acquirendum victum nostrum, exceptis horis ad orandum, et docendum aptis.
marg.|
.23.
Non quasi,
etc.
potestatem.
accipiendi sumptus a vobis secundum formam evangelicam Lu. 10.b. ubi dicitur predicatoribus : Edentes, et bibentes, que apud illos sunt, dignus enim est operarius mercede sua.
marg.|
.24.
Sed ut nosmetipsos.
quia si nos habentes potestatem accipiendi sumptus abstinuimus adhoc viventes de nostro labore, multo magis alii qui non habent talem potestatem, debent de labore suo vivere. cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
2Th. 3,1
prol.|
{6.679}
marg.|
.1.
His autem qui
eiusmodi
.
ut cum silentio operantes, idest, quieti, et non vagabundi.
marg.|
.2.
Suum panem.
idest, proprio labore acquisitum manducent, et non alienum.
marg.|
.3.
Vos autem.
Hic removet circa dicta falsum intellectum, quia posset aliquis credere, quod pauperibus laborare non potentibus, et occupatis negociis spiritualibus non essent administrandi necessarii sumptus, ideo hoc removet dicens. Vos autem fratres. facultatem habentes.
prol.|
Nolite deficere benefacientes.
idest, nolite desistere a beneficentia talibus personis.
marg.|
.4.
Quod si quis non obedierit.
hunc notate scilicet ut scribendo, possim eum corripere.
marg.|
.5.
Et non commisceamini.
societatem eius vitando.
marg.|
.6.
Ut confundatur.
et sic resipiscat a malo suo.
prol.|
{6.680}
marg.|
.7.
Et nolite quasi inimicum existimare.
quia si vitium odiendum sit, natura tamen est diligenda.
marg.|
.8.
Ipse autem Deus pacis.
auctor, et dator.
marg.|
.9.
Det vobis pacem sempiternam in omni loco.
idest, in terra, et in celo.
marg.|
.10.
Dominus sit cum omnibus vobis.
in presenti per gratiam, et per gloriam in futuro.
marg.|
.11.
Salutatio mea manu.
Hec est ultima pars epistole, que est conclusio, vel confirmatio per signum in fine epistole scriptum de manu Pauli. Quod enim supra positum est, scriptum erat per manum notarii, sed istud ultimum de manu Pauli erat scriptum, et similiter faciebat in aliis epistolis, ad certificandum illos quibus mitiebantur, quod essent a Paulo directe, et ad excludendum epistolas a pseudo apostolis sub nomine Pauli scriptas, in quibus finis non erat scriptus de manu Pauli. Et his dictis patet littera.
prol.|
$additio Burgensis.
prol.|
{6.679} In cap. 3. ubi dicitur in postilla. In caritate Dei erga omnes, patientia Christi erga nostros persecutores.
prol.|
{6.680} Quod dicitur, in caritate Dei, secundum Glossa intelligitur in Caritate quam Deus dat, et patientia Christi, scilicet ut patientes sitis, sicut, et Christus patiens fuit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Th. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=68&chapitre=68_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Th. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=68&chapitre=68_3)
Notes :