Capitulum 1
Numérotation du verset
1Io. 1,1
Quod fuit ab initio,
quod audivimus,
quod vidimus oculis nostris,
quod perspeximus,
et manus nostre contrectaverunt1
1 contrectaverunt] temptaverunt
Weber
de verbo vite
Numérotation du verset
1Io. 1,2
et vita manifestata est,
et vidimus,
et testamur, et annuntiamus vobis
vitam eternam
que erat apud Patrem
et apparuit nobis.
3
Quod vidimus
et audivimus
annuntiamus
et vobis,
ut et vos societatem
habeatis nobiscum,
et societas nostra
sit cum Patre et2 Filio eius Iesu Christo.
2 et] + cum
Weber
4
Et hec scribimus vobis
ut gaudeatis3
3 ut gaudeatis]
om. Weber
et4 gaudium
4 et] ut
Weber
vestrum5
5 vestrum] nostrum
Weber
sit plenum.
5
Et hec est annuntiatio quam audivimus ab eo,
et annuntiamus
vobis : quoniam Deus lux est
et tenebre
in eo non sunt ulle.
6
Si dixerimus
quoniam societatem habemus cum illo6
6 illo] eo
Weber
et in tenebris
ambulamus,
mentimur
et veritatem non facimus7
7 veritatem non facimus]
inv. Weber
7
Si autem in luce ambulemus
sicut et ipse in luce est8,
8 in luce est]
inv. Weber
societatem habemus ad invicem,
et
sanguis Iesu Filii eius emundat9 nos ab omni peccato.
9 emundat] mundat
Weber
8
Si dixerimus
quoniam peccatum non habemus,
ipsi nos seducimus
et veritas in nobis non est.
9
Si confiteamur peccata nostra,
fidelis et iustus est10
10 est]
post
fidelis
Weber
ut remittat nobis
peccata nostra11
11 nostra]
om. Weber
et emundet nos
ab omni iniquitate.
10
Si dixerimus
quia12 non peccavimus
12 quia] quoniam
Weber
mendacem faciemus13 eum
13 faciemus] facimus
Weber
et verbum eius non est in nobis.
Capitulum 1
Numérotation du verset
1Io. 1,1
marg.|
{6.1375}
Quod fuit,
etc. Hic incipit tertia pars principalis huius libri, in que ponuntur epistole beati Ioannis apostoli et evangeliste. Et quia secundum ordinem doctrine communia debent spiritualia precedere, ideo ponitur primo ad informandum homines generaliter, secundo ad informandum aliquas personas specialiter, in principio epistole secunde. Presens in duas partes dividitur scilicet in proemium, et tractatum, qui incipit, ibi, Et hec est annunciatio. In prologo tria facit, quia primo reddit auditores attentos, secundo, dociles sive doctos, ibi, Et vita. tertio benivolos, ibi, Quod vidimus. Circa primum sciendum quod difficultas materie reddere debet auditores attentos, nam ad capiendum talia requiritur maior attentio. Inter illa vero que spectant ad doctrinam catholicam maxima difficultas est circa emanationem filii a patre in divinis, de qua tractat infr. 5. ca. dicens, Tres sunt qui testimonium dant in celo, pater, verbum, et spiritussanctus, Similiter maxima difficultas est circa incarnationem persone filii assumentis naturam humanam in unitate suppositi, de qua dicit, infra. 4.a. Omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. et hoc est, quod dicit.
marg.|
.1.
Quod fuit ab
initio
.
Constructio est suspensiva usque ibi, Annunciamus vobis. et ideo sic construenda est littera, Annunciamus vobis quod fuit ab initio id est verbum quod processit eternaliter a patre, qui est principium, seu initium totius emanationis personarum, secundum, quod dicit Aug. 3. de tri. Pater est principium totius trinitatis. principium enim significat id a quo aliquid procedit, verbum, sive filius : nam ex eodem verbum quo et filius procedit a patre. Ideo pater dicitur principium, sive initium filii, sive verbi. Et quod ille sit intellectus huius littere, patet per hoc quod subditur, aliquibus tamen interpositis, de verbo vite. Consequenter procedit ad mysterium incarnationis, dicens.
marg.|
.2.
Quod
audivimus
scilicet
a Bea. Iohanne Baptista incarnati verbi precone, cuius discipulus fuit ille Iohannes apostolus, et evangelista. Et dicunt communiter doctores, quod ipse et Andreas fuerunt illi duo discipuli qui audito a Iohanne baptista de Christo. Ecce agnus Dei, secuti sunt Iesum, Io. j.d. Sed Iohannes expressit nomen Andree, et suum tacuit, quia nolebat se commendare.
prol.|
{6.1376}
marg.|
.3.
Quod
vidimus oculis nostris
.
cum ipso conversando, secundum quod dicitur Io. j.a. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, vidimus gloriam eius. Oculis enim corporalibus viderunt eius humanitatem, et divinitatem eius oculis mentalibus per fidem, et non solum modo per fidem communem que est ex auditu, sed etiam per illustrationem specialem, que est quodammodo ex visu. ideo subditur.
marg.|
.4.
Quod
perspeximus
id est perfectius inspeximus. Viderunt enim apostoli Christum cecos illuminantem, mortuos suscitantem, et huiusmodi, que non possunt nisi divina virtute fieri, et talia frequenter faciebat imperando tamquam propria virtute, et sic virtus divinitatis videbatur quodammodo in operibus illis sicut causa in effectibus suis suo modo.
marg.|
.5.
Et
manus nostre contrectaverunt
.
ad declarationem veritatis sue resurrectionis, Lu. ul scilicet Palpare, et videte, quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere.
marg.|
.6.
De verbo vite.
quia verbum incarnatum est vita per essentiam, et etiam per efficaciam. Est enim autor vite, gratie, nature, et glorie.
marg.|
.7.
Et
vita
.
Hic reddit auditores dociles. Illa enim que clarius cognoscuntur, clarius proferuntur. unde Hiero. in prologo super Pentateuchum dicit, Quod melius novimus, et melius et proferimus. Apostoli vero de divinis fuerunt magis illuminati, quam alii precedentes vel futuri. propter quod clarius potuerunt docere de divinis. et hoc facit auditores dociles. ideo dicit, Et vita id est verbum quod est vita per essentiam, ut dictum est.
marg.|
.8.
Manifestata
est.
per opera divina in humanitate assumpta exercitata.
marg.|
.9.
Et
vidimus
.
nos apostoli ceteris clarius.
marg.|
.10.
Et testamur.
de visu et auditu.
marg.|
.11.
Et
annunciamus vobis
.
ut edocti sitis.
marg.|
.12.
Vitam
eternam
id est verbum incarnatum, ut dictum est Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
marg.|
.13.
Que
erat
apud
patrem
.
ut persona distincta ab eo per eternam generationem in divina natura.
marg.|
.14.
Et
apparuit nobis
.
temporaliter in humanitate assumpta.
marg.|
.15.
Quod
vidimus
.
Hic ultimo reddit auditores benivolos ex bonitate finis huius doctrine. nam per eam habetur vita gratie in presenti, et vita glorie in futuro. et hoc est quod dicit, Quod vidimus, etc. iam expositum est supra.
marg.|
.16.
Annunciamus vobis,
ut et vos
societatem habeatis nobiscum
.
per caritatem que est eadem cum gratia, vel ei inseparabiliter annexa.
Numérotation du verset
1Io. 1,1
prol.|
{6.1377}
marg.|
.1.
Et
societas nostra
sit cum
patre
et
filio
.
Et per hoc intelligitur spiritussanctus qui est tertia in Trinitate persona, per caritatem enim tota Trinitas inhabitat mentes iustorum, sicut amans habitat in amato, et e converso, propter quod dicitur inf. 4.c. Qui manet in caritate in Deo manet, etc. Sic autem non est in peccatoribus, licet sit in eis per presentiam, essentiam, et potentiam, per quem modum etiam est in ceteris creaturis. Et quia societas gratie est dispositio ad societatem glorie, ideo subditur.
marg.|
.2.
Et hec
scribimus
etc. De gloria iam habita in spe.
marg.|
.3.
Et
gaudium vestrum
sit
plenum
.
Quando habebitis in re.
marg.|
.4.
Et hec est
annunciatio
.
Finito proemio, hic acceditur ad tractatum, in quo agitur de his que in proemio sunt breviter prelibata. Sunt autem tria, ut patet ex predictis scilicet eternalis verbi generatio, temporalis eius incarnatio, fidelium adinvicem, et cum Deo associatio, et de his tractat in processu huius epistole, non tamen eodem ordine. Nam ut continuet dicenda dictis, immediate primo tractat de ultimo, scilicet de Dei, et fidelium associatione, secundo de verbi incarnatione cap. 4. tertio de eius generatione, cap. 5. Circa primum sciendum quod societas Dei, et hominum in caritate inchoatur in via, et consummatur in patria, igitur primo tractat de ea, ut in via habetur, secundo prout in patria expectatur, cap. 3. prima dividitur in tres partes, nam primo excludit huius societatis impedimentum, secundo inducit ad eius promotivum, ibi : Et in hoc scimus. tertio ut evitetur predicte societatis facte dissipativum, ibi : Nolite diligere. Prima adhuc in duas, quia primo declarat propositum, secundo concludit intentum, in principio cap. sequ. prima adhuc in duas, quia primo facit propositum, secundo removet quoddam falsum dictum, ibi : Si dixerimus. {6.1378} Circa primum sciendum quod similitudo facit associationem, Ecclesiast. 13. Omne animal diligit sibi simile. Omnis caro ad sibi similem coniungetur, et omnis homo sibi simili associabitur, et per oppositum dissimilitudo impedit eam 2. Corinth. 6.c. Que enim participatio iustitie cum iniquitate, aut que societas lucis ad tenebras ? peccatum autem tenebra est, et ideo facit dissimilitudinem ad Deum, que est lux vera, et per consequens impedit societatem cum eo. Dicit ergo. Et hec est annunciatio. Idest, res annunciatione digna.
marg.|
.5.
Quam
audivimus
etc id est a verbo incarnato.
marg.|
.6.
Et annunciamus vobis.
Tamquam eius Apostoli, et ministri, et quid sit, illud subdit.
marg.|
.7.
Quoniam Deus lux est.
Hoc audierunt ab eo. Io. 9.a. Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Lux enim habet rationem manifestativi, in verbo autem divino omnia declarantur, propter quod proprie lux dicitur. Unde August. 3. super Gen. Christus non dicitur, sic lux, sicut lapis, sed illud proprie, hoc figurate.
marg.|
.8.
Et
tenebre
.
Ignorantie, et culpe.
marg.|
.9.
In eo non sunt
ulle
.
Nullus enim defectus in eo potest esse, ideo subdit. Si dixerimus, etc.
marg.|
.10.
Et in
tenebris ambulamus
scilicet
culpe, et per consequens ignorantie, que semper concomitatur culpam 3. Ethic. Ignorat omnis malus, et Prov. 14. Errant qui operantur malum.
marg.|
.11.
Mentimur.
Verbo, quia sumus conscii malorum nostrorum.
marg.|
.12.
Et veritatem non
facimus
.
Mentiendo facto, et non solum verbo, hypocrisis enim mendacium est in facto.
marg.|
.13.
Si autem in luce
ambulamus
.
Vivendo in meritoriis operibus.
marg.|
.14.
Societatem habemus adinvicem.
propter similitudinem ad ipsum.
Numérotation du verset
1Io. 1,1
prol.|
{6.1379}
marg.|
.1.
Et sanguis Iesu Christi filii eius
emundat
nos, ab omni
peccato
.
Quia sacra nove legis de quibus est baptismus, et penitentia, quibus aufertur omne peccatum, efficaciam habent a passione Christi.
marg.|
.2.
Si dixerimus.
Hic removet quoddam falsum dictum quo aliqui iactabant se immunes esse a peccato, ostendens quod aliquis non potest hoc dicere de peccato presenti, nec de preterito, nisi sibi revelatum fuerit a Deo. Dicit igitur. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus. De presenti.
marg.|
.3.
Ipsi nos
seducimus
id est extra societatem Dei ducimus per falsitatem, quia si de peccato veniali sit sermo, illud non potest in presenti vita totaliter vitari. de illo enim dicitur Proverbio. 24.b. Septies in die cadit iustus, et sic nullus potest veraciter affirmare se illo carere. Sed quia peccatum veniale non separat a Dei societate, ideo melius videtur quod de peccato mortali loquatur, nullus enim potest scire se peccato carere, nisi Deus sibi revelaverit, Ecclesiast. 9.a. Nescit homo utrum amore vel odio dignus sit. propter quod si absque Dei revelatione asserat se omni peccato mortali carere, iam incurrit peccatum iactantie, et superbie, et etiam falsitatis, asserendo quod nescit, ideo subditur. Et veritas in nobis non est.
marg.|
.4.
Si
confiteamur peccata nostra
.
Humiliter, et vere.
marg.|
.5.
Fidelis.
in reddendo promissa.
marg.|
.6.
Et iustus est.
Quia promissum est aliquo modo debitum, et sic reddere est iustum.
prol.|
{6.1380}
marg.|
.7.
Ut
remittat nobis peccata nostra
.
Sic, n. promisit. Mt. 3.a. Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum etc.
marg.|
.8.
Et
emundet
nos ab omni iniquitate.
per ecclesie sacramenta, ut dictum est.
marg.|
.9.
Si
dixerimus quoniam
non
peccavimus
.
De preterito.
marg.|
.10.
Mendacem
facimus
eum scilicet
Deum dicentem contrarium, si queratur. Ubi dicunt doctores aliqui, quod hoc dixit Iob. 15.b. Quis est homo ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere ? Translatio alia habet. Nemo mundus a sorde, neque infans cuius est unius diei vita super terram. sed isti non videntur bene dicere, quia verbum allegatum non est ipsius domini, nec sancti Iob ex spiritu Dei loquentis, sed est verbum Eliphaz Themanitis, qui licet in processu libri multa vera dixit, tamen falsam conclusionem nititur sustinere, ut patet per sententiam Dei in fine libri, propter quod dicere, quod verbum eius sit verbum domini non videtur convenienter dictum. Sed alibi dicit de peccato originali per os David prophete Psal. 50.b. In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Et de actuali dicit Mt. 6.b. Ubi docet omnes orare pro peccatorum suorum remissione. Dimitte nobis debita nostra, quod est frivolum ei qui non haberet peccata, et per Apostolum Roman. 3.a. Est autem Deus verax : omnis homo mendax.
marg.|
.11.
Verbum eius
id est Christus qui est verbum Dei patris.
marg.|
.12.
Non est in
nobis
.
per gratiam sanctificantem.
Numérotation du verset
1Io. 1,additio Burgensis 1
prol.|
{6.1379} In canonica prima Beati Ioannis, cap. 1. Ubi dicitur in postilla. Quod audivimus, scilicet a Beato Ioanne Baptista.
prol.|
Hoc quod dicitur a beato Ioanne. Quod audivimus potest referri ad illa que in antiquis scripturis sacris de Christo traduntur ; que per fidem que ex auditu est intelliguntur, ut ad Rom. 10.c. Quod vidimus oculis nostris. refertur ad illa que Apostoli viderunt in conversatione Christi, que proprie erant conformia illis, que audierunt in prenosticis prophetarum, eo modo quo Christus dixit Luce septimo d. Ite renunciate Ioanni : que audistis, et vidistis. prout fuit expositum in additione super illud {6.1380} verbum. Quod prospeximus. in transfigurationem, in qua gloriam humanitatis Christi diligenter inspexerunt. Et manus nostre contrectaverunt, in resurrectione, prout in postilla.
Numérotation du verset
1Io. 1,additio Burgensis 2
prol.|
In eodem capitulo Ubi dicitur in postilla. Dicunt doctores aliqui quod hoc dicit Iob 15.b. Quis est homo ut immaculatus sit.
prol.|
Quod autem autoritate divina testetur, quod omnis homo peccator est habetur expresse Eccles. 7.c. ubi dicitur. Non est enim homo iustus in terra qui faciet bonum, et non peccet. Similiter in Ps. Omnis homo mendax.
prol.|
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_1)
Notes :