Glossa magna

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 

Unde,
fratres, sancti vocationis celestis
participes,
considerate
apostolum
et pontificem
confessionis nostre
Iesum Christum1,
1 Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,2 

qui
fidelis est ei
qui fecit illum,
sicut et Moyses
in omni domo
illius.
Numérotation du verset Hbr. 3,3 

Amplioris enim glorie iste pre Moyse dignus habitus est,
quanto ampliorem honorem habet
domus,
qui
fabricavit eam2.
2 eam] illam Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,4 

Omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit Deus est3
3 est] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,5 

Et
Moyses
quidem fidelis erat in tota domo
eius
tamquam famulus
in testimonium illorum4 que dicenda erant :
4 illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,6 

Christus vero
tamquam filius in domo sua
que domus
sumus nos,
si fiduciam
et gloriam spei
usque ad finem, firmam retineamus.
Numérotation du verset Hbr. 3,7 

Quapropter
sicut dixit5 Spiritus sanctus :
5 dixit] dicit Weber
hodie
si vocem eius audieritis,
Numérotation du verset Hbr. 3,8 

nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione
secundum diem temptationis
in deserto,
Numérotation du verset Hbr. 3,9 

ubi temptaverunt me patres vestri,
probaverunt
et viderunt
opera mea
Numérotation du verset Hbr. 3,10 

quadraginta annis6,
6 annis] annos Weber
propter quod
infensus
fui generationi huic,
et dixi :
semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Numérotation du verset Hbr. 3,11 

sicut iuravi in ira mea :
si introibunt
in requiem meam.
Numérotation du verset Hbr. 3,12 

Videte fratres,
ne forte sit in aliquo vestrum
cor malum incredulitatis,
discedendi a Deo vivo,
Numérotation du verset Hbr. 3,13 

sed adhortamini
vosmetipsos
per singulos dies, donec hodie
cognominatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Numérotation du verset Hbr. 3,14 

Participes enim
Christi
effecti sumus,
si tamen initium substantie usque ad finem
firmum retineamus.
Dum
dicitur :
hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare
corda vestra,
quemadmodum in illa exacerbatione.
Numérotation du verset Hbr. 3,16 

Quidam enim audientes
exacerbaverunt,
sed non universi
qui profecti sunt ab Egypto per Moysen.
Numérotation du verset Hbr. 3,17 

Quibus autem infensus est
quadraginta annis7?
7 annis] annos Weber
Nonne
nonne illis… in requiem (Hbr 3, 17-4, 3) Codd. : Md044 (f. 193r)
illis qui peccaverunt quorum cadavera
prostrata sunt
in deserto ?
Quibus autem iuravit
non introire in requiem ipsius,
nisi illis
qui increduli fuerunt ?
Et videmus quia non potuerunt intrare8
8 intrare] introire Md044 Weber
in requiem ipsius9
9 in requiem ipsius Rusch Sixtina Wordsworth (F D)] om. Weber cum LXX
propter incredulitatem.

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Unde etc. Ex omnibus superioribus infert, id est quia potens, et quia pro nobis passus, et quia potest auxiliari.   Unde, o vos,   fratres sancti, participes vocationis celestis, id est vocati ad celestia, id est ad celestem hereditatem habendam cum Christo,   considerate, diligendo, et que precipit operando,   Iesum Christum. Alio enim non egemus.   Apostolum, scilicet quem nobis Deus misit,   et pontificem, scilicet per quem itur ad Deum. Idem est enim pontifex qui mediator. Pontifex, dico,   confessionis nostre, scilicet quem nos confitemur; vel confessionis, id est fidei, scilicet in quem credimus.
Numérotation du verset Hbr. 3,2 
marg.| Qui fidelis, {192.424} etc. Hic incipit comparare Christum Moysi, sicut supra comparavit eum prophetis et angelis. Moysi vero ita comparat, ut sit pre Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quesivit, non eius mandata abscondit. Moysi ergo cum conferens, ait:   Qui, Christus,   fidelis est secundum hominem   ei, scilicet Deo Patri,   qui fecit eum, ex semine David secundum carnem. Fidelis est dico,   sicut et Moyses fidelis fuit   in omni, id est in tota   domo Iudeorum, que domus est   eius, scilicet Patris, vel Christi; non Moysi, quia Moyses minister fuit, non dominus.
marg.| Vel ita: Qui Christus Iesus fidelis est ei qui fecit illum, scilicet Deo Patri, non tantum in quadam, sed in omni domo Iudeorum, scilicet et gentium, {192.425A} sicut et Moyses fidelis fuit in una. Et in omni domo dico, eius, scilicet Patris, vel Christi.
Numérotation du verset Hbr. 3,3 
marg.| Amplioris enim. quasi1: Quia Christus fidelis fuit effectus, indicat quia   iste, scilicet Christus,   habitus est dignus   glorie, ut Moyses, quia etiam habitus est dignus   amplioris glorie   pre Moyse, id est quam Moyses. Vel habitus est dignus amplioris quam Moyses. Ipse, dico, ens pre Moyse, in merendo, quia plus meruit quam Moyses, et tanto amplioris glorie dignus est,   quanto habet ampliorem honorem domus, id est in domo vel de domo facta, ille   qui fabricavit illam, ut Dominus, quam qui dispensat in ea ut famulus. Quod de spirituali domo intelligendum est, scilicet non de templo vel tabernaculo, sed de populo. Et nota quod non dixit quidem Moyses {192.425B} est servus, Christus vero est Dominus, sed latenter hoc significavit. Si enim domus erat populus, ipse autem erat de populo. Igitur erat de domo: et nobis usus est dicere de servo, ille est de domo illius.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,4 
marg.| Omnia namque. quasi2: Fabricavit dico. Et recte: per se enim non potest fieri, sed ab aliquo.   Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. An ideo a Christo? vere, quia Deus est qui omnia creavit. Et si omnia, ergo et domum. Et hoc est quod ait.   Qui autem. quasi3: Domus fit ab aliquo,   qui autem et domum et   omnia creavit, Deus est. Utriusque enim domus, scilicet quam rexit Moyses et Christus factor est Deus quem constat pre omnibus esse, ita Christus quia Deus est et Creator pre Moyse est.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,5 
marg.| Et Moyses ostendit Christum dignum {192.425C} ampliori gloria quam Moyses, quia Christus fabricator est domus, non Moyses. Hic alia ratione idem ostendit quia Christus filius, Moyses famulus est qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia. quasi4: Ideo etiam amplioris glorie vel gratie dignus est.   Et, id est quia,   Moyses quidem fidelis erat in tota domo, non sua, sed   eius, scilicet Dei Patris vel Christi,   tamquam famulus, qui non adeo diligit domum sicut ille cuius est propria. Et hoc non ut gratiam daret, sed   in testimonium eorum que dicenda erant, id est ut testaretur ea que conveniebant dici carnalibus qui nondum spiritualia capere poterant.   C
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,6 
marg.| Christus vero fidelis est,   tamquam Filius, qui heres est,   in domo, cum ipso {192.425D} Patre,   que domus Christi,   sumus nos renati, si   fiduciam spei, id est spem cum fiducia, scilicet non dubiam,   et gloriosam spem, scilicet que est de celesti iucunditate,   retineamus firmam, id est perdurantem   usque ad finem vite quando habebitur quod modo speratur.   Quapropter, sicut supra, cum pre angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere servare que ab illo audivimus, ita nunc commendato etiam ipso pre Moyse. Hic incipit terrere ne sint increduli Christo per patrum similitudinem, et post ne amittant requiem, blanditur etiam per opportunitatem temporis. quasi5: Nos sumus domus Dei.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,7 
marg.| Quapropter {192.426} scilicet quia hoc modo sumus Christi, videte, fratres, ne forte etc. Hucusque verborum ordo dirigitur. Vel talis potest esse verborum ordo: Quapropter, scilicet quia sumus Christi,   nolite obdurare corda vestra. Et ita hoc dico,   sicut dicit Spiritus sanctus in David.   Hodie, id est in tempore gratie, quod presens erat David in spiritu,   si vocem eius, scilicet Christi per se loquentis,   audieritis: quod vere erit.
Numérotation du verset Hbr. 3,8 
marg.| Nolite obdurare corda vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per preconem locutus est, quando obdurastis corda; per se nunc loquitur. Mollescant ergo corda vestra, qui precones ante se mittebat ipse venire dignatus est; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora prophetarum. Si ergo tunc duri {192.426} fuistis, modo estote molles. Nolite obdurare corda vestra dico, agentes sicut patres vestri fecerunt   in exacerbatione facta   secundum diem, id est in die   tentationis facte   in deserto, id est sicut patres vestri obdurati sunt in die tentationis, hoc est una die de exacerbationibus, que tentatio facta est in deserto, ubi magis eguerunt auxilio; ita et vos in deserto huius mundi cavete ne tentetis Deum, ne pereatis, sicut ibi in deserto qui Deum tentaverunt.
marg.| Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentaverit Deum, et acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tamquam ab optimo sessore frenis legum et preceptorum, non desistente etiam emendationis virga qua percussi sunt pro amaricatione. Historia est satis nota de eo quod miserunt {192.426} exploratores videre terram, et cum audirent ex eis ibi esse inexpugnabiles, et gigantee 239 stature viros, obliti virtutis Dei toties probate, dixerunt: Redeamus in Egyptum ad ollas carnium. Unde iuravit Dominus quod non intrarent in terram promissionis que esset eis requies laborum, et sic omnes perierunt preter duos, scilicet Caleph et Iosue. Et sciendum quod in hac serie tres requies commemorat, duas significantes, et tertiam significatam, unam Sabbati quo requievit Dominus; secundam, in Palestina; tertiam veram, que in celo est, de qua hic dicit, loquens ad veros Israelitas dicens fidelibus qui Christum loquentem erant audituri: Nolite esse duri Christo loquenti sicut {192.426} Spiritus premonuit loquens in David, ne similia patribus vestris patiamini, qui per Moysen vocem Domini tunc audierunt.
Numérotation du verset Hbr. 3,9 
marg.| Vos autem modo per ipsum Christum; et hoc est quod ait: Nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi, id est in quo deserto,   tentaverunt me, Spiritum sanctum, scilicet qui in David loquebatur,   patres vestri, secundum carnem, videte ne secundum spiritum: patres vestri erant secundum carnem; sed, si non imitati fueritis, patres vestri secundum spiritum non erunt.   Et probaverunt me, id est probabilem invenerunt,   et, id est quia,   viderunt etc. Vel probaverunt, id est curiositatis {192.427} causa exquisierunt an possem, et viderunt oculis   opera mea, magne virtutis.
Numérotation du verset Hbr. 3,10 
marg.| Quadraginta annis, in quibus me omnia posse experti sunt,   propter quod, scilicet quia tentaverunt,   fuit offensus, vel   inoffensus, id est valde et implacabiliter iratus. Vel   proximus, adhibendo correctionis flagella,   generationi huic, tuam male.   Et dixi de illis:   Semper errant corde, id est ex propria deliberatione, quia serio peccant.   Ipsi vero. quasi6: Ego sic monebam per prophetam, sed licet sic monerem, tamen   ipsi non cognoverunt vias meas, id est noluerunt cognoscere opera mea.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,11 
marg.| Et ideo, si introibunt in requiem meam, scilicet terre promissionis. Aposiopesis, id est non intrabunt. Hoc dico,   sicut iuravi, id est firmiter statui,   in ira mea, id est quando {192.427} iratus fui. Iurat enim quandoque non iratus. Irasci tamen dicitur per figuram que dicitur antropospatos.
Numérotation du verset Hbr. 3,12 
dist. 2
prol.|
marg.| Videte etc. quasi7: Quia propter incredulitatem patribus vestris requies negata est, ergo   videte, o fratres, ne forte. quasi8: Quod facile potest contingere,   sit in aliquo vestrum. In aliquo dicit quia de multis non dubitat quin perfecti sint inter eos. Sit, inquam,   cor incrudelitatis, id est cor incredulum, ut putetis Christum non sufficere sine lege quod est malum, quia sic ruit homo in multa {192.427} peccata. [CHRYSOSTOMUS.] Infidelitas enim malignam vitam procreat, sic anima in profundum malorum veniens contemnit, nec hoc leve est, quia hoc est discedere a Deo. Et hoc est Christum tentare. Unde subdit: Hoc est cor   discedendi a Deo vivo. quasi9: A quo qui discedit vitam perdit, quia in eo solo vita est: contra, qui accedit vitam invenit.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,13 
prol.|
marg.| Sed potius   ad hortamini, deincremento virtutum,   vosmetipsos, alii alios, vel unusquisque seipsum,   per singulos dies, donec, id est quamdiu,   cognominatur hodie, id est tempus gratie de quo agebat propheta superius in psalmo, quia non minus modo patratur credentibus gratie ad salutem quam ipso presente Christo. Si quis enim peccat, usquequo est hodie potest reverti. Nemo ergo desperet dum vivit. {192.428} Adhortamini dico,   ut non obduretur quis ex vobis fallacia diaboli, ente causa   peccati. Sciatis enim quod diabolus fallit eum qui obduratur. Unde post cadit in peccatum.
Numérotation du verset Hbr. 3,14 
prol.|
marg.| Participes enim. quasi10: Debetis hortari vos et non esse duri, quia non eramus facti sumus per gratiam. [AMBROSIUS] Et hoc est quod ait:   Participes enim Christi, id est habentes partem cum ipso Christo in hereditate,   effecti sumus per gratiam, qua uniti sumus ei ut membra capiti. Ipse enim est caput nostrum, et nos membra eius facti sumus. Participes dico, tamen hac conditione,   Si nos   usque ad finem vite retineamus firmum, ut numquam deseramus,   initium substantie eius [REMIGIUS.] id est fidem que est initium bonorum, per quam in nobis existit Deus, per {192.428} quam deificamur et divine substantie participamus.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,15 
prol.|
marg.| Retineamus usque ad finem, dico, dum, id est quamdiu   dicitur nobis:   Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum sua, scilicet obduraverunt   patres, in illa exacerbatione, hoc scilicet de patribus addidit, ut per patres eorum deterreat eos.
Numérotation du verset Hbr. 3,16 
prol.|
marg.| Quidam enim. quasi11: Nolite obdurare ut patres in exacerbatione. Et bene hoc dico quia   quidam illorum audientes vocem Dei in deserto de requie in terra Palestina futura,   exacerbaverunt Deum, id est increduli et duri fuerunt. Et ideo perierunt. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt, sed quidam qui non exacerbaverunt. De quibus {192.428} subdit:   sed non universi, id est non omnes exacerbaverunt, ut Caleph et Iosue, et his similes. Non omnes dico,   qui profecti sunt ab Egypto per Moysen, ita vos a tenebris vitiorum et ignorantie profecti estis per Christum.
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,17 
prol.|
marg.| Quibus autem horum supradictorum, scilicet vel exacerbantibus, vel non,   infensus est quadraginta annis: hunc numerum annorum iterum commemorat, quia hoc numero notatur tota vita nostra. Quadragenarius enim indicat integritatem seculorum. Infensus ergo dicitur illis quadraginta annis, quia irascitur vite sue usque in finem peccantibus.
prol.|
marg.| Deinde subdit respondens sue interrogationi: Nonne infensus est   illis qui peccaverunt? Quasi {192.428} dicat: Non est dubium,   quorum cadavera sine sepultura   prostrata sunt bestiis et avibus   in deserto. Quasi dicat; In hoc apparet ira Dei.
Numérotation du verset Hbr. 3,18 
prol.|
marg.| Et ideo vobis impunitatem non promittatis, si increduli fueritis Quibus autem. quasi12: Non solum prostravit incredulos, sed etiam iuravit quod non intrarent in requiem. Et hoc est quod dicit sub interrogatione:   Quibus autem iuravit non introire, vel   ut non introirent in requiem ipsius eternam, que significabatur per terram promissionis,   nisi illis qui increduli fuerunt Domino promittenti, illis utique et non aliis.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 3,19 
prol.|
marg.| Et videmus. quasi13: Iuravit Dominus non introire in requiem, et ita   videmus, id est aperte scimus evenisse   quia non potuerunt illi introire in requiem eternam, sicut nec et in terram promissionis, {192.429} Et hoc,   propter incredulitatem. Et quia illi perdiderunt requiem propter incredulitatem.
13 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_3)

Notes :