Capitulum 4
Numérotation du verset
Iac. 4,1
Unde bella
et lites in vobis ?
Nonne1 ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris ?
1 Nonne] + hinc
Weber
Numérotation du verset
Iac. 4,2
Concupiscitis
et non habetis.
Occiditis
et zelatis et
non potestis adipisci. Litigatis et belligeratis,
et2 non habetis propter quod non postulatis.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset
Iac. 4,3
Petitis et non accipitis eo quod male petatis
ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Numérotation du verset
Iac. 4,4
Adulteri
nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo3 ? Quicumque ergo voluerit amicus esse seculi huius inimicus Dei constituitur.
3 Deo] Dei
Weber
Numérotation du verset
Iac. 4,5
An4 putatis
4 An] aut
Weber
quia inaniter Scriptura
dicat ad invidiam concupiscit
Spiritus
qui inhabitat in nobis
Numérotation du verset
Iac. 4,6
maiorem
autem dat gratiam. Propter quod dicit :
Deus superbis resistit
humilibus autem dat gratiam.
Numérotation du verset
Iac. 4,7
Subditi ergo5 estote Deo,
5 ergo] igitur
Weber
resistite autem diabolo
et
effugiet6 a vobis.
6 effugiet] fugiet
Weber
Numérotation du verset
Iac. 4,8
Appropinquate7 autem8 Domino
7 Appropinquate] adpropiate
Weber
|
8 autem]
om. Weber
|
et appropinquabit vobis.
Emundate
manus
peccatores et purificate corda duplices animo.
Numérotation du verset
Iac. 4,9
Miseri estote
et lugete et plorate.
Risus vester
in luctum convertatur et gaudium in merorem.
Numérotation du verset
Iac. 4,10
Humiliamini in conspectu Domini
et exaltabit vos.
Numérotation du verset
Iac. 4,11
Nolite detrahere de alterutrum, fratres mei9.
9 mei]
om. Weber
Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum
detrahit legi
et iudicat legem. Si autem iudicas legem,
non es factor legis sed iudex.
Numérotation du verset
Iac. 4,12
Unus est enim10 legislator et iudex
10 enim]
om. Weber
qui potest perdere
et liberare.
Tu autem quis es
qui iudicas proximum.
Numérotation du verset
Iac. 4,13
Ecce nunc
qui dicitis :
hodie aut crastino ibimus in civitatem illam11 et faciemus ibi quidem12 annum, et mercabimur, et lucrum faciemus,
11 civitatem illam]
inv. Weber
|
12 ibi quidem]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Iac. 4,14
qui ignoratis quid sit13 in crastinum.
13 sit] erit
Weber
Que est enim14
14 est enim]
inv. Weber
vita vestra ?
vapor
est enim15 ad modicum parens, et16 deinceps exterminabitur17.
15 enim]
om. Weber
|
16 et] om. Weber
|
17 exterminabitur] exterminatur
Weber
|
Numérotation du verset
Iac. 4,15
Pro eo ut dicatis :
si Dominus voluerit
et vixerimus faciemus hoc aut illud.
Numérotation du verset
Iac. 4,16
Nunc autem exultatis in superbiis vestris.
Omnis exultatio talis maligna est.
Numérotation du verset
Iac. 4,17
Scienti
igitur bonum facere, et non facienti peccatum est illi.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Iac. 4,1
prol.|
{6.1289}
Unde bella.
Postquam B. Iacobus monuit ne proximo malum inferatur verbo, hic consequenter inducit ad. hoc quod non inferatur facto, cuius radicem volens prescindere dicit.
marg.|
.1.
Unde
bella
.
quibus infertur nocumentum corporis.
marg.|
.2.
Et lites.
in iudiciis, quibus infertur nocumentum in rebus possessis.
marg.|
.3.
Nonne ex
concupiscentiis vestris
.
supple talia oriuntur.
marg.|
.4.
Que
militant
id est dominantur.
marg.|
.5.
In
membris vestris ?
quia membra moventur in talibus malis a concupiscentia {6.1290} contra dictamen recte rationis.
marg.|
.6.
Concupiscitis
et non
habetis
.
quia frequenter tales non assequuntur intentum.
marg.|
.7.
Occiditis.
innocentes.
marg.|
.8.
Et zelatis.
bonis invidentes.
marg.|
.9.
Et non
potestis adipisci
.
satisfactionem concupiscentie vestre, que semper ad malum accenditur.
marg.|
.10.
Litigatis et
belligeratis,
et non
habetis
.
Repetitio est eiusdem sententie ad maiorem exaggerationem.
marg.|
.11.
Propter
quod non
postulatis
.
aliquid a Deo, presumentes obtinere quod concupiscitis vestra fortitudine.
Numérotation du verset
Iac. 4,1
prol.|
{6.1291}
marg.|
.1.
Petitis et non accipitis.
quasi dicat si aliquando aliqua petatis a Deo, non accipitis, et subditur ratio.
marg.|
.2.
Eo quod male petatis.
petendo ea, que sunt saluti vestre contraria : ut inimici mortem, vel passionem, vel aliquid huiusmodi, ideo subditur.
marg.|
.3.
Ut in concupiscentiis vestris insumatis
id est concupiscentias vestras impleatis. Insumo insumis est verbum compositum ab in et sumo, et sic insumere est intus sumere, quod est concupiscentiam malorum adimplere.
marg.|
.4.
Adulteri.
Superius B. Iacobus docuit fideles bene se habere respectu sui et proximi, hic consequenter idem facit respectu Dei. Et primo facit hoc ratione divine bonitatis, que debet homines attrahere. Secundo ratione sue severitatis, que debet recedentes ab eo terrere. c. seq. Prima in duas, nam primo monet a mundo et diabolo recedere, recessus enim ab uno contrario concedit accessum ad aliud. Secunda incipit, ibi : Appropinquate Deo. Circa. primum primo monet recedere a mundo, secundo a diabolo, ibi : Resistite. Prima in duas, quia primo monet relinquere mundum. Secundo inducit scripturam ad suum propositum, ibi : An putatis. Igitur primo monet recedere a mundo id est ab inordinata concupiscentia delectabilium huius mundi di, Adulteri. a propria sponsa, que est lex divina, Sap. 8.a. Exquisivi eam a iuventute mea, et quesivi eam sponsam assumere. Fornicarie adherentes scilicet concupiscentie mundane.
marg.|
.5.
Nescitis.
quasi dicat bene deberetis scire ex rationis dictamine, et ex frequenti vobis admonitione.
marg.|
.6.
Quia amicitia huius mundi
id est inordinata adhesio delectabilibus huius mundi.
marg.|
.7.
Inimica est Deo ?
quia facit recedere ab ipso.
marg.|
.8.
Quicumque ergo voluerit amicus esse seculi huius, inimicus Dei constituitur.
hoc sequitur ex primo, et patet. Consequenter inducit scripturam ad suum propositum, dicens.
marg.|
.9.
An putatis quia inaniter scriptura dicat ?
quasi dicat hoc non est putandum, quia non continet aliquod falsum aut superfluum.
marg.|
.10.
Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis.
Hec littera {6.1292} dupliciter exponitur. Uno modo de spiritu humano, et sic legitur depressive : et intelligitur assertive. Et est sensus, quod spiritus humanus tendit ad invidiam id est ad tristitiam de bono alterius, quod inordinate concupiscit : quod pertinet ad amicitiam huius mundi, ut patet ex predictis. Et secundum hunc sensum hec littera accipitur de Gen. 8. ubi dicitur. Sensus enim, et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua. Apostoli namque non semper allegant verba scripture, sed frequenter sensum tantummodo. Et secundum hunc sensum quod immediate subditur : Maiorem autem dat gratiam. dicitur de alio spiritu scilicet divino. Alio modo legitur dicta littera interrogative, et intelligitur negative : Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis. quasi dicat non. Et est sensus. Spiritussanctus, qui habitat in vobis, qui datus fuit vobis in baptismo, non concupiscit id est non facit vos concupiscere ad invidiam id est non inducit vos ad tristitiam de bono proximi, quod facit amicitia huius seculi. Et secundum hoc ista littera sumitur ex primo capitulo Sapientie : Benignus enim est spiritus sapientie. et sic non inducit ad invidiam, sed magis ad mutuam caritatem, ideo subditur.
marg.|
.11.
Maiorem autem dat gratiam.
qui dat dona spiritualia, que sunt maiora et meliora. Et hec expositio melior videtur quam prima, quia magis continuat litteram ut patet, et quia in libris correctis punctatur interrogative modo dicto, et per consequens intelligitur negative.
marg.|
.12.
Propter quod
id est propter maiora bona que dat spiritus divinus Dicit scilicet scriptura. Prov. 3.
marg.|
.13.
Deus superbis resistit.
denegando eis gratie dona.
marg.|
.14.
Humilibus autem dat gratiam.
nam humilitas est debita dispositio ad eam. hec enim littera habetur Prov. 3. secundum translationem Septuaginta, ubi nostra littera habet : Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam propter hoc concludit.
marg.|
.15.
Subditi ergo estote Deo.
tamquam vere humiles, ut det vobis gratiam suam.
marg.|
.16.
Resistite autem diabolo et fugiet a vobis.
Hic consequenter monet a diabolo recedere. Circa quod sciendum quod diabolus est superbus secundum quod dicitur de eo Iob 61. Ipse est rex super omnes filios superbie. Quanto autem aliquis est superbior, tanto magis abhorret superari. propter quod diabolus volens aliquem fortiter resistentem, {6.1293} dimittit eum tentare, timens ne ab eo superetur, propter quod recedit ab eo ante faciem belli Unde dicit Ambrosius super Lucam, quod diabolus instare formidat, quia frequentius refugit triumphari, et hoc est, quod dicitur. Resistite autem diabolo. viriliter repugnando. Et fugiet a vobis.
Numérotation du verset
Iac. 4,1
marg.|
.1.
Appropinquate
Deo.
Hic consequenter beatus Iacobus monet accedere ad Deum ratione sue bonitatis, que debet attrahere, quia ab eo procedit esse gratie, et esse nature. Primo ergo inducit ratione primi, secundo rationem secundi, ibi : Et nunc, Circa primum sciendum quod ad Deum accedimus per dilectionem, dilectio vero Dei includit dilectionem proximi, propter quod inducit primo ad diligendum Deum. secundo proximum. Nolite detrahere, Prima adhuc in duas, quia primo inducit ad Dei dilectionem secundo ad quedam habentia ad ipsum connexionem, ibi : Emundate. Circa primum dicit, Appropinquate, etc. que appropinquatio terminatur ad dilectionem, que est unio amantis cum amato.
marg.|
.2.
Et appropinquabit vobis.
dona gratie sue conferendo, et etiam augmentando. Sed contra hoc videtur, quod dicitur. 1. Io. 4.d. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Dicendum, quod diligere est velle alicui bonum. Si igitur consideretur actus divine dilectionis qui est in ipso precedit omnia temporalia cum sit eternus, et sic loquitur Ioannes in authoritate inducta. Si autem consideretur huius dilectionis effectus qui est temporalis, sic aliquid est precedens ex parte Dei, et aliquid ex parte hominis. Sicut enim Deus influxu generali convertit omnia ad seipsum, sicut ad finem ultimum secundum esse nature, sic influxu speciali convertit humanam naturam ad se, sicut ad finem supernaturalem, et hic influxus specialis, non est aliqua gratia habitualis, sed est motio divina sive instinctus que movet naturam humanam ad bonum meritorium, nec denegatur alicui quamdiu est in hac vita presenti. Sed homines diversimode ad hunc instinctum se habent, quia aliqui acquiescunt, et sequuntur, et sic ad gratiam habitualem de congruo disponuntur, quibus dispositis Deus dat gratiam habitualem per quam meritorie operant. Alii vero resistunt instinctui divino, et sic merito eis habitualis gratia denegatur, {6.1294} Patet igitur, quod dispositio ad gratiam de congruo, que est ab homine modo predicto, precedit collationem gratie habitualis, que est a Deo, et sic dicitur hic Appropinquate Deo. Veruntamen hanc dispositionem de congruo precedit divinus instinctus seu motio ad bonum meritorium : ad quod natura humana de se non potest, assurgere, et sic dicit Salvator Io. 6.e. Nemo potest venire ad me, nisi pater meus, etc. et sic patet, quod principium meriti simpliciter est a Deo, et non a libero arbitrio.
marg.|
.3.
Emundate.
Hic consequenter inducit ad quedam annexa divine dilectioni. Emundate manus. idest, opera.
marg.|
.4.
Et purificate corda.
quia, qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem, Pro. 21.b.
marg.|
.5.
Duplices animo.
idest, qui prius fuistis duplices animo, nunc Deo, nunc diabolo, nunc mundo adherendo.
marg.|
.6.
Miseri estote.
idest, statum miserie assumite recurrendo ad eum cuius proprium est, misereri, et parcere.
marg.|
.7.
Risus vester.
per dissolutionem.
marg.|
.8.
In luctum.
per contritionem. Est autem risus letitia exterior, Gaudium mentem respicit interiorem, ut sit mutatio integra, in facie scilicet et mente.
marg.|
.9.
Humiliamini in conspectu.
qui videt omnia, quecunque latentia, et non solum in conspectu hominum, qui tantum vident patentia.
marg.|
.10.
Et exaltabit.
in celo ubi est perfecta dilectio.
marg.|
.11.
Nolite
detrahere
.
Hic consequenter inducit ad dilectionem proximi removendo dilectionis impedimenta, dicit : Nolite detrahere per quod infertur fame detrimentum, et per hoc innuit oppositum scilicet conservationem bone fame, et eius augmentum, quod est opus dilectionis proximi.
marg.|
.12.
Qui detrahit
, in ore.
marg.|
.13.
Aut qui iudicat.
esse malum in corde.
marg.|
.14.
Detrahit legi.
que prohibet hoc fieri, Levit. 19. Non eris susurro, nec criminator in populo.
marg.|
.15.
Et iudicat.
facto designans eam esse malam, quia facit tamquam licitum, quod ipsa dicit illicitum.
marg.|
.16.
Si autem.
obediens ei, ut superiori.
marg.|
.17.
Sed
iudex
.
tamquam superior ipsi, quod tamen est falsum, ideo subditur.
marg.|
.18.
Unus est enim.
scilicet Deus.
Numérotation du verset
Iac. 4,1
prol.|
{6.1295}
marg.|
.1.
Qui potest perdere.
transgressores.
marg.|
.2.
Et liberare.
legis factores.
marg.|
.3.
Tu
autem
quis est qui iudicas proximum ?
quasi dicat tu usurpas tibi officium divinum, ad cuius maiorem intellectum sciendum quod iudicare propria authoritate soli Deo convenit, hominibus autem ex divina commissione, tam in foro ecclesiastico quam in seculari. Ista tamen commissio non se extendit ad ea, que sunt omnino occulta, sed divino iudicio reservantur. De his autem, que aliquo modo patent, vel per facta vel per signa possunt homines iudicare. Et hoc potest esse dupliciter. Uno modo cum processu ad punitionem, et hoc solum pertinet ad iudices. Alio modo sine tali processu, et hoc etiam pertinet ad alios homines. Sciendum tamen, quod iudicium importat sententiam firmam de aliquo, si ergo procedat ex evidentia facti, nullum est peccatum, ut siquis iudicet alium homicidam, quia vidit eum homicidium committentem. Et idem videtur, si procedat ex vehementibus signis, ut si quis videat solum cum sola, nudum cum nuda in eodem lecto ; nisi appareat aliquid unde possit hoc excusari in toto vel in parte, ut consanguineitas multum propinqua, sicut est matris ad filium, vel infirmitas gravis, seu aliquod huiusmodi, et sic videns iudicat personas esse fornicarias si ambe sint solute, vel adulteras si ambe vel altera sint ligate. Si autem procedat iudicium ex probabilibus seu levibus signis, et est iudicium de gravi peccato, peccatum est mortale, quia tale iudicium est contra caritatem proximi, et ex perverso affectu. Si autem non sit iudicium vel firma sententia, sed magis suspicio qua quis incipit dubitare de bonitate proximi, sic est veniale peccatum. grave tamen, vel minus grave secundummaioritatem vel minoritatem suspicionis, {6.1296} et probabilitatis, et levitatis signorum.
marg.|
.4.
Ecce nunc, qui dicitis,
etc. Hic consequenter inducit ad amorem Dei ex bonitate eius, que dat, et conservat esse naturale, inducens ad hanc considerationem, et removens oppositum, dicens. Ecce nunc qui dicitis, hodie, etc. quasi vestrum esse, et operari sit totaliter in vestra ditione, cum tamen non sit ita, ideo subditur.
marg.|
.5.
Qui ignoratis quid erit in
crastinum
.
id est futurum, quia Deus poterit interim opus vestrum, et vitam subtrahere, ideo subditur.
marg.|
.6.
Que est enim vita vestra ?
et respondet.
marg.|
.7.
Vapor est ad modicum parens, et
deinceps
etc. id est valde cito transiens.
marg.|
.8.
Pro eo, ut dicatis.
idest, propter hoc debetis dicere tamquam coacti a veritate.
marg.|
.9.
Si dominus voluerit, et si vixerimus faciemus hoc, aut illud,
id est proponentes suppositionem divine voluntatis omnibus factis vestris, ex qua dependet vita, et omnis operatio vestra.
marg.|
.10.
Nunc autem exultatis in superbiis vestris.
Quasi divino adiutorio non indigeatis.
marg.|
.11.
Omnis exultatio talis maligna est
id est malo igne ignita, quia a demone procedens, et ad ignem gehenne disponens, et maxime homines litteratos, et scientes, secundum quod dicitur Luc. 12.f. Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non facit vapulabit multis. scilicet plagis, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.12.
Scienti igitur bonum facere, et non facienti,
etc. Et si fit bonum necessitatis, eius omissio est peccatum mortale. Si autem sit bonum supererogationis, peccatum est veniale, et aliquando nullum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iac. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=76&chapitre=76_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iac. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=76&chapitre=76_4)
Notes :