<75.2> Guillelmi Britonis expositio prologi in Canonicas epistolas
Numérotation du verset
Epcan. Prol.2,1
marg.|
{6.1257}
Non ita ordo est apud Grecos,
etc. In isto prologo tria tangit Hieronymus, que reddunt auditores dociles benevolos, et attentos. Primo tangit ordinem, et numerum canonicarum epistolarum, per quod auditor docilis redditur. Dicit enim Tullius, quod dociles auditores habere poterimus, si summam cause breviter exponamus. Secundo tangitur utilitas, et difficultas operis, per quod auditoris attentio excitatur. Dicit enim Tullius. Attentos habebimus, si pollicemur nos de rebus magnis, novis, et inusitatis verba facturos. Tertio convertens sermonem ad Eustochium, tangit incommoda que eum circunstant propter interpretationem sacre scripture. per quod benevolentia captatur. Dicit quidem Tullius : Benevolos auditores facere possumus, si nostra incommoda referimus, inopiam, solicitudinem, calamitatem, etc. Secunda pars incipit ibi : Que si sic, ut ab eis digeste sunt, etc. Tertia ibi : Sed tu virgo Christi, etc. In prima parte duo tanguntur. Primum est, quod Latini non ita ordinant ictas epistolas, sicut Greci. Secundum est, quod earum rectus ordo habetur secundum traditionem Hieron. quod notatur ibi : Sed sicut Evangelistas. Dicit ergo.
marg.|
.1.
Non ita ordo est
septem
epistolarum.
Glossa septem sunt propter septem dona spiritussancti. Vel propter fidem sancte trinitatis, quam continent, que per quatuor mundi partes diffusa est : Ordo, et numerus, et auctores istarum epistolarum habentur per istum versiculum. Una Iacobi, Petri. due, tres sunt Io. unica Iude.
marg.|
.2.
Que Canonice nuncupantur
id est regulares, ad differentiam earum quas fecerunt pseudo, sub nominibus apostolorum. Vel Catholice id est universales a fide universalis ecclesie, quia non uni populo, non uni civitati scripte sunt, sed universali ecclesie. Catholicon Grece, universale Latine.
prol.|
Non est (inquam) ita ordo apud Grecos qui integre sapiunt.
quantum ad cognitionem credendorum. Et fidem rectam sectantur. quantum ad opera fidei, quasi dicat, habent cognitionis perfectionem in credendis, habent fidei directionem in agendi. unum enim istorum non sufficit sine reliquo, unde Iac. 2. Fides sine operibus mortua est. Et consequenter dicitur ibi de Abraham. Fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est.
marg.|
.3.
Sicut in Latinis codicibus invenitur scilicet
qui scripti sunt ante translationem Hieronymi, ut scilicet
marg.|
.4.
Quia Petrus est primus in ordine Apostolorum.
cui principaliter date sunt claves ligandi, atque solvendi, Mt. 16.c. Tibi dabo claves regni celorum. Unde ecclesia cantat de eo. Tu es pastor ovium, princeps Apostolorum.
marg.|
.5.
{6.1258}
Prime sint etiam eius epistole in ordine ceterarum.
Hic queritur quare ab Hieronymo aliter ordinantur ? Respondeo, possunt ordinari secundum ordinem, et dignitatem scribentium, et sic prime sunt epistole Petri. Vel secundum ordinem temporum quibus scripserunt, et sic prima est epistola Iacobi, qui primus scripsit inter Apostolos. Iacobus enim triginta annis rexit ecclesiam Hierosolymitanam post passionem domini scilicet usque ad sextum annum Neronis, et tunc fuit martyrizatus. Petrus vero 38.i. ultimo anno Neronis. Et certum est, quod in ultimo tempore vite sue scripsit. Unde dicit 2. Petri. 1.e. Certum est quod velox est depositio tabernaculi mei. Ex quo patet, quod scripsit post Iacobum. Ioannes vero multum post evangelium, et epistolas scripsit scilicet post mortem Domitiani, quia reversus de exilio invenit ecclesiam per hereticos perturbatam, et tunc scripsit evangelium, et epistolas contra ipsos.
marg.|
.6.
Sed sicut evangelistas dudum.
Hic ostenditur, quod secundum translationem Hieronymi recte ordinantur. littera plana est. Hic queritur quid est quod dicit hic, Evangelistas correximus ? Respondeo, Correxit quod pertinebat ad evangelii veritatem, quod per pseudo, fuerat depravatum, et quod per translatorum imperitiam fuerat immutatum.
marg.|
.7.
Ita has epistolas proprio
ordini reddidimus
scilicet
secundum quod ordinate sunt apud Grecos, et non secundum Latinos antiquorum codices qui rectum ordinem non habebant.
marg.|
.8.
Deo iuvante
reddidimus
.
sine quo nihil possumus facere bene, nec etiam cogitare bonum. 2Cor. 3.b. Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
marg.|
.9.
Que si sic ab eis,
etc. In hac parte tria tanguntur. Primum est utilitas translationis debite, secundum est error translationis antique, ibi : In qua etiam ab infidelibus, etc. Tertium est periculum incidens, vel imminens ex huiusmodi errore, ibi : In quo maxime etc. littera est plana.
marg.|
.10.
Digeste
id est ordinate, eo scilicet ordine quo sunt scripte. Nota quod digero, ris. dicitur ordinare, vel explicare, vel ordinem describere, vel in numerum ordinare, vel exponere, vel dividere ordinatim, vel evacuare, vel ebrietatem deponere cum cibaria, et potus dividuntur, et quedam pars purior transmittitur ad membra ad alimentum vite, quedam grossior emittitur in secessum, et inde dicitur digestus. ta. tum.
marg.|
.11.
Ab
interpretibus
.
Latinis.
marg.|
.12.
Ambiguitatem
id est dubietatem in ordine.
marg.|
.13.
Nec sermonum varietas.
Propter diversitatem littere.
marg.|
.14.
In
prima Ioannis Epistola
.
1. Io. 5.b. Tres sunt qui testimonium dant in celo, pater, verbum, et spiritussanctus. et illud omiserant Latini interpretes.
marg.|
.1.
In quo scilicet
{6.1259} testimonio patris, verbi, et spiritussancti.
marg.|
.2.
Fides Catholica maxime
roboratur
id est confirmatur contra hereticos impugnantes.
marg.|
.3.
Una divinitatis substantia comprobatur patris, et filii et spiritussancti
id est quod sit una substantia trium personarum, quod negat Arrius, sicut Sabellius negat earum trinitatem, unde versus. Arrius horret idem dicit, quod Sabellius idem.
marg.|
.4.
In ceteris vero epistolis quantum a
nostra aliorum
.
scilicet a prima Ioannis.
marg.|
.5.
Sed tu virgo Christi.
Hic tanguntur duo. Primo enim tanguntur incommoda occasione interpretationis sacre scripture ipsum circunstantia. Secundo fortitudo ipsius, sive constantia, ibi : Sed ego in tali opere, etc. Dicit ergo. Sed tu virgo Christi Eustochium. Vide supra. versus finem prologi super Iosue, et invenies satis de Eustochio.
marg.|
.6.
Impensius
id est instantius, idest frequenter, et cum magna instantia.
marg.|
.7.
{6.1260}
Meam quodammodo senectutem
id est me senem.
marg.|
.8.
Dentibus
id est mordacibus detractionibus. Ecclesiast. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detraxit, Proverb. 30.b. Generatio que pro dentibus gladios habet. Psalm. Lingua eorum gladius acutus.
marg.|
.9.
Falsarium.
intermiscendo falsa.
marg.|
.10.
Corruptoremque sanctarum scripturarum pronunciant.
Damnando vera ab aliis scripta, et hoc contra asteriscos, et obelos, quibus supplebat diminuta, iugulabat, et damnabat superflua in tali opere, tam utili.
marg.|
.11.
Nec emulatorum meorum invidentiam pertimesco.
Proverbiorum vigesimooctavo a. fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.
marg.|
.12.
Nec sancte scripture veritatem poscentibus denegabo.
hoc enim esset invidere, imo communicabo ex caritate, et maxime poscentibus. Sapien. 7.b. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Epcan. Prol.2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=75&chapitre=75_Prol.2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Epcan. Prol.2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=75&chapitre=75_Prol.2)
Notes :