Capitulum 3
Numérotation du verset
1Io. 3,1
Videte
qualem caritatem
dedit
nobis Pater,
ut filii Dei nominemur
et simus1.
1 simus] sumus
Weber
Propter hoc mundus non novit nos,
quia non novit eum.
Numérotation du verset
1Io. 3,2
Carissimi, nunc filii Dei sumus,
et nondum apparuit quod2 erimus.
2 quod] quid
Weber
Scimus quoniam cum apparuerit,
similes ei erimus
quoniam videbimus eum sicut est.
Numérotation du verset
1Io. 3,3
Et omnis qui habet spem hanc in eo,
sanctificat se,
sicut et ille sanctus est.
Numérotation du verset
1Io. 3,4
Omnis qui peccatum facit3,
3 peccatum facit]
inv. Weber
et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas.
Numérotation du verset
1Io. 3,5
Et scitis quia4 ille apparuit
4 quia] quoniam
Weber
ut peccata tolleret,
et peccatum in eo non est.
Numérotation du verset
1Io. 3,6
Omnis qui in eo manet non peccat,
et5 omnis qui peccat non vidit
5 et] om. Weber
eum,
nec scivit6
6 scivit] cognovit
Weber
eum.
Numérotation du verset
1Io. 3,7
Filioli, nemo vos seducat.
Qui facit iustitiam iustus est, sicut et ille iustus est.
Numérotation du verset
1Io. 3,8
Qui facit peccatum ex diabolo est,
quoniam ab initio
diabolus peccat.
In hoc apparuit Filius Dei
ut dissolvat opera diaboli.
Numérotation du verset
1Io. 3,9
Omnis qui natus est
ex Deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet,
et non potest peccare,
quoniam ex Deo natus est.
Numérotation du verset
1Io. 3,10
In hoc manifesti sunt filii Dei
et filii diaboli.
Omnis qui non est iustus,
non est de
Deo et qui non diligit fratrem suum,
Numérotation du verset
1Io. 3,11
quoniam hec est annuntiatio
quam audistis, ab initio ut diligatis7 alterutrum.
7 diligatis] diligamus
Weber
Numérotation du verset
1Io. 3,12
Non sicut Caim
qui8 ex maligno
8 qui]
om. Weber
erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ?
Quoniam opera eius maligna erant,
fratris autem eius bona9
9 bona] iusta
Weber
Numérotation du verset
1Io. 3,13
Nolite mirari, fratres,
si odit vos mundus.
Numérotation du verset
1Io. 3,14
Nos scimus quia10 translati sumus de morte
10 quia] quoniam
Weber
in vitam, quoniam
diligimus fratres.
Qui non diligit
manet
in morte,
Numérotation du verset
1Io. 3,15
omnis qui odit
fratrem suum homicida est.
Et scitis quoniam omnis homicida
non habet vitam eternam in semetipso11 manentem.
11 semetipso] se
Weber
Numérotation du verset
1Io. 3,16
In hoc cognovimus caritatem Dei12, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.
12 Dei]
om. Weber
Numérotation du verset
1Io. 3,17
Qui habuerit substantiam huius13 mundi et viderit fratrem suum necessitatem patientem14
13 huius]
om. Weber
|
14 necessitatem patientem] necesse habere
Weber
|
et clauserit viscera sua ab eo
quomodo caritas Dei manet in eo ?
Numérotation du verset
1Io. 3,18
Filioli mei15,
15 mei]
om. Weber
non diligamus verbo neque16 lingua sed opere et veritate,
16 neque] nec
Weber
in hoc cognoscimus
quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadebimus17 corda nostra.
17 suadebimus] suadeamus
Weber
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum18,
18 nostrum]
om. Weber
maior est Deus corde nostro et novit omnia. Carissimi, si cor non reprehenderit nos,
fiduciam habemus ad Deum, et quicquid19 petierimus,
19 quicquid] quodcumque
Weber
accipiemus ab eo,
quoniam mandata
eius custodimus,
et ea
que sunt placita coram eo
facimus . Et hoc est mandatum eius,
ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi,
et diligamus alterutrum,
sicut dedit mandatum nobis.
Et qui servat mandata eius,
in illo manet
et ipse in eo,
et in hoc scimus quoniam manet in nobis,
de Spiritu
quem nobis dedit.
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Io. 3,1
prol.|
{6.1393}
Videte
qualem filii
.
Postquam beatus Ioannes tractavit de societate Dei et hominum que habetur in via : hic consequenter tractat de illa que in patria expectatur. Et dividitur in duas partes. quia primo declarat eius perfectionem. Secundo debitam ad ipsam dispositionem, ibi : Et omnis. Circa primum dicit.
marg.|
.1.
Videte.
Idest, diligenter attendite.
marg.|
.2.
Qualem
caritatem
.
Celestis, nos in filios adoptando, Io. 1.c. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Ideo subditur.
marg.|
.3.
Ut
filii
Dei nomine, et.
In veritate, ita quod hoc nomen in nobis non est vacuum, nec inane, et per consequens habemus ius in celesti hereditate.
marg.|
.4.
Propter hoc
mundus
non.
Notitia approbationis. Homines enim mundani non approbant sed reprobant illos qui terrenis contemptis tendunt ad hereditatem celestem, eos miseros et stultos reputantes. Et subditur causa cum dicitur.
marg.|
.5.
Quia non novit.
Per hoc enim quod homines mundani sunt terrenis totaliter intenti, avertuntur a cognitione Dei patris, inquantum est dator celestis hereditatis, quod non approbant, sed reprobant contemptores terrenorum, et appetitores celestium. Et si queratur que sunt ista celestia? Respondet.
marg.|
.6.
Carissimi nunc
filii
.
Per gratiam adoptionis.
marg.|
.7.
Et
nondum apparuit
.
Quia illa bona celestia non sunt comprehensibilia, quasi dicat, non possunt sufficienter exprimi ab hominibus vite presentis 1. Corin. 2. ca. Oculus non vidit, et auris non au et in cor. etc.
marg.|
.8.
Scimus
.
Quasi, dicat, hoc tantum scimus in generali de celestibus.
marg.|
.9.
Quoniam cum
apparuit
id est cum nobis se patrem ostenderit, in possessione {6.1394} celestis hereditatis nos ponendo.
marg.|
.10.
Similes ei
erimus
.
In ipsum quantum possibile est transformati, et ei coniuncti. Et subditur modus huius coniunctionis, et transformationis, cum dicitur.
marg.|
.11.
Quoniam videbimus eum sicuti est.
Videndo ipsum clare trinum, et unum. Cognitio enim secundum omnes prophetantes fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, hec autem visio est perfectissima cognitio, que potest haberi a creatura intellectuali, et per consequens est ibi assimilatio perfectissima ad Deum, et transformatio per amorem annexum, in hoc consistit societas Dei, et beatorum.
marg.|
.12.
Et
omnis
.
Hic consequenter declarat debitam dispositionem ad hanc societatem consequendam, que duplex est. Secunda ponitur, ibi : Omnis qui non est iustus. Prima in duas ; quia primo facit propositum. Secundo removet quoddam dictum erroneum, ibi : Filioli. Prima vero dispositio ad visionem Dei consequendam est puritas mentis, secundum dictum Salvatoris, Mt. 5.a. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Ideo dicit. Et omnis. Hoc est in Deo sperans ipsum videre facie ad faciem clare.
marg.|
.13.
Sanctificat
se.
Conscientiam emundando.
marg.|
.14.
Sicut et
ille sanctus
est.
Propter quod non admittit ad sui visionem, nisi sanctos. Et quia ab ea repelluntur immundi, consequenter ostendit cum dicitur.
marg.|
.15.
Omnis qui facit.
Nam peccatum est transgressio legis divine, lex autem divina est ipsa equitas, et ideo in omni peccato mortali est equitatis corruptio, et per consequens iniquitas.
marg.|
.16.
Et
scitis
.
In carne assumpta.
marg.|
.17.
Ut peccata
tolleret
.
Que sunt divine visionis impedimenta.
marg.|
.18.
Et peccatum.
id est esse non potest. Ideo subdit.
marg.|
.19.
Omnis qui.
Fide formata caritate.
Numérotation du verset
1Io. 3,1
prol.|
{6.1395}
marg.|
.1.
Non
peccat
.
Quamdiu sic manet, quia contraria simul esse non possunt in eodem subiecto.
marg.|
.2.
Et omnis qui
peccat,
non vidit eum.
Videt enim Deum clare, cum videat ipsum summum bonum, nullo modo potest averti ab eo per peccatum.
marg.|
.3.
Nec
cognovit eum
.
Fide formata caritate. Nec per hoc est intelligendum quod habens fidem caritate formatam, non possit peccare, ut aliqui dixerunt et male. Apoca. 2.a. Caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, etc. Sed sic est intelligendum, quod nullus utens actu fide formata caritate, vel existent in ea peccat Ideo dicitur. Nec cognovit eum. Scilicet actu peccando.
marg.|
.4.
Filioli.
Hic consequenter removet quoddam dictum erroneum, erant enim aliqui dicentes, quod cognitio fidei sine operibus sufficiebat ad salutem, contra quem errorem scripsit beatus Iacobus ut visum est supr. in epistola sua, et sic contra ipsum dicit beatus Ioannes. Filioli (mei) nemo vos seducat. Predicto errore.
marg.|
.5.
Qui facit
iustitiam
.
Idest, opera iustitie.
marg.|
.6.
Iustus est.
Et non ille qui credit sine operibus.
marg.|
.7.
Qui facit
peccatum
ex
diabolo
est.
Licet dicat se esse Christianum.
marg.|
.8.
Quoniam
ab initio.
Non est per hoc intelligendum quia creatus fuerit malus, ut dixerunt aliqui quia scribitur Gen. 1.d. Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona. Sed quia ex quo primo peccavit semper in peccato perseveravit, nam peccatum eius est irremediabile, et ad peccandum homines induxit.
marg.|
.9.
In hoc apparuit
filius
Dei.
in humanitate assumpta.
prol.|
{6.1396}
marg.|
.10.
Ut dissolvat opera diaboli.
Per mortem suam, et ecclesia sacramenta ab eius mortis efficaciam habentia. Idem concludit.
marg.|
.11.
Omnis qui natus est ex Deo.
Per sacramentum baptismi quod est sacramentum fidei formate.
marg.|
.12.
Peccatum non facit.
Inquantum sic natus, quia fides formata caritate non stat cum peccato mortali. Ideo subditur.
marg.|
.13.
Quoniam semen ipsius in eo manet.
Scilicet gratia que non compatitur secum tale peccatum.
marg.|
.14.
Et non potest peccare.
Inquantum habens gratiam, que non potest esse ratio peccandi, sicut sedes inquantum sedes non potest ambulare, et in hoc sensu, sedentem ambulare est impossibile, potest tamen peccare per vertibilitatem liberi arbitrii, quod non confirmatur in bono per gratiam in presenti, nisi in aliquibus ex gratia speciali, propter quod infert distinctionem filiorum Dei et diaboli, dicens.
marg.|
.15.
In hoc
manifesti
sunt filii Dei
Scilicet quia non peccant mortaliter.
marg.|
.16.
Et
filii diaboli
.
Per operationem peccati. Et sic patet, quod non sunt aliqui filii Dei per fidem sine operibus, quod concludere intendebat.
marg.|
.17.
Omnis.
Hic ponitur secunda dispositio ad beatitudinem, que ei caritas fraterna, Mt. 5.a. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et dividitur in duas partes. nam primo inducit ad fraterne caritatis actum. Secundo declarat debitum modum ibi : Filioli. Circa primam partem primo continuat se ad predicta dicens. Omnis qui non est iustus. Iustitia infusa.
marg.|
.18.
Non est ex Deo.
Quia illa sola facit dignum eterna vita.
marg.|
.19.
Et qui non diligit
fratrem
.
Similiter non est dignus vita beata.
marg.|
.20.
Quoniam hec est annunciatio.
Idest, res annunciata.
Numérotation du verset
1Io. 3,1
prol.|
{6.1397}
marg.|
.1.
Quam audistis ab initio.
Conversionis vestre.
marg.|
.2.
Ut diligatis alterutrum.
Caritative.
marg.|
.3.
Non sicut Cain.
Supple sitis.
marg.|
.4.
Qui ex
maligno
erat.
id est diabolo.
marg.|
.5.
Et occidit fratrem suum.
Abel. Gn. 4.
marg.|
.6.
Et propter quid occidit eum?
respondet.
marg.|
.7.
Quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius,
etc. Ista fuit occasio previa. Nam munera Abel propter eius iustitiam erant accepta Deo : in cuius signum ignis descendit de celo, et consumpsit eius sacrificium, unde Gn. 4.a. ubi dicitur. Et respexit Deus ad Abel, et munera eius, interpretatio Theodotionis habet. Inflammavit Deus super Abel : talis enim inflammatio signum est acceptationis divine, ut patet 6. Iudicum de oblatione Gedeonis, et 13. in oblatione Manue. et 3. Regum 18. in oblatione Helie, et 2. Paralipomenon 4. de oblatione Salomonis. Quod videns Cain concepit odium contra fratrem, et invidiam : ex quo odio, sicut ex causa propinqua occidit eum. Dicuntur autem opera Cain fuisse maligna, quia licet offerret Deo, tamen de peioribus, et ex voluntate perversa. Ideo dicitur Gn. 4.a. Ad Cain autem, et ad munera eius non respexit. Quasi dicat, propter malitiam Cain munera eius non acceptavit, et ex hoc concludit, dicens.
marg.|
.8.
Nolite mirari fratres si odit vos
mundus
.
Quia opera eius maligna sunt, vestra autem bona. Et subdit causam bonitatis, dicens.
marg.|
.9.
Nos scimus.
Certitudinaliter, si referatur ad Apostolos qui receperunt spiritumsanctum in signo visibili, et in gratia fuerunt confirmati, et de hoc per divinam revelationem fuerunt certificati. Si autem ad alios referatur, tunc hoc scire accipitur pro probabili coniectura.
marg.|
.10.
Quoniam
translati sumus
de
morte
.
Culpe.
marg.|
.11.
Ad vitam.
Gratie.
marg.|
.12.
Quoniam
diligimus fratres
.
Opera vero ex caritate facta sunt meritoria, ideo subdit per oppositum.
marg.|
.13.
Qui non
diligit manet
in
morte
.
quia caret caritate que est vita anime.
marg.|
.14.
Omnis qui
odit fratrem suum
.
Quod est peius quam non diligere eum.
marg.|
.15.
Homicida
est.
Sui ipsius spiritualiter, et fratris sui corporaliter, {6.1398} dispositive tamen ; nam odium est dispositio ad homicidium, sicut dictum est de Cain.
marg.|
.16.
Et
scitis, quoniam
omnis
homicida
non
habet vitam
.
Quia non habet gratiam que est in nobis quedam inchoatio vite eterne, que consummatur in gloria, que est gratia consummata.
marg.|
.17.
In
hoc cognovimus
.
Hic consequenter inducit ad actum fraterne caritatis per exemplum Christi, qui mori voluit pro nostra salute. Et primo facit suam inductionem. Secundo aliquorum exclusionem, ibi : Qui habuerit, etc. Circa primum patet littera usque ibi :
marg.|
.18.
Et nos
debemus
pro
fratribus
animas
ponere
.
id est vitam corporalem pro salute eorum spirituali exponere. Et hoc debitum patet ex ordine caritatis secundum quem Deus super omnia diligendus est, et post ipsum anima propria, et tertio loco anima proximi, quarto, et ultimo proprium corpus, secundum August. 1. de doctrina Christiana. Bonum vero minus diligibile, secundum ordinem rectum debet exponi pro salute magis diligibilis ; propter quod vita corporalis est exponenda pro spirituali salute proximi. Non tamen omnes semper adhoc tenentur, nec uniformiter. Cuius ratio est, quia cuilibet semper imminet cura sui corporis, non autem cura de salute spirituali proximi, sed solum in casu necessitatis, ut si quis videat periclitari proximum spiritualiter, et non possit sibi aliter subvenire, nisi per hoc quod talis videns exponit se morti corporali, in tali casu tenetur hoc facere, et non alius. Et hoc modo videtur Beatus Vitalis martyr Ursinum medicum in articulo mortis positum pro fide Christi, et expavescentem suis exhortationibus roborasse, pro quo ad mortem fuit condemnatus. Illi vero qui curam animarum habent, ut sacerdotes Curati, Episcopi, et alii prelati, non solum in hoc casu, sed etiam in aliis tenentur pro salute subditorum suorum vitam exponere corporalem, utpote si lupus inter gregem ad corrumpendum cum in fide, vel moribus, aliter non esset pastor, sed mercenarius, secundum testimonium Salvatoris Io. 10.
marg.|
.19.
Qui
habuerit
.
Hic consequenter ostendit in aliquibus defectum huius caritatis dicens. Qui habuerit substantiam huius mundi id est divitias. Hic tangitur duplex casus in quo eleemosynam facere necessitatis est, et precepti. Unus accipitur ex parte facientis scilicet quando habet superfluum victui, et vestitui, consideratis necessitatibus persone, et status, et non solum secundum presentem statum, sed etiam secundum ea que probabiliter {6.1399} possunt occurrere et frequenter occurrunt. Et secundum hoc dicitur Luc. 11.f. Quod superest, date eleemosynam. Unde Basilius. Famelici panis est quem tu tenes, nudi tunica, quam in conclavi conservas, discalciati calceus qui apud te marcescit, indigentis argentum quod possidemus inhumatum, quocirca tot iniuriaris quot dare valeres. Et hoc idem dicit Ambrosius in decretis di. 47.c. sicut hi. Et hoc notatur cum dicitur. Qui habuerit substantiam huius mundi id est divitias superfluas modo dicto. Secundus casus accipitur ex parte recipientis, scilicet quando patitur urgentem necessitatem, et non apparet unde sustentari possit nisi per eleemosynam istius, et tunc iste tenetur dare non solum de superfluo, sicut in casu predicto, sed etiam de necessario, non persone sue secundum individuum considerate, (quia plus quilibet tenetur sibi quam alteri, si sit in necessitate simili) sed de necessario sui status, nam quilibet debet se restringere ut proximum adiuvet in ultima necessitate. Et secundum hoc subditur.
Numérotation du verset
1Io. 3,1
marg.|
.1.
Et
viderit fratrem suum necessitatem patientem
.
Scilicet ultimam.
marg.|
.2.
Et
clauserit viscera
.
Subventionem ei denegando.
marg.|
.3.
Quomodo
caritas
etc. Quasi dicat nullo modo, in tali enim casu est transgressor precepti divini, propter quod dicit Ambrosius. Pasce fame morientem, fi non pavisti occidisti.
marg.|
.4.
Filioli.
Hic consequenter inducit ad debitum diligendi modum, dicens. Filioli mei, si non diligamus verbo. Scilicet tantum, sicut illi qui verbo dicunt se fratribus, compati, sed de facto nihil, et hic est amor fictus sive vanus.
marg.|
.5.
Neque
lingua
.
Scilicet fallaci, sicut Ioab dicit Amase. 2. Re. 20.c. Salve mi frater. Et statim interfecit eum, et hic amor non solum est fictus et vanus, sed etiam proditorius.
prol.|
{6.1400}
marg.|
.6.
Sed opere.
Contra primum.
marg.|
.7.
Et
veritate
.
Contra secundum.
marg.|
.8.
In hoc scilicet
efficaciter, et veraciter.
marg.|
.9.
Cognoscimus, quoniam veritate sumus
id est ex Deo qui est ipsa veritas.
marg.|
.10.
Et
conspectu
eius
suadebimus corda
nostra.
Ad vere caritatis opera.
prol.|
Vel aliter. Suadebimus corda nostra id est confidenter presentare poterimus coram eo corda nostra, quod si aliter diligeremus scilicet vane, vel false, hoc facere non possemus. ideo subditur.
marg.|
.11.
Quoniam si
reprehenderit
nos cor
nostrum
.
De vana, vel falsa dilectione.
marg.|
.12.
Maior,
etc.
novit
omnia.
propter quod talis vanitas, vel falsitas non latebit eum.
marg.|
.13.
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos.
De vana, vel falsa dilectione.
marg.|
.14.
Fiduciam
habemus
ad Deum.
in nostris necessitatibus recurrendi ad ipsum.
marg.|
.15.
Et quicquid
petierimus
.
De pertinentibus ad nostram salutem, et perseveranter.
marg.|
.16.
Accipiemus ab eo.
Non tamen semper statim, sed tempore opportuno, nam aliquando differt petitiones fidelium implere, ut non sic vilescat quod prestat, et ut prolixiori desiderio, et postulationis repetitione meritum eis accrescat, et subditur ratio impletionis, cum dicitur.
marg.|
.17.
Quoniam
mandata eius custodimus,
etc. ipse autem custodientibus mandata eius vitam eternam promittit. Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et fidelis est adimplendo promissa, et que sint eius mandata, subdit dicens.
marg.|
.18.
Et hoc est
mandatum
eius,
etc. Hic accipitur singulare pro plurali, quia omnia mandata eius continentur in fide per dilectionem operante. Ro. 13.c. Plenitudo ergo legis est dilectio.
marg.|
.19.
Et qui
servat mandata
eius
, per dilectionem adimplendo.
Numérotation du verset
1Io. 3,1
prol.|
{6.1401}
marg.|
.1.
In illo manet.
Sicut amans in amato, et etiam econverso, etc.
marg.|
.2.
Et in hoc scimus quoniam
manet
in nobis.
Dicto modo.
prol.|
{6.1402}
marg.|
.3.
De spiritu.
Hoc est, per spiritum.
marg.|
.4.
Quem dedit nobis.
Si hoc intelligatur de Beato Ioanne, et aliis Apostolis, istud scire est per certitudinem divine revelationis, si autem de aliis, est per probabilem coniecturam, ut dictum est sup. eo. cap.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_3)
Notes :