string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr70.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Tim. 4,1 

Testificor
coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
et adventum ipsius
et regnum
eius
Numérotation du verset 2Tim. 4,2 

predica verbum, insta
opportune,
importune, argue,
obsecra,
increpa
in omni patientia
et doctrina.
Numérotation du verset 2Tim. 4,3 

Erit enim tempus
cum sanam doctrinam non sustinebunt,
sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus
Numérotation du verset 2Tim. 4,4 

et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Numérotation du verset 2Tim. 4,5 

Tu vero vigila,
in omnibus
labora, opus fac evangeliste,
ministerium tuum
imple,
sobrius esto1.
1 sobrius esto] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,6 

Ego enim
iam delibor,
et tempus mee resolutionis
instat.
Numérotation du verset 2Tim. 4,7 

Bonum certamen certavi,
cursum
consummavi, fidem servavi.
Numérotation du verset 2Tim. 4,8 

In reliquo
reposita est mihi corona iustitie2,
2 corona iustitie] iustitie corona Weber
quam reddet mihi Dominus in illa die
iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,9 

Festina venire ad me cito
Numérotation du verset 2Tim. 4,10 

Demas
autem3
3 autem] enim Weber
me dereliquit,
diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam, Crescens
in
Galliam, Titus in Dalmatiam,
Numérotation du verset 2Tim. 4,11 

Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Numérotation du verset 2Tim. 4,12 

Tichicum autem4 misi Ephesum.
4 autem] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,13 

Penulam autem quam reliqui Troade
apud Carpiam,
veniens affer tecum5 et libros, maxime autem et6 membranas.
5 affer tecum] affers Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 4,14 

Alexander
aerarius
multa mala mihi ostendit.
Reddat ei Dominus
secundum opera eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,15 

Quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris.
Numérotation du verset 2Tim. 4,16 

In prima mea defensione
nemo mihi affuit,
sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur.
Numérotation du verset 2Tim. 4,17 

Dominus autem mihi astitit
et confortavit me, ut per me predicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum
de ore leonis.
Numérotation du verset 2Tim. 4,18 

Liberabit
me Dominus
ab omni opere malo et salvum faciet
in regnum suum celeste, cui gloria in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 2Tim. 4,19 

Saluta Priscam et Aquilam,
et Onesifori domum.
Numérotation du verset 2Tim. 4,20 

Erastus
remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti,
Numérotation du verset 2Tim. 4,21 

festina ante hiemem venire
salutat te Eubulus et Prudens7
7 Prudens] Pudens Weber
et Linus et Claudia, et fratres omnes.
Numérotation du verset 2Tim. 4,22 

Dominus Iesus
cum spiritu tuo. Gratia nobiscum.
Amen.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Tim. 4,1 
prol.| {6.751} Testificor. Hec est pars septima in quia ponitur septimum motivum quod accipitur ex multiplicatione futura malorum auditorum sicut et precedens ex multiplicatione malorum doctorum quod debet movere Timotheum et alios doctores ad efficaciter docendum antequam veniat tempus in quo non recipietur doctrina eorum. Dicit igitur Apostolus. Testificor. id est adiuro te Timothee, et per consequens alios episcopos in te.
marg.| .1.  Coram Deo patre et   Christo Iesu   . Qui sunt testes huius adiurationis.
marg.| .2.  Et per adventum ipsius. ad iudicium.
marg.| .3. Et regnum eius. Quod est eternum.
marg.| .4.  Predica verbum. Evangelicam.
marg.| .5.  Insta. Instanter facies hoc.
marg.| .6.  Oportune. id est illis qui desiderant audire.
marg.| .7.  Importune. id est illis qui non recipiunt gratiose quia aliquando est ibi profectus magnus. Sicut dicit Aug. {6.752} de seipso audiente predicationem sancti Ambrosii, curiositate motus et non utilitate. Cumque intenderem quam pulchre diceret, me invito intravit quod verum dicebat et sic conversus ad fidem multum profecit in ecclesia Dei.
marg.| .8.  Argue. Peccantes ex ignorantia.
marg.| .9.  Obsecra   . Peccantes ex infirmitate ut abstineant propter reverentiam rei sacre scilicet dominice passionis eis in baptismo communicate.
marg.| .10. Increpa in   . Verbis duris peccantes ex certa malicia.
marg.| .11. In omni patientia. Ad repugnantes.
marg.| .12.  Et doctrina. Ad recipientes, ipsos diligenter instruendo, et subditur ratio huius admonitionis. d.
marg.| .13.  Erit enim tempus. Quasi dicat propter hoc instandum est doctrine veritatis, quamdiu sunt aliqui volentes audire, et antequam veniat tempus in quo sana doctrina non sustinebitur.
marg.| .14.  Sed ad sua desideria   coacervabunt sibi magistros   . Loquentes tantummodo placentia.
marg.| .15. Prurientes   auribus   . id est desiderantes ab istis doctoribus audire.
Numérotation du verset 2Tim. 4,1 
prol.| {6.753}
marg.| .1. Et a   veritate   quidem. id est a doctoribus veritatis.
marg.| .2. Auditum   avertent   . Reputantes eorum doctrinam nimis duram, Io. 6.g. dixerunt aliqui de sermone Christi. Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?
marg.| .3. Ad fabulas autem convertentur. id est ad doctrinam humanitus confictam et veritate carentem.
marg.| .4. Tu vero   vigila   . Super gregis domini custodiam.
marg.| .5. In omnibus   labora   . id est operando ut omnibus modis instruantur de bonis.
marg.| .6. Opus fac   evangeliste   . id est impleas opere quod predicas ore.
marg.| .7. Ministerium tuum. Scilicet episcopatus.
marg.| .8. Imple. Scilicet scientia, vita et doctrine.
marg.| .9. Sobrius esto. In omnibus debitum modum tenendo.
marg.| .10. Ego enim. Hec est ultima pars principalis huius epistole que dicitur eius conclusio, in qua triam facit Apostolis quia primo martyrium suum esse propinquum Timotheo denunciat, secundo eius adventum flagitat ibi : Festina. tertio per eum amicos salutat. ibi : Saluta Priscam. {6.754} Circa primum dicit.
marg.| . 11 . Ego enim iam delibor. id est immolor per effusionem sanguinis mei. Libare enim est deo offerre sacrificium de liquidis, unde et talia sacrificia in ve. Te. in multis locis dicuntur libamenta et libamina, hoc autem Apostolus dicebat, eo quod suum martyrium appropinquabat. unde subditur.
marg.| .12. Et tempus mee resolutionis. id est separationis anime a corpore.
marg.| .13. Instar. id est prope est.
marg.| .14. Bonum certamen   certavi   . Contra adversarios fidei.
marg.| .15. Cursum consummavi. id est predicationis iniuncte mihi.
marg.| .16. Fidem. id est fidelitatem.
marg.| .17. Servavi. Christo domino meo.
marg.| .18. In reliquo. id est in futura.
marg.| .19. Reposita est mihi corona iustitie. Quam nullus mihi auferet, quia reposita est apud illum qui est omni potens.
marg.| .20. Quam reddet mihi dominus in die iustus iudex. Scilicet mortis mee.
Numérotation du verset 2Tim. 4,1 
prol.| {6.755}
marg.| .1. Non solum, etc.  sed et his. id est iustis quibus adventus Christi ad iudicium debet esse desiderabilis, quia tunc recipient integrum premium, scilicet beatitudinem corporis et anime propter quod Salvator loquens de signis precedentibus iudicium dicit Luc. 12. His autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra. id est exhilarate corda vestra. ut exponit Greg. unde ibidem dicitur. quoniam appropinquat redemptio vestra.
marg.| .2. Festina. Hic consequenter adventum Timothei flagitat, et dividitur in duas partes, scilicet principalem, et incidentalem que incipit ibi : Alexander. Circa primum dicit. Festina ad me venire cito. erat enim discipulus eius predilectus propter quod volebat eum videre ante mortem suam, quam sciebat esse propinquam. Assignat etiam aliam causam, scilicet quia socii sui erant ad alia loca dispersi, et hoc est quod dicit.
marg.| .3. Demas enim. Proprium nomen est.
marg.| .4. Me   dereliquit   . Tempore adversitatis.
marg.| .5. Diligens   hoc   seculum id est vitam presentem, timebat enim forte ut propter societatem Pauli incarceraretur, et tandem ad martyrium duceretur.
marg.| .6. Et abiit   Thessalonicam   . Querens ibi maiorem securitatem.
marg.| .7. Crescens. Proprium nomen est.
marg.| .8. In Galatiam. Iste abiit de voluntate Apostoli ad utilitatem ecclesie et similiter Titus.
marg.| .9. In   Dalmatiam   . Simili ratione.
marg.| .10. Lucas est mecum solus. Iste est Lucas evangelista qui fuit comes individuus peregrinationis Pauli, ut dicit Hier. in libro illustrium virorum et satis patet ex Actibus apostolorum.
marg.| .11. Marcum assume et adduc tecum. Et subditur causa.
prol.| {6.756}
marg.| .12. Est enim mihi utilis in ministerium. Necessariorum.
marg.| .13. Tychicum autem misi. Similiter pro bono illius ecclesie.
marg.| .14. Penulam quam reliqui Troade. Nomen est civitatis.
marg.| .15. Apud Caprum. Nomen est viri apud quem dimiserat. Est autem penula, ut dicitur in Glossa vestis consularis que a Romanis data fuit patri Pauli in signum amicitie cum ipso, et quod esset factus civis Romanus quam reservaverat Paulus ob memoriam patris, et in signum quod esset factus civis Romanus, si necessitas incumberet hoc ostendendi. Unde et pluries legitur hoc allegasse in Actibus Apostolorum. Alii vero dicunt, quod penula hic accipitur pro volumine legis. Sed primum videtur melius, quia de libris subditur.
marg.| .16. Et libros. Scilicet quos ego tibi dimisi, et probabile videtur, quod essent libri Hebraici, legis et prophetarum.
marg.| .17. Maxime autem et   membranas   . Ad scribendum ibi epistolas suas, quia quando non poterat discurrere ad predicandum, volebat absentes docere per scriptum.
marg.| .18. Alexander. Hec est pars incidentalis, quia dixerat, Demas enim mere. etc. ideo occasione eius fecit mentionem de alio, quia non solum eum derelinquit, sed etiam impugnavit dicens. Alexander erarius. Iste est ille quem Apostolus tradidit sathane, ut habetur in epistola precedenti, 1. cap. ut dicitur in Glossa.
marg.| .19. Multa mala mihi ostendit. id est fecit.
marg.| .20. Reddet   illi dominus   . Scilicet penam debitam. Nec est verbum imprecantis illi malum, sed predicentis futurum, ideo non dicit reddat sed reddet. Consequenter subdit de aliis eum dimittentibus, sed non impugnantibus dicens.
marg.| . 21 . In   prima   mea   defensione   . Scilicet quando fui primo presentatus coram crudelissimo Nerone.
Numérotation du verset 2Tim. 4,1 
prol.| {6.757}
marg.| .1. Nemo   mihi affuit   . Sed quia hoc non fuit ex malitia, sed ex timore, ideo subdit orando.
marg.| .2. Non   illis imputetur   . Scilicet a domino.
marg.| .3. Dominus autem   . Quia proprium est divinitatis assistere in casibus necessitatis.
marg.| .4. Et   confortavit   me. Deficiente humana consolatione.
marg.| .5. Ut per me predicatio   impleatur   . Scilicet in partibus occidentalibus in quibus predicavit Apostolus post dimissionem a carcere Neronis, ut dictum est supra Rom. 15.a. Unde et subditur.
marg.| .6. Liberatus sum de ore   leonis   . id est Neronis, quem vocat propter crudelitatem leonem. Sciendum tamen quod Apostolus non loquitur pro tempore quo scripsit hanc epistolam, quia tunc erat iterum in carcere Neronis, sed loquitur pro tempore preterito in quo dimissus fuerat a Nerone Quod autem subditur.
marg.| .7. Liberavit me dominus, etc. Refertur ad tempus detentionis secunde quando scripsit hanc epistolam. Et quia nihil impedit a consecutione regni celestis in morte, nisi peccatum ideo subdit. Et salvum faciet {6.758} in regnum suum celeste, etc.
marg.| .8. Saluta. Hic ultimo per Timotheum amicos salutat dicens. SalutaPriscam et Aquilam, etc. Erat enim Aquila vir Prisce, et cum illis mansit Apostolus, ut habetur Act. 18.a.
marg.| .9. Et   Onesiphori domum   . id est eius familiam.
marg.| .10. Erastus autem   remansit etc. Istos autem duos nominat, ut Timotheus veniens Romam eos visitet transitu suo, et statum eorum nuntiet Apostolo, ut dicit Glos. Potest etiam addi alia causa scilicet ut Timotheus citius veniat ad Apostolum sciens eum sic esse solitarium ideo subditur.
marg.| .11. Festina   ante, etc. Aliter propter importunitatem temporis posset iter suum nimis retardare, et quia magna pars vie est per mare in quo non est tutum in hyeme navigare. Ultimo salutat Timotheum, et primo ex parte amicorum dicens.
marg.| .12. Salutant   te. Secundo ex parte sui dicens.
marg.| .13. Dominus   Iesus   . Qui est anime vita effectiva tamen.
marg.| .14. Gratia   . d. Que est anime vita formaliter. Vobiscum Amen.
Numérotation du verset 2Tim. 4,additio Burgensis 1 
prol.| {6.757} In c. 4. Ubi dicitur in postilla. Argue peccantes ex ignorantia. obsecra peccantes ex infirmitate.
prol.| Hoc quod dicitur, argue, increpa, obsecra, potest distingui secundum triplicem hominum statum. Sunt enim communiter aut maiores, aut minores, aut mediocres, intelligatur argue ad mediocres, obsecra ad maiores, quia ut 5. cap. ad Timo. 1.a. Seniorem te ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. increpa ad minores. Vel secundum Glossa aliter potest legi littera et distingui, scilicet sic. Oportune et importune arg. id est de peccatis argue quoscunque negligentes, oportune, et importune ut expositum est. Deinde facta tali agnitione. Obsecra. id est orare volentes ut persistant in correctione, increpa. scilicet verbis asperis resistentes et hoc in omni patientia.
Numérotation du verset 2Tim. 4,additio Burgensis 2 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla. Prurientes auribus. id est desiderantes audire ab istis doctoribus.
prol.| {6.758} Super illud verbum. Prurientes auribusGlossa Nefarii enim doctores ipsa occultatione condunt sua venena curiosis, ut ideo estiment eos dicere aliquod magnum quia habent secretum, ut suavius hauriant insipientiam quam putant scientiam dulciusque audiant que palam ecclesia dici credique prohibentur. Hec in Glossa. Ex quo intelligitur quomodo ille pruritus aurium, scilicet desiderium audiendi procuratur a talibusdoctoribus s. per quandam obscuritatem seu occultationem eorum que ab eis docentur, quia ut habetur Prov. 9.d. Aque furtive dulciores sunt. Quod temporibus istis nonnulli faciunt in suis predicationibus vel scriptis.
prol.| In eod. capite. ubi dicitur in Postilla. Penulam quam reliqui. Troade. Nomen est civitatis.
Numérotation du verset 2Tim. 4,additio Burgensis 3 
prol.| Licet Apostolus pluries legitur allegasse se esse civem Romanum, nunquam tamen legitur se allegasse habere huiusmodi vestem consularem. Nec videtur verisimile quod talem reservasset quia cum sine tali signo sibi credebatur quod erat civis Romanus : habetur Act. 22. habere talem vestem potius videbatur ad inanem gloriam pertinere. quam ad aliquam {6.759} necessitatem, unde secunda expositio videtur probabilior, et est Hieronymi dicentis prout in Gl. Volumen Hebreum replico, quod Paulus iuxta quosdam vocat penulam. Nec obstat huic expositioni quod subditur : Et libros. Nam probabile est, quod haberet alios libros, et tamen seorsum faciebat mentionem de volumine legis propter eius autoritatem seu dignitatem, sicut si aliquis habens plures libros et Bibliam diceret alicui, porta mihi Bibliam et libros meos.
prol.| REPLICA. In cap. ultim. 2. ad Timoth. ubi dicitur. Penulam quam reliqui Troade, etc. Postillator sicut et magister in Glossa exponit de veste consulari. Burgensis obiicit dicens, quod Hieronymus penulam dicit volumen Hebreum. Sed beatus Hieronymus hoc non facit secundum propriam, sed aliorum expositionem, dicit nanque, Volumen Hebreum replico quod Paulus secundum quosdam penulam vocat. Nec pertinet {6.760} ut dicit Burg. ad inanem gloriam per vestem hic dictam penulam Apostolum se ostendere fore civem Romanum, nam non magis ad vanitatem pertinet hoc facere per vestem, quam per vocalem protestationem, quod tamen apostolus sepe legitur fecisse, specialiter quando Cesarem appellavit, nec valet ratio Burgensis quoniam superflue exprimeretur liber unus quando indiffinite dicitur de libris, nec dignitas alicuius libri huiusmodi superfluitatem tollit, ut si quis disposuisset Bibliam cum multis aliis libris, superflue diceret, Remitte mihi libros et Bibliam, nam cum quis dicit de libris, utique principaliter de principalioribus loquitur et secundario de minus principalibus, sed si quid inter libros esset quod nomen libri non digne reciperet, merito specificaretur, ideo Apostolus addidit specificando membranas. Vide in littera, non est magne speculationis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Tim. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=70&chapitre=70_4)

Notes :