Capitulum 3
Numérotation du verset
2Tim. 3,1
Hoc autem scito
quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa,
Numérotation du verset
2Tim. 3,2
et
erunt
homines se ipsos amantes,
cupidi,
elati,
superbi,
blasphemi,
parentibus
non obedientes1, ingrati,
1 non obedientes] inoboedientes
Weber
scelesti,
Numérotation du verset
2Tim. 3,3
sine affectione,
sine pace,
criminatores,
incontinentes,
immites,
sine benignitate,
Numérotation du verset
2Tim. 3,4
proditores,
protervi,
tumidi,
voluptatum2 amatores
2 voluptatum] voluptatium
Weber
magis quam Dei,
Numérotation du verset
2Tim. 3,5
habentes speciem
quidem pietatis,
virtutem
autem eius abnegantes.
Et hos
devita.
Numérotation du verset
2Tim. 3,6
Ex his enim sunt
qui penetrant
domos et captivas
ducunt mulierculas
oneratas peccatis
que ducuntur variis desideriis.
Numérotation du verset
2Tim. 3,7
Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
Numérotation du verset
2Tim. 3,8
Quemadmodum autem Iamnes et Mambres
restiterunt Moysi, ita et hi
resistunt veritati, homines corrupti mente,
reprobi
circa fidem,
Numérotation du verset
2Tim. 3,9
sed
ultra non proficient. Insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus,
sicut et illorum
fuit.
Numérotation du verset
2Tim. 3,10
Tu autem
assecutus es meam doctrinam,
institutionem
propositum,
fidem,
longanimitatem,
dilectionem,
patientiam,
Numérotation du verset
2Tim. 3,11
persecutiones,
passiones.
Qualia
mihi facta sunt Antiochie Iconii Lystris,
quales persecutions
sustinui
et ex omnibus me eripuit Dominus.
Numérotation du verset
2Tim. 3,12
Et omnes
qui volunt pie vivere
in Christo Iesu,
persecutionem
patientur.
Numérotation du verset
2Tim. 3,13
Mali
autem homines et seductores
proficient in peius
errantes
et in errorem
mittentes.
Numérotation du verset
2Tim. 3,14
Tu vero
permane
in his que didicisti,
et credita sunt
tibi,
sciens
a quo
didiceris.
Numérotation du verset
2Tim. 3,15
Et
quia ab infantia sacras litteras
nosti, que
te possunt3 instruere ad salutem per fidem
3 possunt] possint
Weber
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
2Tim. 3,16
Omnis Scriptura
divinitus inspirata
et utilis
ad docendum,
ad arguendum,
ad corrigendum,
ad erudiendum
in iustitia,
Numérotation du verset
2Tim. 3,17
ut perfectus sit
homo Dei ad omne opus bonum instructus.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Tim. 3,1
prol.|
{6.745}
marg.|
.1.
Hoc
autem
scito.
Hec est sexta pars in qua ponitur sextum motivum, quod est multiplicatio falsorum predicatorum, quod debebat movere Timotheum ad veritatem efficacius predicandum. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur multiplicatio. Secundo Timothei monitio, ibi : Tu autem. Prima adhuc in duas, quia primo predicitur multiplicatio malorum hominum futura. Secundo, ostenditur iam inchoata, ibi : Et hos devita, Circa primum dicit.
marg.|
.2.
In
novissimis diebus
.
Hoc enim potissime erit ante tempora Antichristi.
marg.|
.3.
Instabunt tempora periculosa
.
Propter multiplicationem seductorum de quibus subditur.
prol.|
{6.746}
marg.|
.4.
Et erunt
homines seipsos amantes
.
Scilicet quantum ad partem hominis sensitivam que dicitur homo exterior 2Cor. 4. ex hoc sequendo carnis delectabilia, quod est malum. Amare vero seipsum secundum partem intellectivam superiorem que dicitur homo interior sequendo dictamen rationis, laudabile est et virtuosum.
marg.|
.5.
Cupidi.
Pecuniarum.
marg.|
.6.
Elati.
id est ambitiosi honorum.
marg.|
.7.
Superbi.
In depressione aliorum.
marg.|
.8.
Blasphemi.
Contra Deum.
marg.|
.9.
Parentibus
non obedientes.
id est eis rebelles, ut pote parentibus spiritualibus in doctrina catholica, et carnalibus in conversatione domestica.
marg.|
.10.
Ingrati.
De beneficiis acceptis.
marg.|
.11.
Scelesti.
id est assueti criminibus magnis que scelera dicuntur.
marg.|
.12.
Sine
affectione
.
Bona interius.
Numérotation du verset
2Tim. 3,1
prol.|
{6.747}
marg.|
.1.
Sine pace.
Exterius.
marg.|
.2.
Criminatores
.
id est crimina iustis imponentes.
marg.|
.3.
Incontinentes.
id est omni luxurie se exponentes.
marg.|
.4.
Immites.
id est crudelitatem exercentes.
marg.|
.5.
Sine benignitate.
id est bona igneitate qua quis accenditur ad benefaciendum proximo, per hoc intelligi datur oppositum, scilicet malignitas, qua quis accenditur ad nocendum iustos.
marg.|
.6.
Proditores.
Revelando alterius consilium.
marg.|
.7.
Protervi.
id est effrontes in malis.
marg.|
.8.
Tumidi.
Inflat, in cordibus suis.
marg.|
.9.
Voluptatum amatores
etc. id est delitias carnales spiritualibus preponentes.
marg.|
.10.
Habentes
speciem,
etc. id est apparentiam religionis ut facilius decipiant.
marg.|
.11.
Virtutem
autem eius abnegantes
.
Que consistit in operibus virtuosis.
marg.|
.12.
Et hos.
Hic consequenter ostenditur multiplicatio iam inchoata, unde 1. Io. 2. dicitur. Nunc Antichristi multi facti sunt. Ideo dicit Apostolus. Et hos devita. Quasi dicat iam incipiunt esse tales aliqui, quod declarat dicens.
marg.|
.13.
Ex his enim qui penetrant domos.
id est qui intrant sub pretextu {6.748} religionis penetralia et loca secreta, in quibus mulieres coniugate vel alie habitant illo tempore aspectus hominum refugientes, et in talibus locis possunt mulieres citius decipi in his que pertinent ad fidem, et etiam in his que pertinent ad carnem. Ideo subditur.
marg.|
.14.
Et
captivas ducunt
.
id est seducant.
marg.|
.15.
Mulierculas
.
Que propter defectum rationis citius decipiuntur. Ideo subditur.
marg.|
.16.
Que ducuntur variis desideriis.
Mens mulieris est de facili mutabilis.
marg.|
.17.
Semper
discentes
.
Illud refertur ad id quod predicitur. Ex his enim etc. Tales enim seductores querunt semper dicere nova, quia simplices quorum est maior multitudo proni sunt ad credendum talia.
marg.|
.18.
Quemadmodum autem
Iannes et
Mambres
.
Isti fuerunt magi, per falsa signa volentes resistere Moysi. Exod. 7.a. Nomina vero istorum magorum non habuit Apostolus ex sacra scriptura, sed ex aliis libris Hebreorum, ut dicit hic Gl. Sed quia Iosephus et Rabbi Salomon de hac materia loquentes nihil dicunt de istis nominibus, ideo videtur melius dicendum, quod habuit per revelationem, sicut et Moyses mundi creationem.
marg.|
.19.
Ita et hi,
etc.
resistunt
.
frequenter occulte, et aliquando manifeste.
marg.|
.20.
Homines corrupti mente.
In moribus.
Numérotation du verset
2Tim. 3,1
prol.|
{6.749}
marg.|
.1.
Reprobi circa
fidem
.
In credibilibus.
marg.|
.2.
Sed
ultra
.
Tempus a Deo ordinatum.
marg.|
.3.
Non
proficient
.
Alios seducendo.
marg.|
.4.
Insipientia
enim
eorum,
etc. Hoc potissimum implebitur Antichristi tempore, quando detecta eius falsitate omnes finaliter ad Christi convertentur, et iam impletum est in multis hereticis et idolorum sacerdotibus per sanctos predicatores et doctores de falsitate convictis, et sic ab eis decepti multotiens ad veritatem sunt reducti.
marg.|
.5.
Tu
autem
.
Hic sequenter ponitur Timothei monitio, ut firmiter stet in veritate fidei catholice, et eam aliis constanter proponat predictis falsitatibus resistendo. Et ad hoc ponitur duplex ratio. Prima accipitur ex parte Pauli de hoc Timotheum docuerat verbo et exemplo, propter quod facere debebat. Et hoc est quod dicitur. Tu autem assecutus es meam doctrinam. Intelligendo eam et retinendo.
marg.|
.6.
Institutionem.
Meam nam te episcopum institui.
marg.|
.7.
Propositum.
De constanti predicatione fidei.
marg.|
.8.
Fidem.
Articulorum.
marg.|
.9.
Longanimitatem.
In expectatione promissorum.
marg.|
.10.
Dilectionem.
Dei et proximi.
marg.|
.11.
Patientiam.
In adversis.
marg.|
.12.
Persecutiones
passiones
.
Differunt sicut actio et passio, quia dicuntur persecutiones, ut ab alio inferuntur, passiones prout in corpore proprio recipiuntur.
marg.|
.13.
Qualia mihi
facta
sunt,
etc. De persecutionibus sibi factis in Iconio, {6.750} in Listris, habetur Actu 12.
marg.|
.14.
Et omnes qui pie
volunt vivere
in
Christo persecutionem patientur
.
Scilicet a malis hominibus quorum maior est numerus, et cum hoc a diabolo ad hoc excitantes, si vero aliqui pie viventes hoc non patientur, hoc raro contingit propter quod non computantur, sed generaliter dicitur, quia quod modicum est, quasi nihil reputatur. 2. Physic.
marg.|
.15.
Mali
autem homines
et
seductores proficient
.
Quia frequenter tales mundana prosperitate florent, veruntamen quia hoc cedit finaliter ad malum eorum, ideo subditur. In peius, etc. Quia per hoc habent facultatem multiplicandi mala in se et in aliis.
prol.|
Aliter potest exponi.
marg.|
.16.
Proficient
id est in malitia sua ultra procedent, et accipitur hic profectus translative, secundum quod dicitur. 5. meta. quod bonum ad mala transferimus, sicut dicitur bonus latro qui caute procedit in suis latrociniis.
marg.|
.17.
Tu
vero permane
his que
didicisti,
a me. Et
credita
sunt
tibi
.
id est commissa tue fidelitati, ad predicandum aliis constanter et intrepide.
marg.|
.18.
Sciens a quo
didiceris
.
Ut eum in verbis et factis imiteris.
marg.|
.19.
Et quia.
Hic ponitur secunda ratio accepta ex parte Timothei, qui fuit filius mulieris Hebree, ut habetur Act. 16. et sic fecit eum instrui a pueritia in scriptura legis et prophetarum que valet ad predicandum veritatem, et ad resistendum falsitati. Et hoc est quod dicitur. Et quia ab infantia sacras litteras nosti. Modo dicto.
marg.|
.20.
Que te
possunt instruere
ad
salutem
.
Ad quam ordinatur tota sacra scriptura.
marg.|
.21.
Que est in
Christo Iesu
.
Cui testimonium perhibent lex et prophete.
Numérotation du verset
2Tim. 3,1
prol.|
{6.751}
marg.|
.1.
Omnis enim
scriptura divinitus inspirata
.
Et sic immediate derivatur a veritate prima.
marg.|
.2.
Utilis est ad docendum.
Veritatem.
marg.|
.3.
Ad arguendum.
Falsitatem.
prol.|
{6.752}
marg.|
.4.
Ad
corripiendum
.
Delinquentes.
marg.|
.5.
Ad erudiendum.
Proficientes.
marg.|
.6.
In iustitia.
Scilicet legali que est omnis virtus. 5. Ethicorum.
marg.|
.7.
Ut
perfectus sit homo
dei.
id est ad divinum officium ordinatus quali ser tu.
marg.|
.8.
Ad
omne opus bonum instructus
.
Per seipsum faciendo, et ad hoc alios inducendo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Tim. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=70&chapitre=70_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Tim. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=70&chapitre=70_3)
Notes :