string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr76.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Iac. 2,1 

Fratres mei,
nolite in personarum acceptione
habere fidem Domini nostri Iesu Christi glorie.
Numérotation du verset Iac. 2,2 

Etenim si introierit in conspectu1 vestro
1 conspectus] conventus Weber
vir aureum annulum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Numérotation du verset Iac. 2,3 

et intendatis in eum qui est indutus2 veste preclara et dixeritis ei3 : tu sede hic bene,
2 est indutus] inv. Weber |
3 ei] om. Weber |
pauperi autem dicatis tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum,
Numérotation du verset Iac. 2,4 

nonne iudicatis
apud vosmetipsos,
et facti estis iudices cogitationum
iniquarum.
Numérotation du verset Iac. 2,5 

Audite,
fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo,
divites
autem4 in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?
4 autem] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 2,6 

Vos autem exhonorastis
pauperem
nonne divites per potentiam opprimunt vos
et trahunt ipsi5 vos ad iudicia ?
5 trahunt ipsi] inv. Weber
Numérotation du verset Iac. 2,7 

Nonne
ipsi blasphemant
bonum nomen
quod invocatum est super vos ?
Numérotation du verset Iac. 2,8 

si tamen legem
perficitis regalem
secundum Scripturas,
diliges proximum tuum sicut te ipsum benefacitis.
Numérotation du verset Iac. 2,9 

si enim6
6 enim] autem Weber
personas accipitis
peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressors.
Numérotation du verset Iac. 2,10 

quicumque autem
totam legem servaverit,
offendat autem in uno
factus est omnium reus.
Numérotation du verset Iac. 2,11 

Qui autem7 dixit : non mechaberis, dixit : et non occides. Si8 non mechaberis occides autem factus es transgressor legis.
7 autem] enim Weber |
8 si] quod praem. Weber |
Numérotation du verset Iac. 2,12 

Sic loquimini
et sic facite
sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
Numérotation du verset Iac. 2,13 

Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.
Superexaltat9 autem misericordia
9 Superexaltat] superexultat Weber
iudicio10.
10 iudicio] iudicium Sixtina et Clementina
Numérotation du verset Iac. 2,14 

Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere
et11 opera autem non habeat ?
11 et] om. Weber
Numquid poterit fides salvare eum ?
Numérotation du verset Iac. 2,15 

Si autem frater et12 soror nudi sint13 et indigeant14 victu quotidiano,
12 et] aut Weber |
13 sint] sunt Weber |
14 indigeant] indigent Weber |
Numérotation du verset Iac. 2,16 

dicat autem de vobis aliquis15 illis : ite in pace, calefacimini, et saturamini non dederitis autem eis que necessaria sunt corporis quid proderit ?
15 de…aliquis] aliquis de vobis Weber
Numérotation du verset Iac. 2,17 

Sic et fides si non habeat opera,
mortua est in semetipsa16.
16 semetipsa] semetipsam Weber
Numérotation du verset Iac. 2,18 

Sed dicet quis
tu fidem habes
et ego opera17
17 opera] + habeo Weber
ostende mihi fidem tuam sine operibus
et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
Numérotation du verset Iac. 2,19 

Tu credis
quoniam est unus18 Deus bene facis
18 est unus] inv. Weber
et demones
credunt
et
contremescunt.
Numérotation du verset Iac. 2,20 

Vis autem scire,
o homo inanis,
quoniam fides sine operibus mortua19 est.
19 mortua] otiosa Weber
Numérotation du verset Iac. 2,21 

Abraham pater noster
nonne ex operibus iustificatus est,
offerens
Isaac filium suum20
20 Isaac…suum] filium suum Isaac Weber
super altare.
Numérotation du verset Iac. 2,22 

Vides
ergo21 quoniam fides cooperabatur operibus suis22, et ex operibus fides consummata est.
21 ergo] om. Weber |
22 suis] illius Weber |
Numérotation du verset Iac. 2,23 

Et impleta23 est Scriptura dicens : Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam,
23 impleta] suppleta Weber
et amicus Dei appellatus est.
Numérotation du verset Iac. 2,24 

Videtis
quoniam ex operibus
iustificatur homo,
et non ex fide tantum.
Numérotation du verset Iac. 2,25 

Similiter
autem et Raab meretrix24
24 meretrix] + nonne Weber
ex operibus iustificata est,
suscipiens nuntios
et alia via eiciens.
Numérotation du verset Iac. 2,26 

Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Capitulum 2

Numérotation du verset Iac. 2,1 
marg.| {6.1273} Fratres mei. Postquam Beatus Iacobus informavit fideles ad bene se habendum respectu sui : hic consequenter idem facit respectu proximi. Et dividitur in duas partes. quia primo inducit fideles ad bene se habendum erga {6.1274} proximum in collatione boni. secundo in evitatione mali, capit. sequen. Prima in duas : quia primo facit propositum in collatione boni honorabilis. secundo in collatione utilis, ibi : Sic loquimini. Ad evidentiam autem primi, duo sunt premittenda. Primum est, quod sit personarum acceptio. Secundum qualiter habet locum in exhibitione bonorum. Circa primum sciendum quod equitas distributive {6.1275} iustitie in hoc consistit quod aliqua diversis tribuuntur secundum proportionem, vel dignitatem uniuscuiusque. Propter quod si in tali distributione attendatur ad causam propter quam aliquis proportionatur ad tale donum, fit secundum equitatem iustitie distributive, ut si Cancellarius Parisiensis promoveat aliquem ad magisterium, attendens ad suam sufficientiam scientie per quam efficiatur proportionatus, vel dignus respectu talis honoris. Si autem attendat ad personam tantum, vel ad aliam quamcumque causam, que non facit ad hoc quod proportionetur ad talem honorem, ut quia est consanguineus, compatriota, vel civis, vel aliquid huiusmodi facit contra equitatem iustitie distributive, et per consequens peccat : quia non opponitur virtuti nisi vitium, et tale peccatum vocatur acceptio persone, seu personarum. Contingit tamen aliquam conditionem persone facere eam dignam respectu unius rei, non tamen respectu alterius, sicut consanguineitas facit aliquem dignum, ut instituatur heres patrimonii non autem ut detur ei magisterium, vel prelatio Ecclesiastica. Circa secundum sciendum quod honor datur alicui in testimonium virtutis. 4. Ethic. Et ideo sola virtus est causa debita honoris exhibendi : et hoc contingit dupliciter. Uno modo virtus propria, et sic virtuoso debetur honor. Alio modo virtus aliena, et sic principes, et prelati sunt honorandi : etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei, et communitatis cui presunt. Et eadem ratione parentes, et Domini propter participationem divine dignitatis, quoniam Deus est omnium pater, et Dominus. Similiter senes propter signum virtutis quod est senectus. Et Similiter divites quia maiorem locum obtinent in communitatibus. Si autem solo intuitu divitiarum honorantur, est acceptio personarum : et sic peccatum. et sic loquitur Greg. homil. 28. Superbia nostra retunditur, que in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei sunt facti, sed divitias honoramus. His igitur premissis accedamus ad litteram, in qua Beatus Iacobus excludit a fidelibus personarum acceptionem, per quam indebite honor exhibetur, et sic eos reducit ad debitam honoris exhibitionem. In qua sic procedit : quia primo proponit intentum. secundo inducit exemplum, ibi : Etenim. Tertio probat assumptum, ibi : Audite fratres. Quarto excludit falsum intellectum, ibi : Si tamen. Circa primum dicit.
Numérotation du verset Iac. 2,1 
marg.| .1. Nolite in personarum. Inducendo ad fidem, vel recipiendo ad eam per administrationem sacramentorum, vel nutriendo in fide per bonam exhortationem cum personarum acceptione. Quod fit quando in istis debita causa non attenditur, ut patet ex predictis, {6.1276} sed indebita, scilicet attendendo ad proprium questum, vel ad alia huiusmodi, propter que predicta non debent exerceri. Si autem attendatur ad honorem divinum, et Ecclesie bonum, et devotionem recipientis fidem, vel exhortationem, non est acceptio personarum in talibus, si predicta magis exhibeantur aliquibus quam aliis, secundum maioritatem devotionis eorum, vel honoris divini, et Ecclesie : Sicut conversio Constantini ad fidem : ex cuius exemplo valde multi venerunt ad fidem, et ex eius facto est Ecclesia promota, et honorata quasi per totum orbem. Sic etiam laborare ad conversionem, et nutritionem in fide divitum, et potentum magis quam pauperum, non est personarum acceptio, attendendo ad bona que ex ipsis provenire possunt magis, quam ex pauperibus.
marg.| .2. Domini nostri Iesu Christi glorie. id est fidem Christi qui est Dominus, et dator glorie, non secundum personarum acceptionem, sed secundum meritorum gradus, et proportionem.
marg.| .3. Etenim si introierit in conventum. Hic consequenter ponit exemplum ad propositum, de divite, et paupere ingredientibus congregationem fidelium in Ecclesia, et potest dupliciter intelligi. Uno modo de paupere, et divite infidelibus, qui sunt ad fidem inducendi. Alio modo de paupere, et divite fidelibus, qui sunt in fide nutriendi. Si igitur pauper infidelis, vel fidelis sic contemnatur, ut de eius conversione, et nutritione in fide parum, aut nihil curetur, semper est peccatum. Similiter si dives propter divitias tantum in istis preponatur. quia utrobique est acceptio personarum et in his duobus casibus videtur loqui Beatus Iacobus. Si autem dives prehonoretur in predictis pauperi non habendo respectum ad divitias precise, sed ad bonum quod ex eius conversione, vel nutritione in fide probabiliter estimatur provenire, non videtur esse personarum acceptio, non peccatum. Et sic intelligenda est ista littera, cum subditur.
marg.| .4. Et dixeritis. Scilicet diviti.
marg.| .5. Tu sede hic bene. Attendendo ad divitias precise.
marg.| .6. Pauperi autem dicatis. Ipsum contemnendo, vel propter paupertatem precise ipsum minus honorabilem, et amabilem Deo iudicando. ideo subditur : Et facti estis iudices cogitationum iniquarum ?
marg.| .7. Audite. Hic consequenter probat suppositum, scilicet quod dives propter divitias precise non est magis honorabilis, nec pauper propter paupertatem contemptibilis, et hoc dupliciter. Primo divina auctoritate, cum dicitur.
marg.| .8. Nonne Deus. Ut patet de Apostolis, tamen a principio elegit aliquos divites, ut Zacheum, et Lazarum.
Numérotation du verset Iac. 2,1 
prol.| {6.1277}
marg.| .1. Divites in fide. quasi dicat ei debetis conformari, et sic debet in Ecclesia fieri : quia pauperes in temporalibus, divites tamen in spiritualibus divitiis magis provenit honor divinus, et bonum Ecclesie, divitibus in temporalibus sunt honorandi. Secundo hoc idem probat ex divitum austeritate, dicens.
marg.| .2. Nonne divites per   potentiam   . In bonis possessis damnificando.
marg.| .3. Et ipsi trahunt vos ad iudicia ? Ut condemnemini ad mortem in personis, hec enim frequenter fiebant in Ecclesia primitiva. Tertio hoc probat de divitum malignitate, dic.
marg.| .4. Nonne ipsi blasphemant bonum nomen scilicet Iesu Christi, quod sicut Bernardus dicit ; Est mel in ore, melos in aure, iubilus in corde.
marg.| .5. Si tamen legem. Hic removet falsum intellectum circa precedentia. Ex his enim que dixit de divitibus, posset aliquis credere, quia essent a fidelibus odiendi, quod removet dicens. Si tamen legem perficitis. id est a rege regum datam.
marg.| .6. Secundum scripturas. Veteris, ac Novi Testamenti.
marg.| .7. Diliges proximum. id est ad eandem beatitudinem consequendam. Et nomine proximi intelligitur omnis homo ; quia ad imaginem Dei factus, et ad beatitudinem aptus.
prol.| {6.1278}
marg.| .8. Si autem personas accipitis. Modo predicto.
marg.| .9. Redarguti a lege. Deut. 1.c. Ita parvum audietis, ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam. Et subdit malum quod inde sequitur, cum dicitur.
marg.| .10. Quicumque autem. Quod est intelligendum de pena damni, que est carentia divine visionis, quam incurrit homo per unam transgressionem legis divine ; quia peccatum mortale est transgressio legis divine, sed penam sensus incurrit graviorem qui plures transgressiones facit. Et quod de pena damni intelligatur, littera sequens ostendit, cum dicitur.
marg.| .11. Qui enim dixit non mechaberis. Ab uno enim Deo sunt omnia, propter quod per unius transgressionem offenditur, et per consequens eius visio tollitur.
marg.| .12. Sic   loquimini   . Hic consequenter Beatus Iacobus informat fideles de collatione boni utilis, que consistit in operibus misericordie. Et dividitur in duas partes, quia primo facit propositum. secundo removet oppositum, ibi : Quid proderit. Circa primum dicit : Sic loquimini, et sic facite. Ut opera vestra sint verbis conformia, et qualiter, subdit.
marg.| .13. Sicut per legem. id est legem Evangelicam.
Numérotation du verset Iac. 2,1 
prol.| {6.1279}
marg.| .1. Incipientes iudicari, idest ad iudicium futurum debite disponi, ubi dabitur sententia beatitudinis consequende pro operibus misericordie. Mt. 25.c. Venite benedicti patris mei, etc. et subditur. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc.
marg.| .2. Iudicium enim sine misericordia. Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum, Sequitur. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, etc.
marg.| .3. Superexaltat autem misericordia iudicium. Nam in casibus dubiis inter iustitiam, et misericordiam, semper declinandum est ad partem misericordie. Unde dicit Rabbi Salomonsuper Exo. quod apud Hebreos fuit antiquitus constitutum, quod si maior pars iudicium in uno condemnet, aliquem ad mortem, non propter hoc est interficiendus, sed expectanda est maior deliberatio. Si autem maior pars in uno liberet eum, est liberandus.
marg.| .4. Quid proderit. Hic consequenter removet oppositum scilicet quod fides, sine operibus misericordie valeat ad salutem. Et removet primo per rationem. secundo per exemplum, ibi : Vis autem scire. circa primum ponitur quadruplex ratio, Prima accipitur ex defectu calis fidei, et est talis. Illud quod est mortuum spiritualiter, non potest salvare eternaliter. Fides sine operibus est huiusmodi, quia vivificatur per caritatem. {6.1280} Amor autem Dei nunquam est otiosus. Operatur enim magna si est, si autem operari renuerit, amor non est, ut dicit Greg. Homel. 20. Et hoc est intelligendum habita opportunitate operandi, propter quod fides que per dilectionem non operatur, mortua est, et sic inefficax ad salutem, et hoc est quod dicit. Quid proderit fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat. quasi dicat nihil proderit ad salutem.
marg.| .5.  Si autem. Hic ponitur secunda ratio que accipitur ex simili. Fides enim sine operibus similis est verbo sine intellectu. Sed tale verbum nihil prodest. sicut si aliquis dicat famelico, vade, et comede, et non det ei aliquid ad comedendum, tale verbum nihil prodest, sed magis est frustratorium, et derisorium, et hoc est quod dicitur. Si autem fratres, et soror nudi sint. Et patet ex dictis littera.
marg.| .6. Sed dicet quis. Hic ponitur tertia ratio, que accipitur ex opprobrio, quod potest inferri alicui sic credenti, quia non potest ostendere fidem suam si requiratur, que non verbis, sed operibus vere ostenditur, et hoc est quod dicitur. Sed dicet quis id est potest dicere rationabiliter improperando sic credenti.
marg.| .7. Tu fidem habes : Secundum dictum tuum.
marg.| .8.  Ostende mihi fidem tuam sine   operibus   . Quasi dicat, non potes, sed ego potero, qui opera habeo.
marg.| .9.  Tu credis. Hic ponitur quarta ratio, et accipitur ex demonibus, qui credunt ex evidentia signorum, et contremiscunt timore penarum, et tamen hoc non valet eis ad salutem, {6.1281} quia non possunt agere opus meritorium, et similiter suo modo fides, que non operatur per dilectionem non proficit ad salutem.
Numérotation du verset Iac. 2,1 
marg.| .1. Vis autem scire. Hic consequenter dictum errorem removet per exemplum duplex. Secundum ponitur, ibi : Similiter autem. Primum est ipsius Abrahe quod proponit invehendo contra adversarium dicens. Vis autem scire. per exemplum.
marg.| .2. O homo inanis. Dicitur autem res inanis, que non consequitur finem debitum sicut medicina, que non inducit sanitatem, et eadem ratione homo qui per opera bona non consequitur beatitudinem.
marg.| .3. Quoniam fides sine   operibus etc. quasi dicat ostendam tibi per exemplum patris nostri Abrahe : ideo sequitur.
marg.| .4. Abraham pater noster nonne ex operibus. quasi dicat sic. Sed contra hoc videtur dictum apostoli Rom. 4.a. Si enim Abraham ex operibus legis iustificatus est habet gloriam, sed non apud Deum, Et ibidem. 4.d. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Dicendum, quod Apostolus loquitur ibi contra illos qui opera ceremonialia legis dicebant esse necessaria ad salutem : que tamen iam cessaverant in morte Christi quantum ad efficaciam.
marg.| .5. Offerens. Hic consequenter ponit exemplum de obedientia Abrahe ad Deum, procedente, ex magna Dei dilectione, que semper manet efficax ad salutem, cum dicitur : Offerens filium suum Isaac super altare. Gn. 22. paratus illum immolare ex fide, et dilectione ad Deum, ut habetur Hebre. 11. credens quod a mortuis posset eum salvare Deus. ideo subditur.
marg.| .6. Vides   quoniam fides cooperabatur operibus   illius. que non essent meritoria sine fide, {6.1282} sine qua impossibile est placere Deo, Hbr. ii.
marg.| .7. Et ex operibus fides consummata est. Habitus enim firmatur, et manifestatur per opera. Et similiter magnitudo fidei Abrahe apparuit ex eius obedientia offerendo filium, propter quod dictum fuit sibi a domino. Nunc cognovi, quod timeas dominum id est cognoscere feci alios. Notitie enim Dei nihil accrescit de novo.
marg.| .8. Et   suppleta   est   scriptura dicens   .   Credidit Abraham Deo   . Hoc enim dictum fuit Abrahe Gene. 15. non solum antequam offerret Isaac, sed etiam antequam natus esset. Sed ex oblatione Isaac scriptura illa dicitur esse suppleta, inquantum per hoc magnitudo fidei Abrahe fuit aliis declarata, ut dictum est, et sic concludit intentum.
marg.| .9. Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo. ita quod utrunque est necessarium ad iustificationem. Nam si fides, que non operatur per dilectionem, mortua est, et informis, et iterum opera sine fide non sunt Deo placentia, ut predictum est.
marg.| .10. Similiter, et Raab. Hic ponitur secundum exemplum de Raab que ex fide unius veri Dei salvavit exploratores Iudeorum, ut habetur Iosue 2. et per hoc apposita est ad populum Israel, Iosue 6. et consecuta est salutem ex fide simul et operibus, et hoc est quod dicit. Similiter et Raab. et patet littera ex dictis usque ibi :
marg.| .11. Et   alia via   . Recepit enim eos per ianuam, et emisit per fenestram, et persuasit eos declinare ad montana, ne reperirentur a persecutoribus instrata publica. Et sic infertur conclusio intenta cum dicitur.
marg.| .12. Sicut enim corpus. qui dat vitam corpori.
marg.| .13. Ita, et   fides   sine   operibus id est sine dilectione operante ; que est vita anime 1. Io. 3.c. Translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus, etc.
Numérotation du verset Iac. 2,additio Burgensis 1 
prol.| {6.1283} In cap. 2. ubi dicitur in postilla. Quicumque autem totam legem servaverit, offenderit autem in uno, etc.
prol.| In hoc quod dicit Apostolus. Quicumque offenderit in uno factus est omnium reus. non videtur loqui de pena damni tantum, cum de distinctione inter penam damni, et penam sensus nulla sit mentio in hoc loco, nec in precedentibus, nec in sequentibus. in hoc etiam quod sequitur. Qui enim dixit, non mechaberis, dixit et non occides. non habetur nec innuitur talis distinctio, unde expositio postillator de hoc quod dicitur. Qui offenderit in uno, etc. non videtur propria. seu littere consona, licet quod pre supponit verum sit, et ideo aliter videtur dicendum. Ad quod sciendum quod precepta divine legis presertim negativa, que obligant ad semper, et pro semper, de quibus hic agitur, copulative sunt intelligenda, sic quod ad omnia servanda omnes obligantur. Unde qui in uno offendit, manifestum est, quod non omnia servat, ad quorum omnium observationem tenetur, et ideo factus est omnium reus id est reus tamquam ille, qui non omnia servavit, ut tenetur. Et hoc videtur dicere Glossa ubi sic. Reus est apud Deum, qui nihil dimittit impunitum, qui scit quam necessariam legem dederit, qui negligit mandatum, credidit illud inaniter a Deo datum, hec in Glossa. Ex quo habetur, quod qui offendit in uno, offendit suo facto non esse necessariam totam legem, et sic totius legis est reus. Et notandum, quod beatus Iacobus in hoc docet contra falsam doctrinam Phariseorum, qui legem divinam falso interpretantes communiter tenent, quod ille, qui plura mandata numero fervat, et tamen in paucis transgreditur, nihilominus est iustus apud Deum, eo quod Deus (ut dicunt) iudicat hominem secundum {6.1284} pluritatem, vel paucitatem meritorum, et demeritorum, ita quod ille, qui plura opera meritoria fecit, etiam si pauca aliqua numero demeritoria postea committat non propter hoc est in iustus apud Deum. Quod manifeste ponit Rabbi Moyses in suo Deuteronom in tit. 1. de penitentia, et sic alii tenent communiter. Que quidem doctrina falsissima est, et erronea. legitur enim Deuteronom. 27.d. inter maledictiones, que ibi ponuntur contra transgressores legis ultima. Maledictus qui non permanet in sermonibus legis, huius nec eos perficit. Ex quo patet, quod per transgressionem unius precepti non perficitur lex, et sic incurritur illa maledictio. Idem habetur expressius Ezech. 23.c. ubi sic. Etiam si dixero iusto, quod vita vivat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitie eius oblivioni tradentur. Et sic patet, Pharisaica doctrina in hoc, sicut in aliis, quam pluribus deviat a veritate sacre scripture. et de hoc docet nos Apostolus in dictis verbis, ut predictum est, etc.
Numérotation du verset Iac. 2,additio Burgensis 2 
prol.| In eodem ca. ubi dicitur in postilla. Superexaltat autem misericordia, etc.
prol.| Hoc quod dicitur. Superexaltat autem misericordia, iudicium, aliter, et magis proprie exponitur in Glossa ubi sic supra ponitur, misericordia iudicio, quia iudicium, quod est cum misericordia, per ipsam misericordiam commendabilius est, et magis placet, hec in Glossa. Quod autem postil allegat de Rabbi Salomon est una de iniquitatibus Thalmudicis quibus irritum faciebant mandatum Dei propter traditiones suas, ut largius fuit dictum in additione super Isa. 33. et Zach. 5.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iac. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=76&chapitre=76_2)

Notes :