initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<01. *Hieronymi epistola ‘Frater Ambrosius’*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <01. *Hieronymi epistola ‘Frater Ambrosius’*> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit, Parisiis, 2016. Hieronymus, Epistolae, Ep. 53 ad Paulinum [De studio Scripturarum], CSEL 54, p. 442-465. Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 1, Erfurt, f. 3ra-b ; facsim., p. 5. Epistola beati Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum de omnibus divine historie libris incipit   <0.1.> Codd. : Rusch PL22 CSEL54 (sparsim contuli) ; om. T21 < Fons> Hieronymus, Epistolae, Ep. 53 ad Paulinum [De studio Scripturarum], CSEL 54, p. 442-465. Cf. Repertorium biblicum, n° 284. {t. 1 : Erfurt, f. 1ra ; facsim., p. 1a} Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit simul et suavissimas litteras, que a principio amicitiarum, fidem probate iam fidei et veteris amicitie preferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non presentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates; sic Plato Egyptum et et Rusch PL22 ] + <propter> CSEL54 Architam Tharentinum eamque oram Italie que quondam magna Grecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cuiusque doctrinam Academie Academie] achadmie cacogr. Rusch gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, malens aliena verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo Dionysius Siciliae. paruit, captivus, vinctus, et servus. Tamen quia philosophus, maior emente se fuit. Ad Titum Livium lacteo eloquentie fonte manantem, de ultimis Hispanie Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa etas inauditum omnibus seculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quererent. Apollonius (sive ille magus, ut vulgus loquitur, sive philosophus, ut pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indie regna penetravit et ad extremum latissimo Phison amne Phison vel Physon, id est Ganges ; cf. Ambrosius Mediolanensis, De paradiso, cap. 3, par. 14, CSEL 32, p. 273.6 : « Haec igitur quattuor sunt flumina, hoc est Phison - secundum Hebraeos Phison dicitur, Ganges autem secundum Graecos -, qui fluit contra Indiam ». transmisso, pervenit ad Bragmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de moribus ac cursu dierum et siderum cursu dierum et siderum] siderum cursu PL22 audiret docentem. Inde per Elamitas, Babylonios, Chaldeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phenices, Arabes, Palestinos, reversus ad ad] om. PL22 Alexandriam, perexit ad ad] om. PL22 Ethiopiam, ut Gymnosophistas, et famosissimam famosissimam Rusch PL22 CSEL54 ] Tamosissimam cacogr. PL22 (editio electronica2016) solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.  Quid loquar de seculi hominibus ? Cum Apostolus Paulus vas electionis Act. 9, 15. et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur dicens dicens] om. PL22  : An experimentum queritis eius qui {t. 1 : Erfurt, f. 1rb ; facsim., p. 1b} in me loquitur Christus ? 2Cor. 13, 3. post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Hierosolymam, ut videret Petrum et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium predicator instruendus erat. Rursumque post annos quattuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset Gal. 2, 2.. Habet nescio quid latentis energie viva vox et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschines, cum Rhodi exularet et legeretur illa Demosthenis oratio quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait : Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem ?  Nec hoc dico quod sit aliquid in me tale, quod vel possis a me audire a me audire] om. PL22 CSEL54 , vel velis discere sed quod ardor tuus et et] ac PL22 discendi studium etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile et sine doctore laudabile est. Non quid invenias sed quid queras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plaste cessent manus, tamen virtute virtute] τῇ δυνάμει PL22 totum est, quidquid esse potest. Paulus apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritalibus telis, postea doceret doceret] diceret PL22 confidenter : Arma enim nostre militie enim nostre militie] militie nostre PL22 non carnalia sunt sed potentia Deo Deo] Dei PL22 ad destructionem munitionum et consilia et consilia] concilia PL22 destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo et subiugare parati cunctam inobedientiam Cf. 2Cor. 10, 4-6 : « Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad estructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia ».. Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis ne negligat gratiam que data sit ei per impositionem manus presbyteri presbyteri] presbyterii PL22 . Tito precipit ut inter ceteras virtutes episcopi quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque non negligat non negligat] eligat PL22 Scripturarum Cf. Tit. 1, 9 : « Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere ». : “Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere”.  Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Malachias Malachias] Aggeus PL22 propheta, immo per Malachiam Malachiam] Aggeum PL22 Dominus interrogavit sacerdotes legem interrogavit…legem] interroga, ait, Sacerdotes Legem. Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis PL22 in tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de lege Cf. Mal. 2, 7 : « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius » ; cf. Agg. 2, 12 «Hec dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem, dicens …».. Et in Deuteronomio legimus : » Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi » Dt. 32, 7.. In Psalmo quoque centesimo decimo octavo « Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee » Ps. 118, 54.. Et in descriptione iusti viri, cum eum arbori vite David que est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes etiam etiam] et PL22 hoc intulit : In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte Ps. 1, 2.. Daniel in fine sacratissime visionis ait iustos fulgere sicut sicut] quasi PL22 stellas et intelligentes id id] hoc PL22 est doctos quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent iusta rusticitas et docta iustitia ? Alii stellis alii celo comparantur. Quanquam iuxta hebraicam veritatem, {t. 1 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus : Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitates Dn. 12, 3 : « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas eternitates. ». Cur dicitur Paulus apostolus vas electionis Act. 9, 15. ? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum armarium erat. Pharisei stupent in Domini doctrina in Domini doctrina] ad doctrinam Domini PL22 et mirantur in Petro et Iohanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis hoc hoc] om. PL22 Spiritus Sanctus suggerebat. Et erant, iuxta quod scriptum est docibiles Deo docibiles Deo] θεοδίδακτοι PL22 . Duodecim annos Salvator impleverat et in Templo sedens sedens] senes PL22 de questionibus legis interrogans, magis docet dum prudenter interrogat.  Nisi forte rusticum Petrum, rusticum Iohannem dicimus quorum uterque dicere poterat :"Etsi imperitus sermone non tamen scientia" 2Cor. 11, 6.. Iohannes rusticus, piscator, indoctus ? Et unde illa vox obsecro ? « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ? » Io. 1, 1. Logos Logos] Λόγος PL22 enim grece multa significat. Nam et verbum est et ratio et supputatio et causa uniuscuiusque rei per quam sunt singula que subsistunt. Que universa recte intelligimus in Christo.  Hoc doctus Plato nescivit. Hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo 1Cor. 1, 19.. Vera sapientia perdet falsam sapientiam et quanquam stultitia predicationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non seculi huius, nec principum seculi istius, qui destruuntur sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam predestinavit Deus ante secula Cf. 1Cor. 2, 6-7 : « Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur |7| sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram. ». Dei sapientia Christus est. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia 1Cor. 1, 24.. Hec sapientia in mysterio abscondita est de qua et noni Psalmi titulus prenotatur : Pro occultis filii Ps. 9. 1.. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi Col. 2, 3. et qui in mysterio absconditus erat, predestinatus est ante secula. Predestinatus autem et prefiguratus in Lege et prophetis. Unde et prophete appellabantur ‘videntes’ quia videbant eum quem ceteri non videbant. Abraham vidit diem eius et letatus est Cf. Io. 8, 56 : « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. ». Aperiebantur celi Ezechieli; qui populo peccatori clausi clausi] om. PL22 erant. Revela inquit David oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Ps. 118, 18.. Lex enim spiritalis est et revelatione opus est ut intelligatur ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.  Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur Apc. 5, 1. quem si dederis homini scienti litteras ut legat respondebit tibi : Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras litteras] + et PL22 , tenent signatum librum nec aperire possunt nisi ille reseraverit qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit ? Apc. 3, 7. In Actibus Actibus] Actis PL22 Apostolorum sanctus eunuchus, immo sanctus sanctus] om. PL22 vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam prophetam prophetam] om. PL22 , interrogatus a Philippo : «Putasne intelligis que legis ?» respondit, Quomodo possum nisi aliquis {t. 1 : Erfurt, f. 1vb ; facsim., p. 2b} me docuerit ? Cf. Act. 8, 31 : « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? » Ego, ut de me loquar interim, nec sanctior sum hoc eunucho nec studiosior qui de Ethiopia id est de extremis finibus mundi venit ad Templum, reliquit aulam regiam et tantus amator Legis fuit divine divine] divineque PL22 scientie ut etiam in vehiculo litteras legeret sacras. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Iesum qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus ! Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus magister efficitur de discipulo magister efficitur de discipulo] est ac de discipulo magister PL22 , plus in deserto fonte Ecclesie quam in aurato Synagoge Templo reperit.  Hec a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sacris sacris] sanctis PL22 , sine previo et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomicis astronomicis] astronomis PL22 , astrologis, medicis quorum scientia mortalibus satis satis] om. PL22 vel utilissima est. Et in tres partes scinditur in doctrina, rationem et usum in doctrina, rationem et usum] τό δὸγμα τὴν μέθοδον τὴν ἐμπειριαν PL22 . Ad minores artes veniam et que non tam lingua lingua] scrips., ligua Rusch, λογῳ PL22 quam manu administrantur. Agricole, cementarii, fabri metallorum, lignorumve cesores, lanarii quoque et fullones et ceteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabri Quintus Horatius Flaccus, Epistularum liber 2, Ep. 1, versus 115..  Sola Scripturarum ars est quam sibi passim omnes vendicant vendicant Rusch ] vindicant PL22 . Scribimus indocti doctique poemata passim Quintus Horatius Flaccus, Epistularum liber 1, Ep. 1, versus 117.. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi presumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii abducto abducto] adduco CSEL54 PL22 supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt - proh pudor - a feminis, quod viros doceant et, ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, immo audacia edisserunt edisserunt Rusch PL22 ] disserunt CSEL54 aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de meis meis] mei PL22 similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post seculares litteras venerint et sermone composito aures aures] aurem PL22 populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur, quid prophete, quid apostoli senserint sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit, et non vitiosissimum dicendi dicendi] docendi PL22 genus, depravare sententias et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legimus legimus] legerimus PL22 CSEL54 homerocentonas et virgiliocentonas Cf. Proba, Cento, CSEL 16.1. ac non sic etiam et et] om. PL22 Maronem sine Christo possimus dicere Christianum quia quia] qui PL22 scripserit : « Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Iam nova progenies celo demittitur alto » Vergilius, Eclogae sive bucolicae, 4, 6.. Et patrem loquentem ad filium : « Nate mee vires mea magna potentia solus » Vergilius, Aeneis, 1, 664.. Et post verba Salvatoris in cruce : « Talia perstabat memorans, fixusque manebat » Vergilius, Aeneis, 1, 650.. Puerilia sunt hec et circulatorum ludo similia, docere quod ignores, immo ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.   {t. 1 : Erfurt, f. 2ra ; facsim., p. 3a} Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura creatura] natura PL22 mundi, de exordio generis humani, de divisione terre, de confusione linguarum et gentium et gentium] et PL22 , descensione usque ad Egyptum Egyptis] + gentis PL22 scribitur Hebreorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque preceptis. In promptu est leviticus liber, in quo singula sacrificia, immo singule pene syllabe et vestes Aaron et totus ordo leviticus spirant celestia sacramenta. Numeri vero nonne totius arithmetice et prophetie Balaam et quadraginta duarum mansionum per eremum mysteria continent ? Deuteronomium vero vero] quoque PL22 secunda lex et Evangelice legis prefiguratio, nonne sic ea habet que priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus ? Hucusque Moyses, hucusque Moyses hucusque] om. PL22 Pentateuchum Pentateuchum] scrips., Pentateuchus Rusch PL22, πεντάτευχος CSEL54 quibus quinque verbis, loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur Cf. 1Cor. 14, 19 : « Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem millia verborum in lingua. ». Iob exemplar patientie que non mysteria suo sermone complectitur. Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur omnesque leges dialectice, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea ea] + vel PL22 manifestius, et et] vel PL22 cautius scripserit : Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum : et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo Iob. 19, 25-27.. Veniam ad Iesum Nave, qui typum typum] –pus PL22 Domini non solum in gestis, verum verum] sed PL22 etiam in nomine prefert prefert] om. PL22 . Transit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia Ecclesie celestisque Hierusalem spiritalia regna describit. In Iudicum libro quot principes populi, tot figure sunt. Ruth Moabitis Isaie explet vaticinium dicentis : Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Sion Is. 16, 1. Samuel in Eli mortuo et in occisione occisione] occisio PL22 Saul veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur. Malachim, id est tertius et quartus Regum tertius et quartus Regum] Regum tertius et quartus PL22 , liber a Salomone usque ad Iechoniam et a Ieroboam filio Nabath usque ad Osee qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt, si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesie paucitas et hereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim prophete in unius voluminis angustias coartati, multo aliud quam sonant in littera prefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael et uxorem fornicariam et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri mariti mariti] viri PL22 ad se reditum prestolari. Ioel filius Fatuel describit terram duodecim tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam consumptam] corruptam PL22 et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, et effusum iri et effusum iri] qui effundendus erat PL22 in cenaculo Sion. {t. 1 : Erfurt, f. 2rb ; facsim., p. 3b} Qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur. Amos pastor et rusticus et «ruborum mora distringens» Am. 7, 14 (Vetus latina) ut laud. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Am.), lib. 1 (Am.1, 1), CCSL 76, p. 212.22-23 ; ibid., lib. 3 (Am. 7, 14), p. 324.385, etc. paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, et et] aut PL22 quattuor scelera Damasci et Gaze, Tyri et Idumee et filiorum Ammon et Moab et in septimo et octavo et octavo] octavoque PL22 gradu, Iude et Israel ? Hic loquitur ad vaccas pingues que sunt in Samarie monte et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit victorem victorem] fictorem PL22 locuste et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum et uncinum pomorum attrahentem supplicia peccatoribus et famem in terra terra] terram PL22 non famem panis nec sitim aque sed audiendi verbum Dei. Abdias qui interpretatur servus Domini Domini] Dei PL22 pertonat contra Edom et et] om. PL22 sanguineum terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper emulum hasta percutit spiritali. Ionas pulcherrima columba, naufragio suo passionem Domini prefigurans, mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat. Micheas de Morasthi, coheres Christi vastationem annuntiat filie latronis et obsidionem ponit contra eam quia maxillam percusserit iudicis Israel. Naum consolator orbis increpat civitatem sanguinum et post eversionem illius loquitur : Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem Na. 1, 15.. Abacuc Abacuc] Abacum CSEL54 , luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem ut Christum in cruce contempletur et dicat : “Operuit celos gloria eius et laudis eius plena est terra terra] + et CSEL54 . Splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius” Hab. 3, 3-4.. Sophonias, speculator et arcanorum Dei Dei] Domini PL22 cognitor, audit clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pile quia conticuit omnis populus Chanaan dispersi sunt dispersi sunt] disperierunt PL22 universi qui involuti erant argento. Aggeus festivus et letus qui seminavit in lacrimis ut in gaudio meteret, destructum Templum edificat edificat] reedificat PL22 , Deumque Deumque] Dominumque PL22 Patrem inducit loquentem : Adhuc unum modicumque modicumque] modicum PL22 et ego commovebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus Agg. 2, 7-8.. Zacharias, memor Domini sui, multiplex in prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum et lampadem lampadem] lapidem PL22 oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a a] om. PL22 dextris ut post equos rufos, nigros, varios et albos varios et albos] et albos et varios PL22 et dissipatas quadrigas ex Ephraim et equum de Hierusalem, pauperem regem vaticinetur et predicet sedentem super pullum filium asine subiugalis Mt. 21, 5. . Malachias aperte et in fine omnium prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium : « Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda » Cf. Mal. 1, 10-11.. Isaiam, Ieremiam, Ezechiel et Daniel Ezechiel et Daniel] Ezechielem et Danielem PL22 quis potest potest] possit PL22 vel intelligere vel exponere ? Quorum primus non prophetiam videtur mihi texere {t. 1 : Erfurt, f. 2va ; facsim., p. 4a} sed Evangelium. Secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie aquilonis Cf. Ier. 1, 11-13. et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetum Cf. Lam.. Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebreos ipse ipse] iste PL22 partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quattuor prophetas, temporum conscius et totius mundi philohistoricus philohistoricus] φιλοΐστωρ PL22 , lapidem precisum de monte sine manibus Cf. Dn. 2, 34.45., et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcheus, Flaccus Quintus Horatius Flaccus. quoque, Catullus atque atque] et PL22 Serenus, Christum lyra personat et in decachordo psalterio ab inferis excitat excitat] suscitat PL22 resurgentem. Salomon pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesie typo populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas, partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber id est Instrumenti veteris epitome epitome] ἑπιτομὴ PL22 , tantus ac talis est ut absque illo, si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum et pretermisse in Regum libris tanguntur historie et innumerabiles explicantur Evangelii questiones. Esdras et Neemias, adiutor videlicet et consolator a Domino in unum volumen artantur artantur] coarctantur PL22 instaurant Templum, muros extruunt civitatis omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, levitarum, Israelis proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice preferunt, aliud in medulla retinent.  Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum epistole et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere : Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore Ps. 118, 20.. Ceterum illud Socraticum impletur in nobis. Hoc tantum scio quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Mattheus, Marcus, Lucas et Iohannes, quadriga Domini et verum cherub cherub] Cherubim PL22 quod interpretatur scientie multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintille emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt et quasi rota in rotam rotam] rota PL22 volvuntur et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit. Paulus apostolus ad septem scribit Ecclesias. Octava enim ad Hebreos a a] om. PL22 plerisque extra numerum ponitur. Timotheum instruit ac Titum et et] om. PL22 Philemonem pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem videntur sonare historiam et nascentis Ecclesie infantiam texere sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius Laus est in Evangelio 2Cor. 8, 18. animadvertemus pariter omnia verba illius, anime languentis esse medicinam. Iacobus, Petrus, Iohannes, Iudas Iudas] + Apostoli PL22 , septem epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas et breves pariter et longas : breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum cecutiat lectione. Apocalypsis Iohannis {t. 1 : Erfurt, f. 2vb ; facsim., p. 4b} tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et et] om. PL22 pro merito voluminis. Laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentie.  Oro te, frater carissime, inter hec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihilque aliud nihilque aliud] nihil PL22 querere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni celestis habitaculum ? Nolo ut ut] om. PL22 offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum que vel vitio interpretum interpretum PL22] interpertum cacogr. Rusch , vel de industria sic prolate prolate] prolata PL22 sunt ut rusticam contionem facilius instruerent et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter sentiret sentiret] audiret PL22 indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hec me nosse pollicear, et eorum fructus capere in terra, quorum radices in celo fixe sunt. Sed velle fateor sedenti me prefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur querens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in celo.  Obvius Obvius] Obviis CSEL54 PL22 te manibus excipiam et ut inepte aliquid ac de Hermagore tumiditate effundam effundam] effutiam PL22 , quidquid quesieris, tecum scire conabor.  Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitie, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola preferebat. Festina, queso te, et herenti herenti] herentis PL22 in salo navicule funem magis precide quam solve. Nemo renuntiaturus seculo bene potest vendere que contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa Antiquum dictum est. Avaro deest tam quod habet quam quod non habet. « Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget ». Sic vivamus quasi quasi] tamquam PL22 nihil habentes et omnia possidentes. Victus atque atque] et PL22 vestitus, divitie Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam vende, si non habes proiice. Tollenti tunicam et pallium relinquendum est. Nisi scilicet tu semper recrastinans et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui se se] seipsum PL22 obtulit. Apostoli tantum navem et retia reliquerunt. Vidua duo era misit in in] ad PL22 gazophylacium, et prefertur Cresi divitiis. Facile contemnit omnia qui se semper cogitat esse moriturum.  Epistola sancti Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum explicit.