string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr70.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 

Paulus apostolus
Christi Iesu
per voluntatem Dei
secundum promissionem
vite
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset 2Tim. 1,2 

Timotheo filio carissimo1.
1 filio carissimo] inv. Weber
Gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 2Tim. 1,3 

Gratias ago Deo
cui servio
a progenitoribus
in conscientia pura,
quod2 sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
2 quod] quam Weber
Numérotation du verset 2Tim. 1,4 

desiderans te videre.
Memor lacrimarum tuarum,
ut gaudio implear.
Numérotation du verset 2Tim. 1,5 

Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
Que et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
et in te.
Numérotation du verset 2Tim. 1,6 

Propter quam causam
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
que
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset 2Tim. 1,7 

Non enim
dedit nobis
Deus spiritum timoris,
sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,8 

Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri,
neque me vinctum eius,
sed collabora
evangelio
secundum virtutem Dei
Numérotation du verset 2Tim. 1,9 

qui nos liberavit
et vocavit
vocatione sua 3
3 sua] om. Weber
sancta,
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
ante tempora secularia.
Numérotation du verset 2Tim. 1,10 

Manifestata est
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
Iesu Christi
qui
destruxit quidem mortem,
illuminavit autem
vitam et incorruptionem
per evangelium,
Numérotation du verset 2Tim. 1,11 

in quo positus sum
ego predicator
et apostolus
et magister gentium.
Numérotation du verset 2Tim. 1,12 

Ob quam causam
etiam hec
patior, sed non confundor.
Scio enim
cui credidi,
et certus sum, quia potens est depositum meum
servare
in illum diem
Numérotation du verset 2Tim. 1,13 

Formam habens4 sanorum verborum
4 habens] habe Weber
que a me
audisti in fide et dilectione
in Christo Iesu,
Numérotation du verset 2Tim. 1,14 

bonum depositum
custodi
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,15 

Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Numérotation du verset 2Tim. 1,16 

Det misericordiam Dominus Honesifori
domui,
quia sepe me refrigeravit
et catenam meam
non erubuit,
Numérotation du verset 2Tim. 1,17 

sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
et invenit.
Numérotation du verset 2Tim. 1,18 

Det illi Dominus
invenire misericordiam a Domino
in illa die.
Et quanta Ephesi
ministravit mihi5, melius
5 mihi] om. Weber
tu nosti.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 
marg.| .1. {6.729} Paulus Apostolus. Hic incipit secunda epistola ad Timotheum, que dividitur in tres partes scilicet in salutationem et prosecutionem. ibi : Gratias ago. et conclusionem, ibi : Ego iam delibor. 4. cap. circa medium. In prima parte ponitur primo, persona salutans, ibi : Paulus, etc. persona salutata, ibi : Timotheo, et optata bona, ibi : Gratia. Et patet ex dictis in principio precedentis epistole sententia hoc excepto.
marg.| .2.  Secundum promissionem etc id est vite eterne que est in Christo obiective, quia beati reficiuntur interius in aspectu sue deitatis, et exterius in aspectu sue humanitatis, secundum quod dicit Augustinus exponens illud Io. 10.a. Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet.
marg.| .3.  Gratias ago. Hic incipit huius epistole prosecutio. Circa quam sciendum quod Paulus in spiritu videns suam passionem appropinquare, et quod tunc non posset evangelium predicare, scripsit Timotheo suo discipulo predilecto, ut constanter et efficaciter fidem Catholicam predicaret, non territus etiam in aliquo timore mortis imminentis, cum gloriosum sit transire per martyrium de statu vite presentis. Et dividitur in duas partes, quia primo dilectionem suam erga Timotheum exprimit, ut monitionem suam melius recipiat. secundo multipliciter eum ad predicta incitat, ibi : Propter quam causam. Circa primum dicit. Gratias ago Deo cui servio a progenitoribus meis id est Abraham Isaac et Iacob, qui fuerunt veri cultores Dei, et similiter Gamaliel, qui nutrivit Paulum et in lege docuit. propter quod dicitur eius pro genitor, eo modo loquendi quo dicit Apost. 1Cor. 4.d. In Christo {6.730} Iesu per evangelium ego vos genui.
marg.| .4.  In conscientia. non sicut falsi apostoli qui serviebant Deo tantum in exteriori apparentia.
marg.| .5.  Quod sine   intermissione id est quotiescunque mihi vacat tempus orandi.
marg.| .6.  Habeam tui memoriam. specialem.
marg.| .7.  Memor   lachrymarum   . Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, quia paratus erat ire cum eo ad omnia pericula.
marg.| .8.  Ut gaudio implear. quasi dicat ad hoc desidero te videre, ut replear gaudio ex tua perfectione.
marg.| .9. Recordationem. id est habens.
marg.| .10.  Eius fidei. id est fidelitatis erga Deum et meipsum.
marg.| .11. Que est in te non. sed vera et firma.
marg.| .12. Que. scilicet fides firma.
marg.| .13. Habitavit   primum. quasi dicat non est dubitandum, quod est in te firma fides, ex quo fuit in avia et matre tua, que tamen erant fragilis sexus.
marg.| .14.  Propter quam. Hic consequenter ponit suam monitionem, in qua multipliciter inducit Timotheum ad predicandum constanter evangelium. Et dividitur in septem partes, secundum septem motiva que inducit ad suum propositum, que patebunt prosequendo. Primum vero motivum est pontificalis dignitas, que movere debet Timotheum pontificem ad constanter predicandum. Et primo motivum hic ponitur. Secundo ad hoc exemplum inducitur ibi, Ob quam causam. Circa primum dicit Apostolus. Propter quam causam scilicet quia scio te habere fidem firmam.
marg.| .15.  Admoneo te. cum securitate.
marg.| .16.  Ut   resuscites gratiam etc id est gratiam pontificalis dignitatis, que resuscitari dicitur, quando in actum predicandi magnus fervor et insolitus ex ea progredi videtur. Et quod sic debeat esse, ostendit dicens.
Numérotation du verset 2Tim. 1,1 
prol.| {6.731}
marg.| .1. Non enim   dedit nobis   . ut per timorem humanum dimittamus predicandi actum.
marg.| .2. Sed   virtutis   . id est constantie contra adversarium.
marg.| .3. Et dilectionis. erga Deum, que timore postposito faciunt predicare evangelium.
marg.| .4. Et   sobrietatis   . Hoc addit ne quis crederet quod talis fervor in aliquo faceret excedere debitum modum.
marg.| .5. Noli itaque   erubescere id est evangelium quod est eius testimonium.
marg.| .6. Neque me   vinctum   . id est amore ipsius. quasi dicat Hec non sunt erubescibilia.
marg.| .7. Sed   collabora   . scilicet predicando, sicut ego laboravi.
marg.| .8. Secundum   virtutem   . datam tibi.
marg.| .9. Qui nos   liberavit   . a servitute culpe.
marg.| .10. Et   vocavit vocatione   . ad statum gratie.
marg.| .11. Non secundum. id est non ex meritis nostris.
marg.| .12. Sed secundum id est secundum voluntatem suam gratiosam.
prol.| {6.732}
marg.| .13. Que   data   est. id est de posita dari per Iesum.
marg.| .14. Ante tempora. Nam ab eterno est hec dispositio, licet enim hec executio facta sit in tempore. propter quod subditur.
marg.| .15. Manifestata etc.  nunc. id est tempore gratie.
marg.| .16. Per   illuminationem salvatoris nostri   . sua vita et doctrina mundum illuminavit.
marg.| .17. Qui   destruxit quidem mortem   . a mortuis resurgendo.
marg.| .18. Illuminavit   autem. id est in lucem posuit, et fecit esse cognitam.
marg.| .19. Vitam et   incorruptionem   . ad celos ascendendo.
marg.| .20. Per   evangelium   . in quo ista continentur.
marg.| .21. In quo. scilicet evangelio.
marg.| .22. Positus sum ego. non auctor.
marg.| .23. Et Apostolus. Est autem predicator nomen actus : Apostolus nomen officii vel status.
marg.| .24. Ob quam. Hic consequenter confirmat predicta per exemplum sui qui erat incarceratus, propter constantiam predicandi. Et hoc est quod dicit. Ob quam causam. id est propter evangelii predicationem.
Numérotation du verset 2Tim. 1,1 
prol.| {6.733}
marg.| .1. Etiam hec. sed magis glorior. Et subdit rationem huius gloriationis, dicens.
marg.| .2. Scio   enim   . Iungatur sic littera. Scio enim et certus sum. certitudine adherentie, quia supple, ille.
marg.| .3. Cui   credidi etc.  potens est. tamquam verus Deus.
marg.| .4. Depositum meum. idest, premium meum, quod per fidem reposui apud ipsum servandum.
marg.| .5. In illum diem id est usque in diem transitus mei quantum ad gloriam anime mihi tunc reddendam, et in diem iudicii quantum ad gloriam corporis.
marg.| .6. Formam habens. Hic ponitur secundum motivum quod est predicantium paucitas. Nam discipuli Pauli qui erant in Asia, quasi omnes a fide recesserant. Et hoc debebat movere Timotheum ad ferventius predicandum, eo quod alii in hoc deficiebant. Dicit igitur : Formam habens sanorum verborum. Talia enim debent esse verba predicatoris.
marg.| .7.  Que a me audisti id est de fide et dilectione. In Christo Iesu.
marg.| .8.  Bonum depositum. idest, animas tibi commissas, que sunt preciosiores quacumque re corporali.
marg.| .9. Per spiritum sanctum. Supple sunt tibi commisse. Et subditur de predicantium paucitate, cum dicitur.
marg.| .10. Scis enim, etc.  qui in   Asia   sunt id est illi qui sunt ibi pro maiori parte, ita quod dicitur omnes, ad denotandum pluralitatem recedentium, {6.734} sicut dicitur quod omnes de civitate vadunt ad tale spectaculum vel festum, quamvis multi remaneant.
marg.| .11. Ex quibus est. isti enim duo simulate se iunxerant Paulo, unde invenirent unde sibi calumniam facerent, sed percipientes quod eorum malitia esset Paulo manifestata, recesserunt ab eo, ut dicit Glossa propter quod Apostolus exprimit eos nominatim, ut Timotheus caveat ab eis, sicut ab adversariis veritatis. Et quoniam opposita iuxta se posita magis elucescunt. nunc consequenter collaudat unum de Asia sibi fidelem cum familia sua dicens.
marg.| .12. Det   misericordiam   Deus id est sibi et fidelibus cum eo existentibus.
marg.| .13. Quia   sepe   me. ministrando necessaria.
marg.| .14. Et   catenam   meam id est me in catenatum sicut hominem malum.
marg.| .15. Non   erubuit   . sciens iustitiam meam.
marg.| .16. Sed cum   Romam   . de Asia cum labore magno et sumptibus.
marg.| .17. Solicite me. diligenter inquirens vias et modos quibus liceret ei ad me ingredi.
marg.| .18. Et invenit id est per suam diligentiam propter quod subdit Apostolus.
marg.| .19. Det illo dominus. Pater.
marg.| .20. Invenire   misericordiam id est a filio qui est dominus de domino, sicut Deus de Deo, secundum quod dicitur Psal. 109.a. Dixit dominus domino meo.
marg.| .21. In illa die. scilicet mortis sue, vel iudicii generalis.
marg.| .22. Et quanta   Ephesi   . et sociis meis.
marg.| .23. Tu melius   nosti   . qui tunc mecum cum aliis presens fuisti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Tim. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=70&chapitre=70_1)

Notes :