Capitulum 5
Numérotation du verset
1Io. 5,1
Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus
ex Deo natus est.
Et omnis qui diligit eum
qui genuit
diligit et1 eum
1 et] om. Weber
qui natus est
ex eo.
Numérotation du verset
1Io. 5,2
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus
et mandata eius faciamus.
Numérotation du verset
1Io. 5,3
Hec est enim caritas Dei
ut mandata eius custodiamus
et mandata eius gravia non sunt.
Numérotation du verset
1Io. 5,4
Quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum, et hec est victoria que vincit mundum, fides nostra.
Numérotation du verset
1Io. 5,5
Quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei ?
Numérotation du verset
1Io. 5,6
Hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua solum sed in aqua et sanguine.
Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas.
Numérotation du verset
1Io. 5,7
Quoniam2 tres sunt qui testimonium dant in celo : Pater, Vebum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt,
2 quoniam] quia
Weber
et tres sunt qui testimonium dant in terra3 :
3 in celo...in terra]
om. Weber
Numérotation du verset
1Io. 5,8
Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt.
Numérotation du verset
1Io. 5,9
Si testimonium hominum accipimus,
testimonium Dei maius est,
quoniam hoc est
testimonium Dei quod maius est,
quia testificatus est de Filio suo.
Numérotation du verset
1Io. 5,10
Qui credit in Filium4 Dei habet testimonium Dei in se.
4 Filium] Filio
Weber
Qui vero5 non credit
5 vero]
om. Weber
in Filium6
6 in Filium] Filio
Weber
mendacem facit eum,
quoniam non credidit
in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo.
Numérotation du verset
1Io. 5,11
Et hoc est testimonium, quoniam vitam eternam dedit nobis Deus, et hec vita in Filio
eius est.
Numérotation du verset
1Io. 5,12
Qui habet
Filium habet vitam,
qui non habet Filium Dei vitam non habet
Numérotation du verset
1Io. 5,13
Hec scribo7 vobis
7 scribo] scripsi
Weber
ut sciatis
quoniam vitam habetis eternam qui creditis in nomine Filii Dei.
Numérotation du verset
1Io. 5,14
Et hec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius
audit nos.
Numérotation du verset
1Io. 5,15
Et scimus quia8 audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo.
8 quia] quoniam
Weber
Numérotation du verset
1Io. 5,16
Qui scit
fratrem suum peccare peccatum non ad mortem,
petat9
9 petat] petet
Weber
et dabitur10
10 dabitur] dabit
Weber
ei vita11
11 vita] vitam
Weber
peccanti12
12 peccanti] peccantibus
Weber
non ad mortem.
Est peccatum ad mortem
non pro illo dico ut roget.
Numérotation du verset
1Io. 5,17
Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
Numérotation du verset
1Io. 5,18
Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo
non peccat,
sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum.
Numérotation du verset
1Io. 5,19
Scimus quoniam ex Deo sumus
et mundus totus in maligno positus est.
Numérotation du verset
1Io. 5,20
Et scimus quoniam Filius Dei venit,
et dedit nobis
sensum ut cognoscamus verum Deum,
et simus
in vero Filio eius.
Hic est verus Deus et vita eterna.
Numérotation du verset
1Io. 5,21
Filioli, custodite vos a simulacris13.
13 simulacris] + Explicit Epistola Ioannis I
Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
1Io. 5,1
prol.|
{6.1409}
Omnis qui
credit
.
Hec est tertia pars principalis tractatus huius epistole, in qua tractat beatus Ioannes de eterna verbi emanatione. Et dividitur in duas partes quia primo continuat se predictis immediate de dilectione proximi secundo tractat de emanatione verbi, ibi : {6.1410} Hec est victoria. Circa primum dicit.
marg.|
.1.
Omnis qui
credit
.
Fide caritate formata.
marg.|
.2.
Quoniam Iesus.
Nazarenus.
marg.|
.3.
Est Christus.
In lege, et prophetis promissus.
marg.|
.4.
Ex Deo
natus
est.
Per regenerationem baptismalem.
marg.|
.5.
Et omnis qui
diligit
eum
qui.
Idest, Deum qui fideles filios suos fecit.
Numérotation du verset
1Io. 5,1
prol.|
{6.1411}
marg.|
.1.
Diligit, et eum qui natus ex Deo.
Idest, quemcunque fidelem aliter non, diligeret sufficienter Deum, nisi cum eo diligeret membra eius. Ideo subditur.
marg.|
.2.
In hoc
cognoscimus,
quoniam diligit natos Dei cum Deum diligamus.
Nam dilectio Dei includit dilectionem proximi, ut dictum est. Sed quia amor Dei non est ociosus operatur enim magna si est ut dicit Grego. Homil. 20. ideo subditur.
marg.|
.3.
Et mandata eius faciamus.
Probatio enim dilectionis exhibitio est operit.
marg.|
.4.
Hec est enim
caritas
Dei.
Idest, exigit Dei caritas.
marg.|
.5.
Ut
mandata
eius
custodiamus
.
Corde retinendo et opere adimplendo. Et ne aliquis se excuset propter difficultatem hoc removet dicens.
marg.|
.6.
Et
mandata
eius gravia non sunt.
Scilicet amanti. Nam illa que {6.1412} de natura sui dura sunt et aspera, amor Dei, et spes premii facit lenia ideo subditur.
marg.|
.7.
Quoniam omne quod natum est ex Deo.
Per fidem caritate formatam.
marg.|
.8.
Vincit
mundum
.
Idest, tentationis diaboli mundi, et persecutiones.
marg.|
.9.
Et hec.
Posita continuatione dictis de dilectione proximi. hic consequenter determinat de emanatione verbi. Et primo ponitur determinatio, secundo determinationis manifestatio, ibi : Et spiritus est. tertio manifestationis intentio, ibi : Et hoc est testimonium, Circa primum continuando se ad hoc quod dixerat immediate. Omne quod natum est ex Deo, vincit mundus. ostendit quid sit illud quod facit vincere dicens. Et hec est victoria que vincitmundum id est facit vincere.
marg.|
.10.
Fides nostra.
De verbo Dei ideo subditur.
marg.|
.11.
Quis est
autem
qui
vincit mundum,
nisi qui credit.
Fide formata.
Numérotation du verset
1Io. 5,1
prol.|
{6.1413}
marg.|
.1.
Quoniam Iesus est
filius
Dei ?
Naturalis : et per consequens eiusdem nature cum eo, non deitate specifica, quia natura divina non est divisibilis, sicut humana, sed identitate numerali, distinctus tamen in persona, quia natura non patitur, nec ratio, quod gignens, et genitus ab eo sit unum in supposito.
marg.|
.2.
Hic est.
Scilicet Dei filius eternaliter a patre genitus.
marg.|
.3.
Qui
venit
.
In mundum ad nos salvandum.
marg.|
.4.
Per aquam.
Baptismalem, quia per tactum sue sacratissime carnis in baptismo dedit vim regenerativam, aquis.
marg.|
.5.
Et
sanguinem
.
Effusum in pretii nostre salutis.
marg.|
.6.
Iesus
Christus
.
Verus homo.
marg.|
.7.
Non in aqua
solum
.
Sicut Ioannes Baptista, cuius baptismus solum lavabat corpora, sed non auferebat peccata, sicut facit baptismus Christi.
marg.|
.8.
Sed in aqua et
sanguine
id est in baptismo virtutem regenerativam habente, et sanguine ad infinitas animas si essent redimendas sufficiente.
marg.|
.9.
Et
spiritus
est.
Hic consequenter ponitur dicte determinationis manifestatio, et est quadruplex. non tamen ponuntur hic secundum ordinem temporis. Una fuit per spiritus sancti missionem super Apostolos in signo visibili in testimonium quod Iesus ad dexteram patris glorificatus est eius naturalis filius, unus cum ipso Deus. Et hoc testimonium predixit Salvator Io. 15.d. Cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et hoc est quod dicitur, Et spiritus scilicet sanctus.
marg.|
.10.
Est qui
testificatur
.
Cuius testimonium non potest esse falsum.
marg.|
.11.
Quoniam
Christus
est
veritas
id est Dei patris filius qui procedit a patre per modum intellectus, et sic est eius verbum, idem enim est verbum, et filius, propter hoc illa que pertinent ad intellectum, ut veritas, et sapientia, et huiusmodi, appropriantur filio in divinis.
marg.|
.12.
Quoniam tres.
Hic ponitur secunda manifestatio, que est per {6.1414} apertam visionem, nam ipsa beata trinitas manifestat se beatis quantum ad personarum distinctionem, et verbi emanationem a patre, et spiritus sancti ab utroque, et hoc est quod dicitur : Quoniam tres sunt qui testimonium dant, etc. veritatem manifestando, nam testimonium dare est veritatem manifestare.
marg.|
.13.
Pater.
Ingenitus.
marg.|
.14.
Verbum.
Ab eo genitum.
marg.|
.15.
Et
spiritussanctus
.
Procedens a patre, et verbo.
marg.|
.16.
Et hi tres unum sunt.
in essentia, et sic unus Deus super omnia gloriosus.
marg.|
.17.
Et tres sunt.
Hic ponitur tertia manifestatio, que est per Christi passionem in qua anima Christi fuit a corpore separata, et a corpore mortuo fluxerunt sanguis, et aqua, Io. 19.f. Dicit igitur ; Et tres sunt qui testimonium dant in terra, veritatem filii Dei manifestando.
marg.|
.18.
Spiritus
id est anima Christi, in qua ad limbum patrum descendit, et eis se manifestavit ostendendo suam deitatem, et paternalem proprietatem, extunc enim Deum clare viderunt. Propter quod Dominus dixit latroni, Luc. 23.f. Hodie mecum eris in paradiso.
marg.|
.19.
Aqua et
sanguis
.
Que veritatem manifestant in Ecclesie sacramentis habentibus efficaciam ex ipsis, que quidem sacramenta conferuntur in fide, et confessione Trinitatis.
marg.|
.20.
Et hi tres
unum
sunt.
Quia conveniunt in assertione unius veritatis.
marg.|
.21.
Si
testimonium
.
Hic ponitur quarta manifestatio que fuit per sensibilem vocem. Nam in baptismo Christi, et eius transfiguratione audita fuit vox sensibilis patris dicentis de Christo. Hic est filius meus dilectus. hic singulariter dicitur ; per hoc ostendens quod ipse solus est eius naturalis filius, et per consequens unus cum ipso in natura, et persona distinctus, ceteri vero qui plurificantur sunt eius filii adoptivi. Dicitur ergo ; Si testimonium hominum accipimus. Accipitur hic si pro quia, nam testimonium hominum recipimus, tamquam sufficiens in rebus humanis.
Numérotation du verset
1Io. 5,1
prol.|
{6.1415}
marg.|
.1.
Testimonium Dei maius est.
Idest, certius, nam ei non potest subesse falsum, sicut subesse potest testimonio hominum, et per consequens est magis credibile in rebus divinis, quam testimonium hominum in humanis.
marg.|
.2.
Quoniam testificatus est de filio suo.
In transfiguratione, et baptismo, ut predictum est.
marg.|
.3.
Qui credit in filium Dei habet testimonium Dei in se.
id est effectum illius testimonii.
marg.|
.4.
Qui non credit filio.
Doctrine eius acquiescendo.
marg.|
.5.
Mendacem facit eum.
Scilicet Deum patrem, qui dixit testificando : hic est filius meus dilectus, et adiunxit, Ipsum audite, ut habetur Mt. 17. ideo subditur.
marg.|
.6.
Quia
non
credit in testimonio quod testificatus est Deus de filio suo.
Et patet ex dictis.
marg.|
.7.
Et hoc est testimonium.
Hic consequenter ponitur predicte manifestationis intentio, et primo ex parte Dei testificantis, secundo ex parte Ioannis scribentis, ibi : Hec scribo vobis. Circa primum sciendum quod predicte manifestationis intentio ex parte Dei est, quod homines per hoc consequantur eternam vitam, et hoc est quod dicitur : Et hoc est testimonium. id est intentio eius, sive finis.
marg.|
.8.
Quoniam vitam eternam dedit nobis Deus.
Si enim accipiatur {6.1416} vita beata formaliter, que est visio, et fruitio divina, sic dedit eam in presenti in spe, et in futuro in re, et de presenti illis qui iam sunt in beatitudine, si autem accipiatur vita beata obiective, sic filius Dei ratione Deitatis est ipsa visio beata principaliter, in cuius aspectu Beati reficiuntur interius, et ratione humanitatis secundario, in eius aspectu reficiuntur exterius, sicut dicit Augustinus super Ioannem. Et sic quodammodo dedit nobis vitam beatam, quoniam dedit nobis filium suum verum Deum, et hominem, ideo subditur.
marg.|
.9.
Et hec vita in filio eius est.
Scilicet obiective.
marg.|
.10.
Qui
habet filium
.
Per fidem caritate formatam.
marg.|
.11.
Habet
vitam
.
Scilicet beatam in spe, et si habet filium per visionem, et fruitionem, habet eam in re.
marg.|
.12.
Qui non
habet filium
Dei.
Hoc modo, vel illo.
marg.|
.13.
Vitam non
habet
.
Consimiliter, quia sicut affirmatio sequitur ad affirmationem, ita negatio ad negationem.
marg.|
.14.
Hec
scribo
.
Hic consequenter ponitur intentio Ioannis scribentis, et primo quantum ad bonum habendum, secundo quantum ad iam habitum, ibi : Scimus quia. Prima in duas, secundum duplex bonum consequendum, secunda ibi : Et hec est. Circa primum sciendum quod voluntas Beati Ioannis conformis erat voluntati Dei testificantis, et ideo intendebat, quod illi quibus scribebat, per hoc vitam beatam consequerentur, ideo dicit ; Hec scribo vobis, etc. qui creditis fide per dilectionem operante.
Numérotation du verset
1Io. 5,1
prol.|
{6.1417}
marg.|
.1.
In
nomine filii
Dei.
Si tamen perseveretis.
marg.|
.2.
Et hec est
fiducia
.
Hic ponit secundum bonum consequendum, scilicet orationum suarum effectum, et primo illud ponit, secundo circa hoc quandam distinctionem facit ibi : Qui scit. Circa primum dicit : Et hec est fiducia quam habemus ad Deum. Scilicet ad Dei filium.
marg.|
.3.
Quia
quodcunque petierimus secundum voluntatem
.
Scilicet beneplaciti.
marg.|
.4.
Audit nos.
Non tamen semper statim, sed tempore competenti.
marg.|
.5.
Et
scimus,
quia
audit
etc. Quod est intelligendum quando petitio est pia pro se, et perseverans. his enim concurrentibus semper exauditur, et sic est intelligendum quod subditur.
marg.|
.6.
Scimus, et
cetera
.
Quia repetitio est eiusdem ad maiorem assertionem.
marg.|
.7.
Qui scit.
Hic consequenter circa petitionem pro peccatoribus facit quandam distinctionem, dicens : Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem. id est excludendo impenitentiam finalem, qua quis moritur, et in peccato mortali peccat.
marg.|
.8.
Petat.
Orando pro eo.
marg.|
.9.
Et
dabitur
ei vita.
Scilicet gratie, quia talis peccator in gratia moritur, de quo hoc scitur, tamen quod sit peccator non ad mortem, sciri non potest, nisi per divinam revelationem.
prol.|
{6.1418}
marg.|
.10.
Est
peccatum
ad
mortem
.
Scilicet finalis impenitentia, qua quis in mortali peccato moritur.
marg.|
.11.
Non pro illo
dico
ut
roget
quis.
Quia non est orandum pro damnatis. Et si ipso vivente sciretur, quod esset de prescitis, similiter non esset pro eo orandum, ut penam eternam evaderet, prout dicunt aliqui. Posset tamen orari pro eo, ut minus peccaret ; et per consequens minus puniretur in inferno, sed quia hoc nescitur, quia quilibet peccator quamdiu vivit potest redire ad gratiam, ideo pro omnibus peccatoribus adhuc viventibus est orandum.
marg.|
.12.
Omnis iniquitas.
id est transgressio divinorum preceptorum, que continent equitatem iustitie.
marg.|
.13.
Peccatum est.
Mortale.
marg.|
.14.
Et est peccatum ad mortem.
Si quis in eo perseveret usque ad finem vite inclusive.
marg.|
.15.
Scimus.
Hic ponitur intentio Beati Ioannis circa bonum iam habitum : et est duplex, secundum ponitur ibi : Et scimus. Intentio vero Beati Ioannis est assecurare filios Dei per adoptionem de vitatione peccati mortalis, si voluerint per donum gratie quod iam habent, ideo dicit : Scimus quod omnis qui natus est ex Deo ; per gratiam baptismalem.
marg.|
.16.
Non peccat.
Quamdiu in ea stat, et intelligitur de peccato mortali quod non potest stare cum gratia.
Numérotation du verset
1Io. 5,1
prol.|
{6.1419}
marg.|
.1.
Sed generatio Dei.
id est ipsa gratia per quam constituitur in quodam esse divino supernaturali.
marg.|
.2.
Conservat eum.
Quantum est de se.
marg.|
.3.
Et malignus non tanget eum.
Inducendo ad mortale peccatum, nisi voluntarie declinet a statu gratie, subiiciendo se maligno per peccatum mortale ex liberi arbitrii defectibilitate.
marg.|
.4.
Scimus quoniam ex Deo sumus.
Si hoc referatur ad Apostolos qui erant in gratia confirmati, et de hoc per revelationem certificati, istud poterant scire per certitudinem. Si autem referatur ad alios iustos, est per probabilem coniecturam, sicut dictum est supra.
marg.|
.5.
Et mundus totus.
id est homines in delectabilibus mundi finem suum ponentes.
marg.|
.6.
In
maligno
.
id est in malo igne concupiscentie, positus est.
marg.|
.7.
Et scimus.
Hic ponitur secundum bonum habitum, scilicet Dei cognitio, cum dicitur ; Et scimus quoniam filius Dei venit. in mundum.
prol.|
{6.1420}
marg.|
.8.
Et dedit
nobis sensum,
ut
cognoscamus verum
Deum.
Hoc enim dedit apostolis quando aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, Luc. ult. g. Aliis autem fidelibus dat sensum cognoscendi Deum per fidem, quam habens scit se habere illam : saltem illam que est ex auditu, quamvis nesciat se habere caritatem.
marg.|
.9.
Et
simus
in
vero filio
eius.
Ei adherentes per fidem. Apostoli vero cognoverunt se esse in eo per fidem caritate formatam, et hoc certitudinaliter : alii vero iusti coniecturaliter.
marg.|
.10.
Hic est
verus
Deus.
Scilicet filius, qui est unus Deus cum patre. In hoc excluditur error omnium negantium Christi veram Deitatem.
marg.|
.11.
Et vita eterna.
Scilicet obiective, ut predictum est eod. cap. Ultimo dicit.
marg.|
.12.
Filioli
custodite
vos a
simulacris
.
id est a cultu idololatrie, per hoc insinuans, quod diligenter studeant in cultu unius veri Dei inseparabiliter permanere.
marg.|
.13.
Amen.
Hoc dicitur ad precedentium confirmationem.
Numérotation du verset
1Io. 5,additio Burgensis
prol.|
{6.1419} In cap. 5. ubi dicitur in postilla. Omne quod natum est ex Deo, etc.
prol.|
Circa hoc quod dicitur hic : Hec est victoria que vincit mundum, fides nostra : attendendum est, quod Apostolus supra Hebr. 11.f. dicit de Sanctis, quod per fidem vicerunt regna. Unde consideranda est differentia inter istas duas victorias que fiunt per fidem, quia per unam dicuntur vinci regna : per aliam dicitur vinci mundus. Ad quod sciendum quod antiqui, scilicet patres sub veteri Testamento existentes per fidem vincebant regna, sicut Moyses Aegyptum, Iosue Chananeam, David Idumeam, et huiusmodi, que sunt regna particularia, et hoc patet in historiis veteris Testamenti. Sed Sancti sub novo Testamento in primitiva ecclesia existentes, non solum per fidem vicerunt regna, sed etiam mundum, et ideo de eis dicitur : Hec est victoria que vincit mundum, fides vestra. Cuius ratio est ; nam ille iustus qui tormenta mundi usque ad mortem patiendo inviolabiliter in fide {6.1420} manet, non solum unum regnum, vel plura regna vincit, sed mundum. Mundus enim congregatus non posset amplius facere contra unum hominem quam ipsum multipliciter torquere, et finaliter interficere, et ideo Sancti qui ista sustinuerunt per fidem totum mundum vicerunt, superando omnia que mundus contra illos posset facere : iuxta illud Luc. 12.a. Ne terreamini ab illis qui occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant. Antiqui tamen qui huiusmodi doctrinam non habuerunt explicitam verbo, nec exemplo expertam, licet per fidem vicerunt regna aliqua, ut dictum est, non tamen mundum per hoc vicerunt, quia forte diceretur, quod si plura regna fuissent congregata contra eos, non potuissent ea vincere, sicut illa pauca vicerunt, unde notanter dicitur de illis, quod per fidem vicerunt regna, non mundum, de novis vero dicitur, Hec est victoria que vincit mundum, fides vestra. Et de ista materia vide plenius in additione supradicta ad Hebr. 12.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Io. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=79&chapitre=79_5)
Notes :