Capitulum 2
1
Filioli mei,
hec scribo vobis
ut non peccetis.
Sed et si quis peccaverit
advocatum
habemus
apud Patrem, Iesum Christum iustum,
2
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris
non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
3
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum
si mandata eius
observemus.
4
Qui dicit se nosse eum
et mandata eius non custodit,
mendax est et in eo1
1 et in eo] in hoc
Weber
veritas
non est.
5
Qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei perfecta est.
Et2 in hoc scimus
2 Et] om. Weber
quoniam in ipso sumus.
6
Qui dicit se in ipso3 manere,
3 ipso] illo
Weber
debet sicut ille
ambulavit
et ipse ambulare.
7
Carissimi,
non mandatum novum
scribo vobis, sed mandatum vetus
quod habuistis ab initio.
Mandatum vetus est verbum quod audistis.
8
Iterum
mandatum novum
scribo vobis, quod verum est4
4 verum est]
inv. Weber
et in ipso et in vobis, quia5
5 quia] quoniam
Weber
tenebre transierunt6
6 transierunt] transeunt
Weber
et verum lumen7 iam lucet.
7 verum lumen]
inv. Weber
9
Qui dicit se in luce esse,
et fratrem suum odit,
in tenebris est
usque adhuc.
10
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet
et scandalum in eo non est.
11
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris
est, et in tenebris ambulat
et nescit quo eat
quoniam tenebre occecaverunt
oculos eius.
12
Scribo vobis, filioli,
quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.
13
Scribo vobis, patres,
quia8 cognovistis eum qui ab initio est.
8 quia] quoniam
Weber
Scribo vobis, adolescentes,
quoniam vicistis malignum.
14
Scribo9 vobis, infantes,
9 scribo] scripsi
Weber
quoniam cognovistis Patrem. Scribo10 vobis, patres, quia cognovistis eum qui ab initio.
10 scribo] scripsi
Weber
Scribo11 vobis, iuvenes12,
11 scribo] scripsi
Weber
|
12 iuvenes] adulescentes
Weber
|
quoniam13 fortes estis
13 quoniam] quia
Weber
et verbum Dei
in vobis manet et vicistis malignum.
15
Nolite diligere mundum
neque ea que in mundo sunt.
Si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo,
16
quoniam omne quod est in mundo
concupiscentia carnis est14,
14 est]
post
oculorum
Weber
et concupiscentia oculorum,
et superbia vite,
que non est ex Patre sed ex mundo est.
17
Et mundus transibit15
15 transibit] transit
Weber
et concupiscentia eius.
Qui autem facit voluntatem Dei
manet in eternum.
Numérotation du verset
1Io. 2,18
Filioli, novissima hora est
et sicut audistis quia Antichristus venit,
nunc Antichristi multi facti sunt.
Unde scimus quia16 novissima hora est.
16 quia] quoniam
Weber
19
Ex nobis prodierunt sed ex nobis non erant17
17 ex nobis non erant] non erant ex nobis
Weber
Nam si fuissent ex nobis
permansissent utique nobiscum,
sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
Numérotation du verset
1Io. 2,20
Sed vos unctionem habetis a Sancto
et novistis
omnia.
Numérotation du verset
1Io. 2,21
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem,
sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
Numérotation du verset
1Io. 2,22
Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus18
18 Iesus] + non
Weber
est Christus ?
Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium.
Numérotation du verset
1Io. 2,23
Omnis qui negat Filium
nec Patrem habet,
qui confitetur
Filium
et Patrem habet.
Numérotation du verset
1Io. 2,24
Vos quod audistis
ab initio,
in vobis permaneat
quia19 si in vobis permanserit quod ab initio audistis, et vos in Filio et Patre manebitis.
19 quia]
om. Weber
Numérotation du verset
1Io. 2,25
Et hec est repromissio, quam ipse
pollicitus est nobis
vitam eternam.
Numérotation du verset
1Io. 2,26
Hec scripsi vobis
de his20 qui vos seducunt21
20 his] eis
Weber
|
21 vos seducunt]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Io. 2,27
Et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis.
Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos,
sed sicut unctio eius docet vos de omnibus,
et verum est
et non est mendacium.
Et sicut docuit vos
manete in eo.
Numérotation du verset
1Io. 2,28
Et nunc, filioli, manete in eo
ut cum apparuerit,
habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
Numérotation du verset
1Io. 2,29
Si scitis
quoniam iustus est,
scitote
quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso
natus est.
Capitulum 2
Numérotation du verset
1Io. 2,1
prol.|
{6.1381}
marg.|
.1.
Filioli mei.
Hic ex predictis infert conclusionem intentam, quod scilicet debemus peccatum vitare, dicens. Filioli mei hec. predicta.
marg.|
.2.
Scribo
vobis
ut non
peccatis
.
Ne societati divine impedimentum ponatis.
marg.|
.3.
Sed, et si quis
peccaverit
.
Ex humana fragilitate.
marg.|
.4.
Advocatum habemus
apud
patrem,
etc. Ostendentem patri pro peccatoribus vulnera.
marg.|
.5.
Iustum.
Quasi dicat Non interpellat pro quibuscunque peccatoribus sed solum pro vere penitentibus.
marg.|
.6.
Et ipse est
propitiatio
pro
peccatis nostris
.
Active, et passive. Nam seipsum obtulit pro nostra expiatione.
marg.|
.7.
Non pro
nostris autem tantum,
sed
propitiatio totius mundi
scilicet
quantum ad sufficientiam, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam, nam alii ponunt obicem.
marg.|
.8.
Et hoc
scimus
.
Hic consequenter ponitur dicte societatis promotivum, quod est opus meritorium, per quod caritas, per quam Deus in nobis habitat, et nos in ipso, meretur augeri, ut aucta mereatur, et perfici, sic igitur procedit beatus Ioannes, quod primo ad opus meritorium inducit omnes generaliter. Secundo aliquos specialiter, ibi : Scribo vobis filio. prima in duas, quia primo inducit ad opus meritorium. Secundo confirmat suum dictum, ibi : Carissimi. Circa primum dicitur. Et in hoc scimus. probabili tamen coniectura.
marg.|
.9.
Quoniam
cognovimus
eum.
Notitia amativa, que est practica, prout praxis extenditur ad effectum.
marg.|
.10.
Si mandata eius
observamus
.
Quia sicut dicit Greg. Hom. 20. Amor Dei {6.1382} nunquam est otiosus, operatur enim magna si est, si autem renuit operari, amor non est. Ideo subditur.
marg.|
.11.
Qui dicit se nosse Deum.
Notitia caritate formata.
marg.|
.12.
Et
mandata eius
etc. Facultate habita.
marg.|
.13.
Mendax est.
Quia veritas non subest dicto eius.
marg.|
.14.
Qui autem
servat verbum
eius.
Corde retinendo, et opere adimplendo.
marg.|
.15.
Perfecta est.
perfectum dicitur cui nihil deest. 5. Meta. sed hoc potest intelligi dupliciter, quo ad presens. Uno modo cui nihil deest de his ad que tenetur, et sic qui servat verbum Dei quantum ad eius precepta, dicitur in caritate perfectus. Alio modo accipitur cui nihil deest de his que potest habere, et sic caritas non est perfecta in via, quia semper potest quilibet quantumcunque perfectus in merito crescere, unus tamen dicitur alio perfectior inquantum non solum servat mandata, que sunt necessitatis, sed etiam cum hoc consilia, que sunt supererogationis. Et sic dicit Salvator inveni viam perfectionis querenti. Mt. 19.a. Si vis perfectus esse vade, vende omnia que habes, et da pauperibus, et veni, et sequere me. Et quanto quis ferventius eius mandata, vel plura de consiliis ex caritate servat, et strictius, tanto dicitur magis perfectus. et quia per caritatem Deus habitat in nobis, ideo subditur.
marg.|
.16.
In hoc
scimus, quoniam
in ipso
sumus
.
Tamen hic accipitur scientia large pro coniectura probabili, ut dictum est c. prec. nisi super hoc habeatur revelatio divina. Quod autem sequitur in aliquibus. Si in ipso perfecti fuerimus, non est in libris correctis.
marg.|
.17.
Qui dicit se in ipso
manere
.
per caritatem.
marg.|
.18.
Debet,
sicut ille ambulavit
.
inter homines conversando.
marg.|
.19.
Et ipse
ambulare
.
ipsum imitando non solum in observatione preceptorum, sed etiam consiliorum secundum suam possibilitatem, quamvis ad hoc non teneatur de necessitate.
marg.|
.20.
Carissimi.
Hic consequenter confirmat dictum suum scilicet quod{6.1383} preceptum de dilectione Dei, et proximi, ex quo procedunt opera bona, est ab antiquo datum, dicens. Carissimi non mandatum novum scribo vobis, etc. Est enim hoc mandatum de dictamine legis naturalis, quod homo diligat Deum a quo habet esse, et vivere, et hominem sibi similem in specie. Unde et bruta animalia hoc faciunt, Eccl. 13.c. Omne animal diligit sibi simile, et sic est insertum menti humane a sua prima conditione. Est etiam de lege scripta divina. Deut. 6.c. Diliges Dominum Deum tuum toto corde tuo, etc. et de dilectione proximi dicitur Levi. 19.d. Diliges proximum tuum sicut teipsum, et sic est datum ab initio legis.
Numérotation du verset
1Io. 2,1
marg.|
.1.
Iterum
mandatum
novum
scribo vobis
.
Quia idem preceptum de dilectione renovatum est in Evangelio, quod dicitur lex amoris.
marg.|
.2.
Quod verum est
id est verificatum.
marg.|
.3.
Et in
ipso
scilicet
Deo humanato, qui ex caritate maxima passus est pro nobis.
marg.|
.4.
Et in
vobis
.
Quia per hoc dedit hominibus maximum incentivum amoris, propter quod imminente sua passione dicit Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
prol.|
{6.1384}
marg.|
.5.
Quia
tenebre
id est figura, et umbra veteris Testamenti.
marg.|
.6.
Transierunt.
in passione Domini, in cuius signum velum templi tunc fuit scissum, Luc. 23.
marg.|
.7.
Et verum
lumen
iam
lucet
id est veritas Evangelii.
marg.|
.8.
Qui
dicit
se in
luce esse
id est in veritate Evangelica vivere.
marg.|
.9.
Et fratrem suum odit in
tenebris
est.
Culpe, et ignorantie. Et per oppositum.
marg.|
.10.
Qui
diligit fratrem
.
In Deo, et secundum Deum, quod est caritative diligere.
marg.|
.11.
In
lumine manet
scilicet
gratie, et per consequens in lumine increato, in quo manet per gratiam, sicut amans in amato.
marg.|
.12.
Et
scandalum
in eo non est scilicet
activum, et passivum. Scandalum enim est dictum, vel factum minus rectum, alteri prebens occasionem ruine. Manens autem in lumine dicto modo, ex facto, vel dicto suo non prebet alteri occasionem peccandi, nec ex facto alterius vel dicto ruit in peccatum.
marg.|
.13.
Qui autem odit fratrem suum, et cetera.
patet ex dictis sententia.
marg.|
.14.
Scribo
vobis
.
Hic consequenter ad opera meritoria inducit aliquos specialiter. Et primo baptizatos ab eo, de quorum salute erat specialiter {6.1385} solicitus, non enim omnes eiusdem civitatis vel patrie baptizavit vel convertit, nam in partibus illis Paulus predicavit, et Timotheus et plures alii, ut patet ex epistolis Pauli, et Actibus Apostolorum. Dicit ergo. Scribo vobis filioli. Illi filioli proprie dicuntur alicuius a quo baptizati sunt, vel de baptismo levati.
Numérotation du verset
1Io. 2,1
marg.|
.1.
Quoniam
remittuntur vobis peccata
.
id est remissa sunt in baptismo, qui delet totam culpam, et penam.
marg.|
.2.
Propter nomen eius scilicet
Christi in cuius nomine dabatur baptismus in primitiva ecclesia, ut habetur Act. 2. Quasi dicat de cetero non debetis inquinari per peccatum. Secundo inducit conversos moribus, et scientia de quibus est multum curandum, eo quod bonum ipsorum redundat in totam Ecclesiam, propter quod vocat eos patres, dicens.
marg.|
.3.
Scribo vobis,
etc.
qui ab
initio
.
id est verbum incarnatum procedens a patre, ut dictum est in principio huius epistole. Quasi dicat eis : Ex quo habetis maiorem scientiam aliis debetis esse aliorum exemplum virtutis. Tertio inducit adolescentes, in quibus incipiunt concupiscentie carnis vigere, propter quod laudat eos de castitate, ut ad eam magis animentur, nam virtus laudata crescit. Ideo dicit.
marg.|
.4.
Scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum.
id est maligni incentivum, qui est ignis concupiscentie carnalis. Quasi dicat de cetero non debetis permittere vos vinci a carnalibus desideriis. Quarto inducit infantes, tamen aliquo modo rationis capaces, qui licet pauca cognoscant de divinis, tamen recognoscunt Deum esse patrem iustorum. Dicit igitur.
marg.|
.5.
Scribo vobis infantes,
quoniam
cognovistis patrem.
Quasi dicat Ex quo cognovistis eum debetis eum revereri, et prout possibile vobis est imitari.Quinto inducit iuvenes, qui iam habent robur corporis dicens.
marg.|
.6.
Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis.
Quasi dicat Sicut estis fortes {6.1386} in corpore, ita sitis mente, ut non deficiatis in quacunque tribulatione. Et subditur ad hoc ratio.
marg.|
.7.
Et vicistis malignum.
id est diabolum renunciando ei, et pompis eius in baptismo. Quasi dicat debetis firmiter stare, ne de cetero vincamini ab ipso.
marg.|
.8.
Nolite diligere.
Hic ponitur divine societatis cum hominibus dissipativum, ut evitetur, quod est duplex, scilicet cupiditas, que est venenum caritatis, in qua caritate consistit dicta societas, et heresis perversitas, que dictam societatem dissolvit. Ergo primo docet cavere primum. Secundo secundum, ibi : Filioli. Circa primum dicit. Nolite diligere mundum. Non accipitur hic mundus pro universitate creaturarum, sicut dicitur Io. 1.a. Mundus per ipsum factus est. Creature enim diligende sunt, inquantum per eas ascendimus, tamquam per scalam ad cognitionem Creatoris, Rom. 1.c. Invisibilia enim ipsius, id est Dei a creatura mundi. id est ab homine per ea que facta sunt, intellecta conspiciuntur : Sempiterna quoque virtus eius, et divinitas. Sed accipitur hic mundus pro hominibus delectabilia huius mundi inordinate querentibus, de quibus dicitur Io. 1.a. Mundus eum non cognovit, quia occupatio circa delectabilia mundi impedit cognitionem Dei. Licet autem natura sit in ipsis diligenda, vitium tamen est odiendum, et fugiendum. Nam amicus stultorum similis efficietur. Proverbiorum 13.d. Nominatur autem hic mundus ratione vitiorum. Ideo subditur.
marg.|
.9.
Neque ea que in
mundo
sunt.
id est vitia eorum.
marg.|
.10.
Si quis diligit
mundum
.
Hoc modo dictum.
marg.|
.11.
Non est
caritas patris
in eo.
Nam amor delectabilium huius mundi retrahit ab amore divino.
marg.|
.12.
Quoniam omne quod est in mundo.
id est in hominibus mundanis.
Numérotation du verset
1Io. 2,1
prol.|
{6.1387}
marg.|
.1.
Concupiscentia carnis est.
Que viget in voluptuosis.
marg.|
.2.
Et concupiscentia oculorum.
in cupidis, et avaris.
marg.|
.3.
Et superbia vite.
in ambitiosis.
marg.|
.4.
Que.
Scilicet triplex concupiscentia.
marg.|
.5.
Non est ex patre.
Quia nihil vitiosum est a Deo, licet res concupite sint ab eo, et etiam potentia concupiscibilis, et eius actus quantum ad ens, non autem inquantum deordinatus.
marg.|
.6.
Sed ex mundo est.
Quia pervenit ex defectu, seu malitia hominum mundanorum.
marg.|
.7.
Et mundus
id est homines mundani.
marg.|
.8.
Transibit.
De hoc mundo per mortem, vita enim presens non est nisi quidam transitus, Sap. 2.b. Umbre transitus est tempus nostrum.
marg.|
.9.
Qui autem facit
voluntatem
Dei,
manet
in eternum.
Quia de statu gratie transit ad statum glorie, que est gratia consummata.
marg.|
.10.
Filioli.
Hic consequenter docet primo precavere hereticorum perversitatem. Et secundo firmiter tenere Catholicam veritatem, ibi : Vos quod audistis. Tertio circa dicta facit brevem recapitulationem ad maiorem dictorum firmitatem. Hec scripsi vobis. Prima in duas, quia primo monet hereticos cavere. Secundo docet eos cognoscere, ibi : Sed vos. Circa primum dicit. Filioli. Hic accipitur filioli largius, quam supra scilicet pro omnibus fidelibus, {6.1388} qui dicuntur filioli beati Ioannis, eo quod erat Apostolus in illis partibus.
marg.|
.11.
Novissima hora est.
idest sexta etas, et ultima huius mundi, que simul currit cum septima, que est etas quiescentium in celo a tempore passionis Christi, per quam aperta est ianua celestis. Aliter exponitur de tempore Antichristi, quod dicitur hora novissima, eo quod est futurum circa finem mundi, tamen aliquo modo incepit a tempore Apostoli in quo Ebion, et Cherintus surrexerunt, et plures alii heretici, qui fuerunt figura Antichristi, sicut beatus Ioannes Baptista dicitur venisse in spiritu Helie, Luc. 1. Et huic expositioni magis concordat littera sequens, cum dicitur.
marg.|
.12.
Et sicut audistis, quia Antichristus venit.
idest, venturus est tempore suo.
marg.|
.13.
Nunc Antichristi
multi
facti sunt scilicet
heretici corrumpentes veritatem Evangelii, sicut faciet Antichristus.
marg.|
.14.
Unde
scimus
id est ex hoc perpendimus.
marg.|
.15.
Quia novissima hora est
id est quod tempus Antichristi quodam modo incepit in eis.
marg.|
.16.
Ex nobis prodierunt.
id est ex societate nostra. Nam heretici proprie dicuntur, qui fidem Catholicam susceptam corrumpunt.
marg.|
.17.
Sed ex nobis,
etc. Secundum eternam Dei predestinationem.
Numérotation du verset
1Io. 2,1
prol.|
{6.1389}
marg.|
.1.
Nam si fuissent ex nobis.
Hoc modo.
marg.|
.2.
Permansissent utique nobiscum.
Quia divina predestinatio non frustratur effectu suo.
marg.|
.3.
Sed ut manifesti.
Scilicet supple exierunt de societate nostra, ut sic a fidelibus evitentur.
marg.|
.4.
Sed vos.
Hic consequenter docet modum cognoscendi hereticos, qui aliquando aliunde veniebant ad subvertendum fidem simplicium. Et primo tangit a parte fidelium, dicens. Sed vos unctionem. gratie.
marg.|
.5.
Habetis a sancto.
Supple spiritu, que data est vobis in baptismo.
marg.|
.6.
Et nostis omnia scilicet
ad salutem necessaria. Natura enim non deficit in necessariis, et multo minus auctor nature, veritas autem fidei necessaria est ad salutem, tamen magis vel minus explicite, secundum statum credentium. Nam sacerdote plura tenentur explicite cognoscere de his que sunt fidei, quam simplices laici. Et ideo si veniat hereticus ad corrumpendum fidem, et fidelis se convertat ad Deum ad habendum eius unctionem dirigentem, non deficiet quia cum dirigat per se vel per alium, secundum ea que {6.1390} pertinent ad statum suum, et sic in potestate est habere unctionem docentem de omnibus necessariis ad salutem. Illud autem habe dicimur, quod est in potestate nostra habendi.
marg.|
.7.
Non scripsi quasi ignorantibus veritatem.
Hoc dicit specialiter pro maioribus qui sciebant falsitates heresum, et veritatem articulorum discernere. Secundo dat modum cognoscendi ex parte hereticorum, dicens.
marg.|
.8.
Quis est mendax.
Scilicet in fide.
marg.|
.9.
Nisi is qui negat.
idest, negationem que sequitur affirmat esse veram scilicet.
marg.|
.10.
Quoniam Iesus non est Christus.
Hoc enim affirmant Iudei obstinati, dicentes quod Iesus Nazarenus non est Christus in lege et prophetis promissus, hoc etiam affirmabant heretici qui iudaizabant post susceptionem baptismi.
marg.|
.11.
Hic est
Antichristus
.
idest, Christo contrarius.
marg.|
.12.
Qui negat patrem et filium.
Sunt enim correlativa, que posita se ponunt et perempta se perimunt, ideo qui negat unum, negat et alterum, et similiter qui confitetur unum, confitetur et alterum.
Numérotation du verset
1Io. 2,1
prol.|
{6.1391}
marg.|
.1.
Vos quod.
Hic consequenter monet eos tenere fidei veritatem dicens. Vos quod audistis ab initio. vestre conversionis.
marg.|
.2.
In
vobis permaneat
.
Sine hesitatione, et deviatione.
marg.|
.3.
Quia si in
vobis permanserit
.
Scilicet fides caritate formata quam recepistis in baptismo.
marg.|
.4.
Et vos in
filio
et
patre manebitis
.
In presenti per gratiam.
marg.|
.5.
Et hec est
repromissio,
quam
ipse pollicitus
est
nobis
.
Dare in futuro, scilicet vitam eternam. Io. 6.d. Hec est voluntas eius qui misit me patris, ut omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam eternam.
marg.|
.6.
Hec scripsi.
Hic ponit circa predicta recapitulationem ad maiorem affirmationem, dicens, Hec scripsi vobis, de his qui vos seducunt. idest, conantur vos decipere.
marg.|
.7.
Et vos unctionem.
Gratie.
marg.|
.8.
Quam
accepistis
ab eo.
Idest, a Deo in baptismo.
marg.|
.9.
Maneat in vobis.
In potestate enim hominis est illam gratiam conservare, quia Deus non subtrahit gratiam suam ab aliquo, nisi ipse prius subtrahat se a Deo per malam voluntatem.
marg.|
.10.
Et non
necesse
habetis ut
aliquis
.
Homo.
marg.|
.11.
Doceat vos.
Non est non per hoc intelligendum, quod fideles simplices contemnere debeant doctrinam superiorum, vel etiam negligere cum eam possunt habere, quia doctrina Dei est, sed hoc dicitur, quia si humana doctrina deficeret, Deus suppleret, {6.1392} ut supra dictum est.
marg.|
.12.
Sed sicut unctio eius.
Idest, Dei que est sufficiens.
marg.|
.13.
Docet vos de omnibus.
Necessariis ad salutem, maxime in casu in quo deficit humana doctrina. Unde frequenter inveniuntur aliqui simplices nutriti in campis clarius videntes in his que sunt necessaria ad salutem, quam illi qui quasi quotidie audiunt sermones in civitatibus magnis.
marg.|
.14.
Et
verum
est, et non est mendacium.
Nam ab eo. qui est regula veritatis non potest procedere nisi verum.
marg.|
.15.
Et sicut
docuit
vos manete in eo.
Per bonam voluntatem.
marg.|
.16.
Ut cum
apparuerit
.
In iudicio.
marg.|
.17.
Habeamus fiduciam
.
Idest, certitudinem de beatitudine nostra.
marg.|
.18.
Et non
confundamur
ab eo in
adventu eius
.
Audiendo illam terribilem sententiam que habetur Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum etc.
marg.|
.19.
Si
scitis
.
Idest, quia cuilibet fideli hoc notum est de Deo.
marg.|
.20.
Scitote,
etc.
facit iustitiam
.
id est opera iustitie.
marg.|
.21.
Ex
ipso
natus est.
Idest hoc facit inquantum habet esse ab eo, et si loquitur de operibus iustitie que est virtus politica, verum est, quia ab ipso est omne bonum nature, et multo fortius est verum de operibus iustitie infuse, que datur cum gratia, per quam homo constituitur in quadam participatione supernaturali esse divini, secundum quod dicitur 2. Pe. 1. Maxima, et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hec efficiamini divine consortes nature.
Numérotation du verset
1Io. 2,additio Burgensis
prol.|
{6.1391} In cap. 2. ubi dicitur in postilla. Carissimi, non mandatum novum scribo nobis.
prol.|
Precepta de dilectione Dei, et proximi, in quibus tota lex, et prophete pendent, ut dicitur Mt. 22. inquantum sunt de necessitate salutis implenda, in veteri lege ad plenumcontinentur scilicet Levit. 19. Deut. 6. Sed inquantum ad perfectionem impletionis dictorum preceptorum pertinent tamquam consilia non in lege veteri, sed in lege nova continentur. Quod de primo patet Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, etc. De secundo vero Io. 13. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Modus. enim dilectionis Christi ad discipulos seu ad humanum genus, qui quidem modus declaratur cum dicit, {6.1392} Sicut ego dilexi vos, attingit summum gradum perfectionis dilectionis proximi, prout fuit plene declaratum in additione super evangelium Io. ca. supradicto. Unde predicta precepta quantum ad ea que sunt de necessitate salutis in veteri lege continentur, et ideo non sunt nova, quantum vero ad ea que pertinent ad perfectionem per modum consilii, tantum in lege nova continentur, et secundum hoc dicuntur nova. Et sic proprie intelliguntur verba beati Ioannis, cum dicit, Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, scilicet quantum ad ea que sunt de necessitate precepti. Et cum dicit. Iterum mandatum novum scribo vobis, etc. intelligendum est quantum ad ea que pertinent ad perfectionem impletionis. Et de hoc vide amplius in additione predicta.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_2)
Notes :