Capitulum 5
Numérotation du verset
Iac. 5,1
Agite1 nunc divites.
1 agite] age
Weber
Plorate
ululantes
in miseriis vestris2
2 vestris]
om. Weber
que advenient vobis,
Numérotation du verset
Iac. 5,2
divitie vestre putrefacte sunt
et vestimenta vestra
a tineis comesta sunt.
Numérotation du verset
Iac. 5,3
Aurum et argentum vestrum eruginavit,
et erugo eorum
in testimonium
vobis erit et manducabit carnes
vestras sicut ignis.
Thesaurizatis3
3 Thesaurizatis] Thesaurizastis
Weber
vobis4 in novissimis diebus iram5.
4 vobis]
om. Weber
|
5 iram]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Iac. 5,4
ecce merces
operariorum
qui messuerunt regiones
vestras que fraudata6 est a vobis clamat et clamor eorum7 in aures Domini Sabaoth
6 que fraudata] qui fraudatus
Weber
|
7 eorum] ipsorum
Weber
|
introivit.
Numérotation du verset
Iac. 5,5
Epulati estis
super terram et in luxuriis enutristis corda vestra.
In die occisionis
Numérotation du verset
Iac. 5,6
addixistis8
8 addixistis] + occidistis
Weber
iustum
et9
9 et] om. Weber
non restitit10 vobis.
10 restitit] resistit
Weber
Numérotation du verset
Iac. 5,7
Patientes igitur estote11
11 estote] + fratres
Weber
usque ad adventum Domini.
Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terre patienter ferens
donec accipiat temporaneum12
12 temporaneum] temporivum
Weber
et serotinum.
Numérotation du verset
Iac. 5,8
Patientes igitur13 estote
13 igitur]
om. Weber
et vos,
confirmate corda vestra,
quoniam adventus Domini appropinquabit14.
14 appropinquabit] appropinquavit
Weber
Numérotation du verset
Iac. 5,9
Nolite ingemescere fratres in alterutrum
ut non iudicemini.
Ecce
iudex
ante ianuam assistit.
Numérotation du verset
Iac. 5,10
Exemplum accipite fratres exitus mali, longanimitatis15, laboris et patientie prophetas qui locuti sunt
15 exitus…longanimitatis]
om. Weber
in nomine Domini
Numérotation du verset
Iac. 5,11
Ecce beatificamus eos16
16 eos]
om. Weber
qui
sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis
et finem Domini vidistis,
quoniam misericors
Dominus17
17 Dominus] est
praem. Weber
et miserator.
Numérotation du verset
Iac. 5,12
Ante omnia18, fratres mei, nolite iurare
18 omnia] + autem
Weber
neque per celum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum.
Sit autem vestrum est est, non no,n uti non sub iudicio decidatis.
Numérotation du verset
Iac. 5,13
Tristatur
aliquis vestrum,
oret equo animo et19 psallat.
19 et] est
Weber
Numérotation du verset
Iac. 5,14
Infirmatur aliquis ex20 vobis, inducat presbyteros Ecclesie
20 aliquis ex] quis in
Weber
ut21 orent super eum unguentes eum oleo
21 ut] et
Weber
in nomine Domini,
Numérotation du verset
Iac. 5,15
et oratio fidei salvabit infirmum
et allevabit eum Dominus.
Et si in peccatis sit
remmittentur22 ei.
22 remmittentur] dimittentur
Weber
Numérotation du verset
Iac. 5,16
Confitemini23
23 confitemini] + ergo
Weber
alterutrum
peccata vestra,
et orate pro invicem ut salvemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua.
Numérotation du verset
Iac. 5,17
Elias homo erat similis nobis
passibilis
et oratione oravit,
ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex.
Numérotation du verset
Iac. 5,18
Et rursum
oravit et celum dedit pluviam et terra dedit fructum suum.
Numérotation du verset
Iac. 5,19
Fratres mei, si quis autem24 ex vobis
24 autem]
om. Weber
erraverit a veritate et converterit quis eum
Numérotation du verset
Iac. 5,20
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue salvabit animam eius a morte
et operit multitudinem peccatorum
Capitulum 5
Numérotation du verset
Iac. 5,1
prol.|
{6.1297}
Agite nunc.
Postquam beatus Iacobus induxit ad adherendum Deo ex consideratione sue bonitatis, hic consequenter idem facit ex consideratione sue severitatis, que maxime in iudicio apparebit. Sciendum tamen, quod illud iudicium sicut erit terribile malis, sic erit consolabile iustis. unde Salvator de ipso loquens Luce. 21.f. dixit apostolis. His autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra id est exhilarate corda vestra, ut exponit Grego. home. 1. Ideo beatus Iacobus malis primo incutit iudicis terrorem, ut a peccatis resiliant. secundo iustis eius favorem, ut ei inseparabiliter adhereant, ibi : Patientes igitur. Circa primum primo incutit timorem iudicis cupidis et avaris dicens.
marg.|
.1.
Agite nunc
divites
scilicet
vestras voluntates, et est ironica locutio, que est intelligenda per contrarium. ideo subditur.
marg.|
.2.
Plorate
ululantes
.
Est autem ululatus sonus confusus, qui est signum magni doloris.
marg.|
.3.
In
miseriis vestris
.
idest, pro miseriis vestris.
marg.|
.4.
Que
advenient
vobis.
in iudicio futuro. Ut patet ex sequentibus. Et subditur duplex causa, prima est indebita bonorum temporalium congregatio et conservatio, cum dicitur.
marg.|
.5.
Divitie vestre.
naturales, ut bladum in horreo, et vinum in cellario, et huiusmodi. consequenter loquitur de divitiis artificialibus dicens.
marg.|
.6.
Aurum et
argentum vestrum
.
in terra absconditum.
marg.|
.7.
Et
erugo
eorum in
testimonium vobis
erit.
idest, contra vos.
marg.|
.8.
Et
manducabit carnes
id est affliget, quia erit causa afflictionis in gehenna {6.1298} post iudicium, quia tunc anima cum corpore affigetur igne gehenne.
marg.|
.9.
Thesaurizastis vobis.
idest, congregastis vobis Dei vindictam.
marg.|
.10.
In
novissimis diebus
.
Tunc erit finale iudicium : Consequenter ponitur causa secunda, que est pauperum defraudatio, cum dicitur.
marg.|
.11.
Ecce
merces operariorum
.
vestrorum.
marg.|
.12.
Clamat.
vos accusando. Et sciendum quod ista sunt peccata, que specialiter dicuntur clamare ad Deum scilicet innocentis occisio, Gene. 3.b. Vox sanguinis fratris tui, etc. Vitii contra naturam perpetratio, Gen. 15.c. Clamor Sodomorum et Gomorrhae etc. Et pauperum defraudatio, ut dicitur hic.
marg.|
.13.
Et
clamor
etc.
Sabbaoth
.
idest, exercituum.
marg.|
.14.
Introivit.
Ad faciendam vindictam per angelos, qui dicuntur eius exercitus, quia sunt divine iustitie executores.
marg.|
.15.
Epulati estis.
Hic secundo incutit terrorem carnalibus et lascivis. Et hoc ordinate, quia divitie prestant fomentum huiusmodi vitiis. dicit igitur. Epulatis estis super. hoc est in presenti vita, sed esurietis postea, sicut patet de divite epulone, qui positus in tormentis guttam aque non potuit impetrare, Luc. 16.
marg.|
.16.
Et in
luxuriis
.
in illis delectando. Et bene de luxuria loquitur post gulam quia ministrat sibi materiam, quia semen est de superfluo alimenti. 2. de anima.
marg.|
.17.
Et in die.
Hic tertio incutit terrorem crudelibus et malignis, qui ex divitiis suis et potentia movent persecutionem iustis, eo quod sunt dissimiles eis, secundum quod dicitur Sapien. 3.c. in persona eorum. Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, etc. Ideo dicit. In die id est tempore primitive ecclesie, in quo fideles ducebantur ad iudicia, et occidebantur sine sui resistentia, et sic ponitur hic singulare pro plurali, cum dicitur.
Numérotation du verset
Iac. 5,1
prol.|
{6.1299}
marg.|
.1.
Occidistis
id est iustos quod frequenter fit in scriptura. Aliqui autem exponunt hoc de occisione Christi, qui dicitur iustus antonomasice, quia non solum est iustus formaliter, sed etiam effective alios iustificando, nec restitit suis occisoribus cum tamen posset resistere.
marg.|
.2.
Patientes.
Consequenter consolatur iustos ne in tribulationibus deficiant, et primo inducit eos ad patientiam, secundo ad reverentiam Dei, ibi : Ante omnia. Circa primum dicit. Patientes igitur. in tribulationibus.
marg.|
.3.
Usque ad
adventum
.
qui reddet vobis mercedem laboris vestri. Et ponit exemplum, dicens.
marg.|
.4.
Ecce
agricola
.
usque ad tempus debitum.
marg.|
.5.
Patienter
ferens
.
laborem in cultura terre sue.
marg.|
.6.
Donec
accipiat temporaneum
.
idest, primitivum fructum. Terra enim promissionis, de qua loquitur, reddit duplicem fructum in anno scilicet in Aprili et Septembri.
marg.|
.7.
Patientes igitur
.
Repetitio est premisse sententie ad maiorem impressionem.
marg.|
.8.
Nolite
ingemiscere fratres
.
videntes mutuas penas, sed magis confortate alterutrum ad fortiter tolerandum, sicut sex fratres cum matre videntes cruciatum primum, invicem se hortabantur fortiter mori. 2. Mach. 7.
marg.|
.9.
Ut non
id est condemnemini si per mutuam querelam, et luctum frangamini per impatientiam.
marg.|
.10.
Ecce
iudex
.
scilicet Christus.
prol.|
{6.1300}
marg.|
.11.
Ante
ianuam
.
ad vos roborandum velociter, vel premiandum, et inducit ad hoc exemplum sanctorum, dic.
marg.|
.12.
Exemplum accipite fratres
scilicet
quantum ad malum pene et non culpe, quia preciosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, Ps. 115.b.
marg.|
.13.
Et longanimitatis.
in expectatione promissi.
marg.|
.14.
Et laboris.
quotidiani.
marg.|
.15.
Et patientie.
in adversitate.
marg.|
.16.
Prophetas.
vobis datos in exemplum ad talia sustinendum.
marg.|
.17.
Qui
locuti
sunt.
constanter contemptis persecutionibus quas propter hoc passi sunt sicut patet de Michea, Zacharia, Isaia, Ierem, et pluribus aliis.
marg.|
.18.
Ecce
beatificamus
.
idest, beatos dicimus.
marg.|
.19.
Qui sustinuerunt.
tribulationes patienter. Et inducit duo notabilia exempla dicens.
marg.|
.20.
Sufferentiam
Iob.
qui exemplar patientie datus est vobis.
marg.|
.21.
Et finem.
quia in sua passione sustinuit dolorem acerbissimum patientissime. Et dicit vidistis, quia multi adhuc vivebant qui passionem domini nostri Iesu Christi viderant.
marg.|
.22.
Quoniam.
in affectu. et miserator. in effectu. Ex maxima enim Dei misericordia processit, quod daret nobis filium suum in redemptionis nostre precium, et fortitudinis exemplum.
marg.|
.23.
Ante omnia.
Hic consequenter inducit fideles ad Dei reverentiam, et hoc in quatuor. Primo in iuramenti devitatione. Secundo in ferventi{6.1301} devotione, ibi : Tristatur autem. Tertio in sacramenti susceptione, ibi : In firmatur. Quarto in proximi correctione, ibi : Fratres mei. Circa primum dicit. Ante omnia fratres mei id est non preponatis iuramentum omnibus verbis et promissis. Hoc dicitur ad removendum errorem illorum qui dixerunt iuramentum esse frequentandum, eo quod dicitur Deut. 2.d. Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies ipsique adherebis, iurabisque, in nomine illius. propter quod dixerunt, quod frequentatio iuramenti facit ad reverentiam Dei, et sic est exercenda. Sed hoc patet falsum per dictum Christi Mt. 5.f. Ego autem dico nobis, noniurare omnino, etc. et per dictum beati Iacobi in hoc loco. Hoc etiam patet per rationem, quia illud quod non requiritur nisi ad subveniendum defectui, non est per se appetendum seu frequentandum, sicut patet de medicina, que non queritur nisi ad subveniendum infirmitati. Et sic est de iuramento, quia non queritur nisi ad subveniendum defectui, quo unus homo non credit alteri, in quo casu subvenitur per iuramentum, in quo inducitur veritas Dei infallibilis in testimonium in se, sicut eum iuratur per Deum, vel in aliqua creatura, inquantum relucet in ea veritas divina, ut per celum qui thronus Dei est, vel per terram, quia scabellum pedum eius est, Mt. 5.f. Iurare vero per creaturam, secundum se est illicitum. Et sic patet quod iuramentum non est inducendum, nisi in casu, in quo est necessarium, ad confirmationem veritatis. Et sic intelligenda est auctoritas inducta, Deuteron. 10. in tali enim casu iurandum per nomen Dei, et non per nomina idolorum, {6.1302} secundum quod dicitur Exod. 23.b. Per nomina deorum extraneorum non iurabis, quia per ea non est confirmanda veritas, hoc enim. pertinet ad infidelitatem, etc.
Numérotation du verset
Iac. 5,1
marg.|
.1.
Sit autem sermo vester.
extra casum predictum.
marg.|
.2.
Est est, non non.
simpliciter veritatem affirmando, et negando falsitatem.
marg.|
.3.
Ut non sub
iudicio
.
idest, condemnatione.
marg.|
.4.
Decidatis.
ex frequenti iuratione cadendo in falsam fidem. Eccle. 33.b. Vir multum iurans replebitur iniquitate.
marg.|
.5.
Tristatur.
Hic consequenter inducit ad Dei reverentiam in ferventi devotione, dicens. Tristatur aliquis id est patitur acidiam, que est quedam tristitia in obsequiis divinis.
marg.|
.6.
Oret : Aequo
animo
est ?
i. nitatur spiritum erigere ad orandum Deo devote tam secure, ideo dicitur, Oret. quam publice. Et psallat. Oratio enim et psalmodia sunt contra dictam tristitiam optima remedia.
marg.|
.7.
Infirmatur.
Hic consequenter inducit ad Dei reverentiam in sumptione sacramenti, et primo facit propositum, secundo declarat quoddam dictum, ibi : Multum enim. Primum facit in duplici sacramento scilicet unctionis extreme, et penitentie. Quantum ad primum dicit. infirmatur. q. Infirmitate de qua probabiliter dubitatur mori, nam istud sacramentum est exeunti de hac vita.
marg.|
.8.
Inducat
presbyteros
.
Licet istud sacramentum fuerit ad Christo institutum, tamen per beatum Iacobum fuit hic expressius publicatum.
marg.|
.9.
Et oratio fidei.
corporaliter et spiritualiter. ideo subditur.
Numérotation du verset
Iac. 5,1
prol.|
{6.1303}
marg.|
.1.
Et
alleviabit
eum
dominus
.
Ab infirmitate, si expediat ei.
marg.|
.2.
Et si in
peccatis
sit
remittentur
ei.
virtute huius sacramenti. Consequenter inducit ad reverenter sumendum penitentie sacramentum quo remittuntur peccata mortalia, dicens.
marg.|
.3.
Confitemini ergo
alterum
.
Ex quo patet quod confessio debet fieri non solum deo, sed etiam homini. Unde et in lege veteri sacrificia que offerebantur deo pro peccatis, offerebantur per manum sacerdotis.
marg.|
.4.
Et orate pro
invicem
.
Nam confessor tenetur orare pro confitente, et econverso.
marg.|
.5.
Multum enim.
Hic consequenter declarat quoddam dictum scilicet quod oratio sit magne efficacie, quia dixerat, quod valet contra tristitiam et ad dei reverentiam in sacramentorum perceptione. ideo dicit. Multum enim valet. Nam econtra de iniusto dicitur, Ecc. 15.b. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.|
.6.
Assidua.
Nam una de conditionibus que faciunt orationem semper exaudibilem est quod sit perseverans. Alie vero due, quod sit pia, {6.1304} et pro se.
marg.|
.7.
Elias
homo
erat
similis
nobis
passibilis
.
Nam timore mortis fugit a facie Iezabelis, 3. Reg. 19.
marg.|
.8.
Et oratione
oravit,
ut non
plueret
.
3. Reg. 17.
marg.|
.9.
Super
terram
.
scilicet Israel. Nam propter malitiam Achab fuit illa plaga inducta, ut dictum fuit ibidem.
marg.|
.10.
Et rursum
oravit,
et
celum dedit pluviam
.
3. Re. 17.
marg.|
.11.
Fratres mei.
Hic ultimo inducit ad dei reverentiam in fraterna correctione, que est actus dilectionis proximi, et per consequens ordinatur ad dilectionem et reverentiam dei, dicens.
marg.|
.12.
Si quis ex
vobis erraverit
a
veritate
.
fidei vel morum.
marg.|
.13.
Et converterit quis.
Ab infidelitate ad fidem. vel a vitiis ad virtutes.
marg.|
.14.
Salvabit
animam eius
a
morte
scilicet
culpe et gehenne.
marg.|
.15.
Et operit
multitudinem peccatorum
.
Ut non videantur a deo punienda pena eterna, et sic ab eo recipietur in gloria, ad quam nos perducat qui cum patre, et spiritusancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Iac. 5,additio Burgensis.
prol.|
{6.1303} In ca. 5. ubi dicitur in Postil. Donec accipiat temporaneum et sero. etc.
prol.|
Non memini legisse de terra promissionis, quod duplicem fructum in anno redderet, nec de hoc commendatur Deu. 13. ubi de alii pertinentibus ad fertilitatem, seu fructificationem terre laudatur, multi etiam peregrini {6.1304} ibi transeunt, qui hoc non referunt. Hoc autem quod dicitur. Donec accipiat temporaneum et serotinum, potest intelligi de hoc quod communiter contingit in omnibus regionibus scilicet quod aliqui fructus eiusdem speciei veniunt magis tempestive, quam alii, quorum primi dicuntur temporanei, secundi vero serotini.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iac. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=76&chapitre=76_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iac. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=76&chapitre=76_5)
Notes :