string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr70.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 

Tu ergo,
fili mi, confortare in gratia
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 2Tim. 2,2 

Et que audisti a me
per multos testes,
hec commenda fidelibus
hominibus qui idonei
erunt et alios docere.
Numérotation du verset 2Tim. 2,3 

Labora
sicut bonus miles in Christo Iesu1
1 in Christo Iesu] Christi Iesu Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,4 

Nemo militans
Deo2 implicat se
2 Deo] om. Weber
negotiis secularibus,
ut ei placeat cui se probavit.
Numérotation du verset 2Tim. 2,5 

Nam et qui certat in agone
non coronatur,
nisi legitime certaverit
Numérotation du verset 2Tim. 2,6 

Laborantem
agricolam oportet primum de fructibus percipere3.
3 percipere] accipere Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,7 

Intellige
que dico : Dabit
enim tibi Dominus in omnibus
intellectum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,8 

Memor esto
Dominum4 Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David
4 Dominum] om. Weber
secundum evangelium meum,
Numérotation du verset 2Tim. 2,9 

in quo
laboro
usque ad vincula quasi
male operans, sed
verbum Dei non est alligatum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,10 

Ideo
omnia
sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem
consequantur
que est in Christo Iesu
cum gloria celesti.
Numérotation du verset 2Tim. 2,11 

Fidelis
sermo. Nam si commortui sumus,
et convivemus ;
Numérotation du verset 2Tim. 2,12 

si sustinemus,
et conregnabimus ;
si negabimus,
et ille negabit nos.
Numérotation du verset 2Tim. 2,13 

Si non credimus,
ille fidelis manet.
Negare se ipsum non potest.
Numérotation du verset 2Tim. 2,14 

Hec commone,
testificans
coram Domino.
Noli verbis contendere. Ad5 nihil enim6 utile contenditur7, nisi8 ad subversionem audientium.
5 ad] in Weber |
6 enim] om. Weber |
7 contenditur] om. Weber |
8 nisi] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 2,15 

Sollicite cura te ipsum
probabilem
exhibere
Deo, operarium
inconfusibilem,
recte tractantem verbum veritatis.
Numérotation du verset 2Tim. 2,16 

Profana
autem inaniloquia
devita.
Multum enim proficient
ad impietatem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,17 

et sermo
eorum ut cancer serpit. Ex quibus
est Hymeneus et Philetus
Numérotation du verset 2Tim. 2,18 

qui a veritate
exciderunt,
dicentes
resurrectionem
iam factam,
et subvertunt quorumdam fidem.
Numérotation du verset 2Tim. 2,19 

Sed firmum
fundamentum Dei
stat9,
9 stat] stetit Weber
habens signaculum hoc.
Cognovit Dominus qui sunt eius
et discedit10
10 discedit] discedat Weber
ab iniquitate
omnis qui nominat
nomen Domini.
Numérotation du verset 2Tim. 2,20 

In magna autem domo
non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed et lignea et fictilia,
et quedam quidem in honorem,
quedam autem
in contumeliam.
Numérotation du verset 2Tim. 2,21 

Si quis ergo
emundaverit se
ab istis,
erit
vas
in honorem sanctificatum,
et utile Domino,
ad omne opus bonum paratum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,22 

Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam,
fidem,
caritatem,
pacem
cum his qui
invocant Dominum de corde puro.
Numérotation du verset 2Tim. 2,23 

Stultas autem
et sine disciplina
questiones devita, sciens quia generant lites.
Numérotation du verset 2Tim. 2,24 

Servum autem Domini non oportet litigare,
sed mansuetum
esse ad omnes,
docibilem,
patientem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,25 

cum modestia
corripientem
eos qui resistunt veritati11. Nequando
11 veritati] om. Weber
det illis Deus
penitentiam
ad cognoscendam veritatem
Numérotation du verset 2Tim. 2,26 

et resipiscant a diaboli laqueis,
a quo captivi12
12 captivi] capti Weber
tenentur
ad ipsius voluntatem.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
prol.| {6.733} Tu ergo. Hec est tertia pars, in qua ponitur tertium motivum ex similitudine aliquorum, qui solent esse multum soliciti de executione sui officii. et hoc debet movere Timotheum, ut sit solicitus de officio predicandi et alios ad hoc idoneos inducendi. Dicit igitur.
marg.| .1.  Tu ergo   fili   mi. constantiam magnam predicandi accipiendo.
marg.| .2.  Et que   audisti   a me   per   . supple confirmata, scilicet per legem et prophetas et agiographa.
prol.| {6.734}
marg.| .3. Hec   commenda fidelibus   . id est sane fidei, qui idonei erunt etiam alios docere de ratione sue vite, scientie, et facundie : consequenter ponit primam similitudinem, dicens.
marg.| .4. Labora. in predicando solicite.
marg.| .5.  Sicut   bonus   minus. Milites enim regis temporalis in acie positi sunt valde soliciti de victoria obtinenda, et multo fortius milites Christi debent esse soliciti de fide predicanda, per quod acquiritur corona eterna. Et quia predicatio per solicitudinem temporalium impeditur, ut dictum est ult. cap. precedentis epistole. Ideo subditur.
Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
prol.| {6.735}
marg.| .1. Nemo   militans   Deo. solicite in predicationis opere.
marg.| .2. Implicat se   negociis   . si autem implicetur a superiori eum compellente propter necessitatem ecclesie, sustinendum est saltem ad horam propter caritatis necessitatem. unde dicit Aug. Ocium sanctum querit caritas, sed negocium iustum suscipit necessitas caritatis. quam sarcinam si nullus imponit, contemplande veritati vacandum est, si autem imponitur suscipienda est propter caritatis necessitatem.
marg.| .3.  Nam et qui certat in   agone   . corporali.
marg.| .4. Non coronabitur. Corona victorie.
marg.| .5. Nisi qui legitime   certaverit   . Similiter predicator evangelicus non coronabitur corona glorie, nisi constanter et intrepide predicaverit. Consequenter ponit secundam similitudinem, dicens.
marg.| .6. Laborantem agricolam oportet. id est iustum est.
marg.| .7. Primum de fructibus   percipere   . quia plus aliis laboravit : Similiter predicator laborans in agro dominico plus ceteris reportat de merito.
prol.| {6.736}
marg.| .8. Intellige que dico. scilicet istas parabolas esse dictas pro predicatore constanti et operoso. Sed quia intellectus veritatis est a Deo. ideo subditur : Dabit enim tibi dominus etc.
marg.| .9. Memor esto dominum Iesum Christum resurrexisse, etc. Hec est quarta pars in qua ponitur quartum motivum scilicet promissio glorie celestis predicatoribus veris. Ad hanc enim gloriam habemus accessum per Christum a mortuis resurgentem. Ideo de hoc facit primo mentionem, dicens. Memor esto dominum, etc. Quia per ipsum similiter resurgemus.
marg.| .10.  Secundum evangelium meum predicatione, non tamen actione. sic enim solius est Christi.
marg.| .11. In quo   laboro   usque ad   vincula   . Erat enim incarceratus Paulus pro predicatione evangelii.
marg.| .12. Quasi male operans   . quasi dicat cum tamen bene egerim.
marg.| .13. Sed   verbum   Dei non, etc. quia docebat presentes verbo scilicet incarceratos cum eo et carceris custodes, et plures eorum convertit ad Christum. Similiter absentes docebat scripto, epistolas eis mittendo.
Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
prol.| {6.739}
marg.| .1. Ideo omnia. Adversa.
marg.| .2. Sustineo. Patienter.
marg.| .3. Propter electos   ut et   ipsi salutem consequantur   . Ex eorum enim salute premium Pauli doctoris augebatur, propter quod concludit.
marg.| .4. Fidelis sermo   . id est verus.
marg.| .5. Nam si   commortui sumus   . id est cum Christo mortui propter predicationem fur evangelii.
marg.| .6. Et   convivemus   . Scilicet cum eo vita perenni.
marg.| .7. Si   sustinemus   . Pondere tribulationum depressi.
marg.| .8. Et   conregnabimus   . In gloria est celesti.
marg.| .9. Si   negaverimus   . Christum verbo vel facto.
marg.| .10. Ille   negabit   nos. Coram patre suo.
marg.| .11. Si non   credimus   . Ab eo puniri propter magnitudinem sue misericordie sicut dicunt aliqui de misericordia eius nimis presumentes, et sine timore peccantes.
marg.| .12. Ille fidelis permanet   . In veritate iustitie.
marg.| .13. Negare seipsum   . Negaret autem seipsum si negaret suam iustitiam, quia iustitia divina et Deus idem sunt.
marg.| .14. Hec   commone   . In ferventi predicatione.
marg.| .15. Testificans coram   Deo. id est ipsum in testem invocans inducendo verba sua de scripturis divinis et opera sua in signis et prodigiis.
prol.| {6.740}
marg.| .16. Noli verbis   . Hec est quinta pars, in qua ponitur quintum motivum, scilicet loquacitas falsorum, predicatorum, quia si sic fuerunt soliciti suis falsitatibus asserendis, multo magis predicator verus debet esse solicitus de veritate evangelica constanter predicanda. Et dividitur in duas partes, quia primo ponit suam inductionem. Secundo solvit tacitam questionem, ibi : In magna domo. Circa primum sciendum quod licet doctor evangelicus fervens esse debeat de veritate predicanda, verumtamen verbositas est vitanda. Ideo dicitur. Noli verbis contendere. id est multiplicatione verborum cum falsis predicatoribus.
marg.| .17. Ad nihil enim   utile   est. Sic contendere.
marg.| .18. Nisi ad   subversionem audientium   . Quia simplices assistentes credunt magis loquaces esse magis intelligentes, quod est falsum. Nam ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas, Prov. 14.c. Propter quod patres antiqui cum hereticis magis disceptabant virtutibus et signis quam verbis. Unde in historia tripartita dicitur, quod quibusdam philosophis cum Alexandro Constantino episcopo disputare volentibus, iussit imperator ut certamen acciperet, qui quamvis esset simplex insipiens, iussit omnes preter unum tenere silentium, cui dixit in nomine domini nostri Iesu Christi impero tibi in primis ne loquaris, qui statim mutus factus est.
marg.| .19. Solicite autem cura teipsum   . id est approbabilem seu laudabilem.
marg.| .20. Exhibere   Deo. Et non hominibus tantum, quod querent hypocrite.
Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
prol.| {6.741}
marg.| .1. Operarium   inconfusibilem   . id est sic opera tua sint talia, quod de ipsis erubescere non debeas, sed magis in domino gloriari.
marg.| .2. Recte tractantem   verbum   veritatis   . Proponendo singulis verba competentia, ut pote sapientibus altiora, simplicibus magis plana.
marg.| .3. Prophana autem. id est verba heresim vel doctrinam suspectum sapientia.
marg.| .4. Et inaniloquia. id est inutilia et curiosa.
marg.| .5. Devita. Quia verba predicatoris debent esse examinata.
marg.| .6. Multum enim   proficiunt   . id est efficacia sunt.
marg.| .7. Ad impietatem. id est contra Dei cultum.
marg.| .8. Et sermo eorum. id est hereticorum, et falsorum predicatorum.
marg.| .9. Ut cancer serpit. id est paulatim tendit ad corruptionem veritatis.
marg.| .10. Ex quibus. Scilicet hereticis vel predicatoribus falsis.
marg.| .11. Est Hymeneus et Philetus, qui a   veritate   . Fidei catholice.
marg.| .12. Exciderunt   dicentes etc. Quod dupliciter exponitur. Uno modo, quia dicitur Mt. 27.f. Multa corpora sanctorum qui dormierunt, surrexerunt. Dicunt aliqui quod iste Philetus et Hymeneus ex hoc acceperunt occasionem errandi, dicenter quod in illis resurrectio iam est facta {6.742} et non est alia in fine mundi expectanda. Sed hoc non videtur probabiliter dictum, quia illi de quibus loquitur Mattheus, sunt homines eiusdem speciei cum aliis, propter quod eorum resurrectio non inducit ad negandum resurrectionem aliorum in fine mundi futuram, sed magis ad contrarium, quia de similibus debet esse simile iudicium. Ideo alii dicunt et melius ut videtur, quod isti acceperunt occasionem errandi ex verbis domini, Io. 5.d. Qui credit ei qui misit me, habet vitam eternam, et in iudicium non venit sed transit de morte ad vitam. Ubi loquitur Salvator de resurrectione spirituali quam isti confitebantur, et verum est istam iam factam, et negabant resurrectionem corporum futuram, quod est falsum, sicut et Saducei, Act. 23.
marg.| .13. Et subverterunt quorundam fidem. Per suam suasionem.
marg.| .14. Sed firmum, etc. id est fides resurrectionis stat in electis.
marg.| .15. Habens signum hoc. Quod subditur.
marg.| .16. Cognovit dominus. Per eternam predestinationem.
marg.| .17. Qui sunt eius. Quia sunt scripti et signati in libro vite indelebiliter.
marg.| .18. Et   discedat   ab   iniquitate   . Qua negatur resurrectio futura. Omnis qui invocat nomen domini.
Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
prol.| {6.743}
marg.| .1. In magna. Hic consequenter respondet tacite questioni ex predictis orienti. Et primo solvit Apostolus questionem. Secundo, revertitur ad Timothei monitionem, ibi : Iuvenilia. Ex hoc autem quod predixit Piletum et Hymeneum a veritate fidei excidisse et alios pervertisse, posset aliquis querere, quare dominus permittit talia fieri ? Ad quod respondet Apostolus, quod hoc totum cedit ad gloriam Dei : nam sicut in electis relucet eius misericordia, ita in reprobis eius iustitia et ponit exemplum de domo magni principis. Dicit igitur. In magna autem domo. id est in domo principis magni.
marg.| .2. Non   solum   sunt   vasa aurea etc. Que applicantur officiis honorabilibus.
marg.| .3. Sed et   lignea   et   fictilia   . Que applicantur exercitiis vilibus, et totum cedit ad perfectionem domus et honorem domini, domus autem Dei totum est universum, in qua electi sunt vasa glorie applicata, reprobi vero vasa contumelie deputata. Veruntamen quia heretici possunt dum vivunt ad veritatem redire. Ideo subditor.
marg.| .4. Si quis ergo   emundaverit   se ab istis. id est a predictis erroribus et similibus.
prol.| {6.744}
marg.| .5. Erit vas in honorem sanctificatum. id est divino cultui applicatum.
marg.| .6. Et utile   domino   . id est utile ad acquirendum alios domino, sicut patet de Paulo, qui post conversionem suam multos acquisivit domino, qui erat ante fidelium persecutor.
marg.| .7. Iuvenilia. Hic revertitur ad instructionem Timothei, dicens. Iuvenilia autem desideria. Que sunt circa carnis delectabilia.
marg.| .8. Fuge. Aliter non devincuntur.
marg.| .9. Sectare vero iustitiam. Erga proximum.
marg.| .10. Fidem. Erga Deum.
marg.| .11. Caritatem. Erga utrumque scilicet Deum et proximum.
marg.| .12. Pacem cum his, etc. id est cum fidelibus maxime, licet cum omnibus sit sectanda, quantum potest fieri bono modo.
marg.| .13. Stultas. id est irrationabiles.
marg.| .14. Et sine disciplina questiones. id est inutiles ad fidem et mores.
marg.| .15. Devita. Et subditur causa.
marg.| .16. Sciens quod generans lites. Inter varie opinantes.
Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
prol.| {6.745}
marg.| .1. Sed mansuetum oportet   litigare   . Nec per consequens se talibus questionibus implicare.
marg.| .2. Sed mansuetum esse ad omnes. Etiam ad infideles, ut per hoc trahantur ad fidem, sicut de beato Clemente legentur, quod propter suam mansuetudinem non solum erat acceptus Christianis, sed etiam Gentilibus et Iudeis, et multos ex eis ad fidem convertit.
marg.| .3. Docibilem   . id est ad docendum habilem, que habilitas dupliciter accipitur. Uno modo active, ita quod habilis docere sit ratione vite scientie, et facundie. Alio modo passive, et sic habilis doceri acquiescendo informationi {6.746} bonorum de veritate circa factum aliquod, aliter non posset bene iudicari de propositis sibi.
marg.| .4. Patientem. In adversis.
marg.| .5. Cum modestia corripientem, etc. Nam si immoderate corripere, obstinatos in malo magis faceret, sicut immoderate dirigentes ligna tortuosa, frangunt ipsa. Ideo subditur.
marg.| .6. Ne quando det illis Deus penitentiam, etc. id est ne per immoderatam correctionem impediatur reditus eorum ad veritatem.
marg.| .7. Et resipiscant a diaboli laqueis, etc. In laqueis erroris.
marg.| .8. Ad ipsius voluntatem. Scilicet sequendam in carnalibus et spiritualibus. peccatis.
Numérotation du verset 2Tim. 2,additio Burgensis 1 
prol.| {6.745} Capitulo 2. Ubi dicitur in Postilla. Sed tamen verbum Dei num est alligatum.
prol.| Super hoc quod dicit. Sed tamen verbum Dei non est alligatum. Glossa. Licet ego sum alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum, quia et sermone presentes, et litteris absentes docere non cesso.
Numérotation du verset 2Tim. 2,additio Burgensis 2 
prol.| In eo cap. Ubi dicitur in postilla. Dicunt aliqui quod iste Philetum et Hymeneus ex hoc acceperunt occasionem errandi.
prol.| Isti heretici de quibus Apostolus loquitur non arguebant ex dictis {6.746} Mt. 27.e. dicentis, quod tempore passionis Christi multa corpora surrexerunt, etc. impossibilitatem resurrectionis future, quia de hoc potius habetur contrarium, ut dicit Postillator, sed ex hoc quod iam fuerat facta semel resurrectione mortuorum tempore passionis Christi asserebant, quod non erat iterum fienda alia resurrectio, eo quod prophete ut Dan. ultimo capitulo et alii de resurrectione prophetantes non faciunt mentionem nisi de una resurrectione, non de duabus. Ex hoc motivo accipitur occasio errandi horum hereticorum. Quorum motivum non valet, nam prophete loquuntur de resurrectione generali in fine mundi fienda Resurrectio autem illa, que tempore passionis Christi fuit facta, erat particularis, et longe ante finem mundi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Tim. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=70&chapitre=70_2)

Notes :