string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr76.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Iac. ,1 
prol.| {6.1263}
marg.| .1. Iacobus Dei, etc. Liber iste dividitur in quatuor Apostolos huius libri scriptores, sicut dictum fuit de lib. 12. Prophetarum, qui dividitur secundum numerum 12. scriptorum, partes autem libri patebunt prosequendo. Prima pars continet epistolam beati Iacobi, que dividitur in duas partes scilicet in proemium, et in tractatum. Secunda incipit ibi : Omne gaudium. in prima parte primo describitur persona salutans ex nomine, cum dicitur. Iaco. iste est Iacobus minor frater Iude Apostoli, et filius Alphei. Alius vero Iacob. qui dicitur maior fuit frater Iohannis apostoli, et evangeliste, et filius Zebedei. Secundo ex religione, cum dicitur.
marg.| .2.  Christi   servus   . Non autem dicit apostolus, quia scribebat conversis ex Iudaismo qui preferebant se conversis ex Gentilitate, ut patet Act. 6. Et in epistolis Pauli in pluribus locis, propter quod ut eos induceret ad humiliationem exemplo sui non nominat se Apostolum, quod nomen est dignitatis, sed servum, quod nomen est subiectionis. Consequenter describuntur persone salutate cum dicitur.
marg.| .3.  Duodecim tribubus   . Ex quo patet quod scribebat {6.1264} conversis de Iudaismo. Populus enim Iudaicus in duodecim tribus dividebatur.
marg.| .4. Que sunt in   dispersione id est extra terram Iudee. Illos enim qui erant in Iudea poterat informare verbo, qui modus informandi efficacior est, quam scripto, erat enim Episcopus Hierosolymitanus, et sic illi qui erant in Iudea, cuius metropolis est Hierusalem, erant de diecesi sua. Consequenter exprimuntur bona optata, cum dicitur.
marg.| .5.  Salutem   scilicet per gratiam in presenti, et gloriam in futuro.
marg.| .6. Omne   gaudium   . Hic incipit tractatus, in quo beatus Iacobus informat credentes bene se habere. Primo respectu sui. Secundo respectu proximi, ca. se. Tertio respectu Dei, c. 4. ibi : Adulteri. secundum ordinem doctrine a magis notis ad minus nota procedendo. ista tamen divisio non est sic precisa quin in una parte ponatur aliquid de pertinentibus ad alias, et econverso, et hoc propter connexionem virtutum.
prol.| Circa primam partem considerandum quod respectu sui homo bene se habet per hoc quod tentationibus viriliter resistit, et per hoc quod veritati humiliter acquiescit. Quia per primum vitantur vitia, et acquiruntur virtutes morales. Per secundum vero expellitur {6.1265} ignorantia, et acquiruntur virtutes intellectuales. Secunda incipit, ibi : Scitis fratres mei. Prima dividitur in tres. Nam Beatus Iacobus primo ponit suam informationem. Secundo infert intentam conclusionem, ibi : Glorietur autem. Tertio removet erroneam opinionem, ibi : Nemo cum tentatur. Prima adhuc in duas : quia primo inducit ad resistendum tentationibus in casibus certis. Secundo in dubiis, ibi : Si quis autem. Ad evidentiam primi considerandum quod tentationes metum inducentes de amissione boni iam habiti, sunt vehementiores, quam ille que inducunt appetitum de acquisitione non habiti. Unde dicit Aug. Terrena diliguntur arctius adepta, quam concupita constringant. Nam illa velut incorporata, prescinduntur, ista vero velut extranea repudiantur, et quanto sunt magis intrinseca, tanto metus de amissione est vehementior, sicut metus de amissione vite, vel membrorum aliquorum, quam de amissione bonorum possessorum, et ideo qui bene resistit tentationibus istis, bene potest resistere, et aliis. Quia secundum quod dicit quidam, non est consentaneum rationi, cupiditate eum vinci qui metu non frangitur. Et ideo Beatus Iacobus docens resistere tentationibus, ponit exemplum de tentationibus metum inducentibus de amissione boni iam habiti, cuiusmodi sunt persecutiones in personis, vel rebus iam possessis. Dicit ergo : Omne gaudium id est celeste gaudium, quod includit in se perfectionem eminentius omnis boni gaudii.
Numérotation du verset Iac. ,1 
marg.| .1. Existimate   fratres mei. Finaliter consequi.
marg.| .2. Cum in tentationes varias incideritis. Si fortiter eis restiteritis.
marg.| .3. Scientes quod probatio fidei vestre. In persecutionibus, per quas declaratur homo fideliter adherere Deo, quando per adversa quecunque non separatur ab eo.
marg.| .4. Patientiam operatur. Nam per eam sufferentiam frequentatam virtus patientie acquiritur, per quem quidem habitum sufferentia fit talium, que primo erat sibi difficilis.
marg.| .5. Patientia autem opus perfectum habet. In persecutionibus enim illud quod primo occurrit sustinenti, est tristitia, ex hoc ulterius insurgit ira, que est appetitus vindicte contra persequentem, et tertio odium. Virtus autem patientie aufert tristitiam istam, ut patet ex dictis, et sic prescindit radicem duabus aliis, quia qui non irascitur contra persequentem, nec odit eum, ideo bene dicitur quod in hoc habet opus perfectum, propter quod subditur.
prol.| {6.1266}
marg.| .6. Ut sitis perfecti, et integri. Quia qui bene resistit tentationibus istis, de facili resistit aliis, ut supra dictum est.
marg.| .7. In nullo deficientes. Quia sicut supra dictum per hoc evitantur vitia, non solum, sed etiam acquiruntur opposite virtutes.
marg.| .8. Si quis. Hic consequenter docet resistere tentationibus in casibus dubiis : tentatur enim quis aliquando de aliquo perpetrando quod ignorabat esse illicitum, et aliquando de malo sub specie boni, propter quod ad resistendum tentationi in huiusmodi casibus necesse habet ab alio dirigi. Infallibile vero directivum, est ipse Deus, qui non deficit ad se veraciter recurrentibus, quia si natura non deficit in necessariis, multo minus auctor nature, propter quod tales dirigit per seipsum, vel per ministerium, sicut patet Act. 10. de Cornelio : ad cuius directionem misit Petrum. Ideo dicit Beatus Iacobus : Si quis autem vestrum indiget sapientia ; Quod contingit in dubiis.
marg.| .9. Postulet a Deo, etc. Nam omnibus hominibus dat bona nature, que sunt magna valde, et super hec se disponentibus dat bona gratie, que sunt maiora, et perseverantibus bona glorie, que sunt maxima.
marg.| .10. Et non improperat. Scilicet gratis : nam frequenter ingratis Iudeis improperavit per Prophetas beneficia eis exhibita in exitu de Aegypto, in deserto, et in terra promissionis.
marg.| .11. Et dabitur ei. Nam petitio semper exauditur, quando fit pie, pro se, et perseveranter.
marg.| .12. Postulet autem in fide. Iesu Christi.
marg.| .13. Nihil hesitans. De divina potestate, ac etiam voluntate dandi petentibus debite, scilicet pie pro se, et perseveranter.
marg.| .14. Qui autem hesitat. De potestate, vel voluntate divina.
marg.| .15. Similis est fluctui maris. Quia est instabilis non habens mentem in Deo stabiliter fixam.
marg.| .16. Non ergo existimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. De pertinentibus ad bona gratie, quia nature bona sunt bonis, et malis communia, Mt. 5.g. Qui Solem suum oriri facit super bonos, et malos, etc. Si autem aliquis hesitet de proprio defectu in petendo, dubitans ne petat insufficienti modo, pro tali hesitatione non impeditur sue postulationis exauditio : sed hesitans de Deo impeditur. De quo adhuc subditur.
Numérotation du verset Iac. ,1 
prol.| {6.1267}
marg.| .1. Vir duplex animo. Nunc Deo adherens, nunc mundo.
marg.| .2. Inconstans est in omnibus viis suis. id est operibus suis, nihil ducens ad perfectum.
marg.| .3. Glorietur. Postquam Beatus Iacobus induxit ad resistendum persecutionibus : hic consequenter concludit intentum, scilicet quod non solum sunt sustinende patienter, sed etiam gaudenter propter premium secundum quod dicit Salvator Mt. 5.a. Beati estis, cum maledixerint vos homines, et persecuti vos fuerint, etc. Sequitur : Gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in celis. Et hoc est quod dicitur : Glorietur autem frater humilis. id est abiectus, et depressus.
marg.| .4. In exaltatione sua. In celestibus futura.
marg.| .5. Dives autem in humilitate sua. Ironica est locutio, ut dicit Glosa. cui concordat sequens littera, cum dicitur.
marg.| .6. Quoniam sicut flos feni transibit. Ita cito deficiet eius potentia. Et ponit exemplum sensibile, dicens.
marg.| .7. Exortus est enim Sol cum ardore. Existens in Cancro, vel Leone.
marg.| .8. Et arefecit fenum. Quia deficit eius viror, et decor. Et applicat {6.1268} ad propositum, dicens.
marg.| .9. Ita et dives in itineribus suis. Scilicet potentia, et gloria.
marg.| .10. Marcescet scilicet in morte, et etiam aliquando ante mortem.
marg.| .11. Beatus vir. In spe.
marg.| .12. Qui suffert   tentationem   . Ita quod non vincitur ab ea, sed vincit.
marg.| .13. Quoniam cum probatus fuerit. Sicut aurum in fornace.
marg.| .14. Accipiet coronam vite. Et tunc erit beatus in re.
marg.| .15. Quam repromisit Deus diligentibus se. Quia nihil est acceptum Deo, nisi fiat ex caritate. 1. Corinth. 13. Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, etc. Sequitur : Caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
marg.| .16. Nemo cum tentatur dicat quoniam a Deo tentetur. Hic consequenter circa predicta removet errorem duplicem. Secundum removet, ibi : Nolite itaque : Circa primum sciendum quod quia potentie anime sunt a Deo, et actus earum, ideo dixerunt aliqui, quod tentatio inducens ad malum est a Deo, ita quod Deus est actor mali culpe, volentes per hoc peccata sua excusare, propter quod removet hoc, dicens : Nemo cum tentatur. id est per tentationem ad peccatum inducitur.
marg.| .17. Dicat quoniam a Deo   tentetur   . Quoniam hoc est falsum.
Numérotation du verset Iac. ,1 
prol.| {6.1269}
marg.| .1. Deus enim intentator malorum est. Sed bonorum tamen, sicut dicitur Gn. 22.a. Tentavit Deus Abraham. ut eius obedientiam innotesceret aliis, et daretur eis in exemplum.
marg.| .2. Ipse enim neminem tentat. Inducens eum ad peccandum.
marg.| .3. Unusquisque vero tentatur. Tali tentatione ad peccatum inducente.
marg.| .4. A concupiscentia sua. Inordinata, propter quod dicit August. 14. de civit. Dei ; quod amor sui usque ad contemptum Dei facit civitatem diaboli, ad quam pertinet homo per peccatum generaliter, ideo amor sui tendens ad contemptum Dei, qui est idem quod concupiscentia inordinata, est causa omnis peccati, et subditur processus cum dicitur.
marg.| .5. Abstractus, et illectus. Quia primo insurgit complacentia, seu delectatio absque consensu perfecto, et tunc adhuc stat in terminis peccati venialis.
marg.| .6. Deinde concupiscentia cum conceperit id est invaluerit.
marg.| .7. Parit peccatum. Inducens ad consensum perfectum.
marg.| .8. Peccatum vere cum   consummatum fuerit   . In opere exteriori :
marg.| .9. Generat mortem. Nam inducit ad reiterationem, et consuetudinem, ad quam sequitur obstinatio, que est mors anime. Nec argumentum{6.1270} inductum, quod Deus sit actor peccati valet, quia actus peccati inquantum actus est aliquod bonum. et ideo reducitur in Deum, sicut in causam primam efficientem. Sed inquantum malus, est privatio, nec habet causam efficientem, sed deficientem, scilicet malitiam voluntatis, vel eius defectum, sicut motus claudicationis est a virtute gressiva effective, deformitas autem talis motus est ex curvitate tibie.
marg.| .10. Nolite. Hic removet secundum errorem ; Quia sicut dixerunt aliqui Deum esse authorem peccati, ut dictum est, ita alii dixerunt bonum meriti esse ab homine, scilicet Pelagiani, dicentes hominem sine gratia posse vitam eternam mereri, quod removet dicens. Nolite errare. Et subdit in quo.
marg.| .11. Omne. Quod est bonum meritorium, faciens hominem vita eterna dignum.
marg.| .12. Et omne donum perfectum id est bonum glorie.
marg.| .13. Desursum est. Et non est ab homine, quia bonum meritorium excedit proportionem nature create, sicut et finis ad quem ordinatur, secundum illud. 1. Corinth. 2.b. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc.
marg.| .14. Apud quem. Immutabiliter enim facit mutabilia, sicut noster intellectus immaterialiter intelligit materialia, unde dicit Boethius de consolat. immobilis manens dat cuncta moveri. et idem declarat Philosophus 8. Physicorum.
Numérotation du verset Iac. ,1 
prol.| {6.1271}
marg.| .1. Nec vicissitudinis obumbratio. Nam in eo sunt plures actus intelligendi, et volendi sibi succedentes, sed unico actu simplicissimo, et eterno intelligit, et uno se, et omnia alia.
marg.| .2. Voluntarie enim genuit nos   verbo   . id est per verbum incarnatum, quod est ipsa veritas, Io. 12.a. Ego sum via, veritas, et vita.
marg.| .3. Ut simus initium aliquod creature eius. Quantum ad esse gratie quod hic inchoatur, et in celo perficitur, quia gloria est gratia consummata.
marg.| .4. Scitis fratres. Postquam Beatus Iacobus induxit fideles ad resistendum tentationi, hic consequenter eos inducit ad acquiescendum veritati. et primo eam devote audiendo. secundo opere adimplendo, ibi : Estote autem. Circa primum dicit ; Scitis fratres mei dilectissimi. id est scire debetis quod subditur.
marg.| .5. Sit autem omnis homo velox ad audiendum. Veritatis verbum.
marg.| .6. Tardus autem ad loquendum. Nam hoc pertinet ad Doctoris officium, ad quod se ingerere est presumptuosum.
marg.| .7. Et tardus ad iram. Nam ira que est per vitium, oculum mentis excecat, et ira que per zelum, ipsum aliquando perturbat, ut dicit Gregorius in quinto Moralium.
marg.| .8. Ira enim viri. Que est per vitium.
prol.| {6.1272}
marg.| .9. Iustitiam Dei non operatur. Minus dicit, et plus signat ; nam ira que est per vitium, non solum iustitiam omittere facit, sed etiam frequenter ad faciendum iniustitiam inducit. Consequenter propositum concludit, dicens.
marg.| .10. Propter quod abiicientes omnem immunditiam. Corporis, et anime, que intellectum hebetat.
marg.| .11. Et abundantiam malitie id est ire processum, et augmentum usque ad opus iniustitie, quod intellectum excecat, ut dictum est.
marg.| .12. In mansuetudine suscipite id est verbum fidei, quod debet mentibus inseri humanis. Est autem mansuetudo quedam tractabilitas mentis, propter quod est debita dispositio ad recipiendum impressionem verbi divini, sicut cere tractabilitas impressionem sigilli.
marg.| .13. Estote   . Hic consequenter inducit ad acquiescendum veritati, ipsam opere adimplendo. et primo facit propositum, secundo removet oppositum, ibi : Si quis autem. Circa primum dicit ; Estote autem factores verbi, et non auditores tantum. Precepta enim divina saltem in pluribus sunt de operabilibus, et ideo non sufficit auditus, sed requiritur opus. Propter quod dicit Philosophus 1. Ethic. quod illi qui attente medicos audiunt, sed nihil faciunt eorum que dicunt. Et sicut isti non habent corpus bene curatum, sic nec illi animam. propter quod de tali auditore subditur.
marg.| .14. Hic comparabitur viro   consideranti   vultum nativitatis. id est vultum suum corporalem in quo natus est.
Numérotation du verset Iac. ,1 
prol.| {6.1273}
marg.| .1. In speculo. In quo videtur umbratice, et imperfecte propter quod talis consideratio parvam, aut nullam facit impressionem. Sic est de auditu preceptorum Dei sine operatione.
marg.| .2. Qui autem perspexerit in lege perfecte libertatis id est in lege Evangelica, que dicitur lex libertatis : Tum quia est lex amoris. lex autem vetus fuit lex timoris. Aug. in lib. contra Adamantium. Differentia legis, et Evangelii, timor, et amor. timor autem respicit conditionem servilem, amor autem liberam. Tum quia lex nova liberat a servitute legis veteris, et onere, ut frequenter dictum est supra.
marg.| .3. Et permanserit in ea. Secundum eam vivendo.
marg.| .4. Hic beatus in facto. id est in opere suo.
marg.| .5. Si quis. Hic consequenter removet oppositum, quia aliqui volebant {6.1274} vivere otiosi, credentes quod eis sufficeret ad salutem susceptio fidei propter quod hoc improbat dicens. Si quis autem putat se religiosum esse. id est perfectum Christianum.
marg.| .6. Non refrenans linguam suam. Iactando se quod hoc credere sibi sufficit ad salutem.
marg.| .7. Sed seducens cor suum. Per falsam opinionem.
marg.| .8. Huius vana est religio. Quia non inducit ad finem debitum, sicut medicina vana que non inducit sanitatem.
marg.| .9. Religio autem. Scilicet Christiana.
marg.| .10. Munda, et immaculata apud Deum. id est accepta apud Deum.
marg.| .11. Hec est : visitare pupillos id est exercere se in operibus misericordie erga proximum, et in operibus munditie erga seipsum.
Numérotation du verset Iac. ,additio Burgensis 1 
prol.| {6.1273} In cap. 1. ubi dicitur in postilla. Omne gaudium id est celeste gaudium.
prol.| Ratio autem huius dicti : Omne gaudium estimate fratres, etc. Declaratur in Glossa ubi sic dicitur : Non est Christiane dignitatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in celo, boni nihil in mundo. Sed spe illius boni ad quod tenditis quidquid in via contingat, gaudere debetis. hec in Glossa.
Numérotation du verset Iac. ,additio Burgensis 2 
prol.| In eodem capitulo 2. ubi dicitur in postilla. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, etc.
prol.| Licet hoc quod dicitur. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum. Satis proprie intelligatur de auditu a {6.1274} docente, et huiusmodi, tamen videtur etiam hoc documentum se extendere ad alias collocutiones humanas, in quibus homo prius debet audire, quam loqui, iuxta illud Prov. 18.c. Qui ante respondet quam audiat, stultum se demonstrat, et confusione dignum. Et hec expositio magis concordat littere sequenti, cum dicit. Et tardus ad iram. Ex locutionibus enim inordinatis consuevit ira provocari magis quam ex hoc quod quis se ingerat officio doctoris.
Numérotation du verset Iac. ,additio Burgensis 3 
prol.| In eodem capitulo 3. ubi dicitur in postilla. In speculo in quo videtur umbratice, et imperfecte.
prol.| Super illud : Hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo. Gl. Sicut talis considerans non rem, sed solum umbram videt, sic ille qui habet solum umbram verborum, non corpus operis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iac. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=76&chapitre=76_)

Notes :