initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Gn. 15,1 
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.
Numérotation du verset Gn. 15,2 
Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? Ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus mee iste Damascus
interl.| interl.|Ab hoc aiunt Damascum nominatam et conditam et ipsum ibi regnasse.||
Eliezer.
Numérotation du verset Gn. 15,3 
Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit .
Numérotation du verset Gn. 15,4 
Statimque sermo Domini factus est ad eum dicens : Non enim hic erit heres {t.   1   : Erfurt, f.   23vb   ; facsim., p.   48b} [Rusch, f.   23vb   ] tuus, sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem .

enim Rusch] om. Weber hic erit Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 15,5 
Eduxitque eum foras et ait illi : Suspice celum et numera stellas si potes, et dixit: ei : Sic erit semen tuum.
Numérotation du verset Gn. 15,6 
Credidit Abram Deo et reputatum est ei ad iustitiam.

Abram Rusch] om. Weber Deo Rusch] Domino Weber
Numérotation du verset Gn. 15,7 
Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam.
Numérotation du verset Gn. 15,8 
At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sum eam ?

sum Rusch] sim Weber
Numérotation du verset Gn. 15,9 
Et respondit Dominus : Sume, inquit, vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

et respondit Rusch] respondens Weber vaccam Rusch] mihi parem. Weber
Numérotation du verset Gn. 15,10 
Qui tollens universa hec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

ea Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 15,11 
Descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram.
Numérotation du verset Gn. 15,12 
Cumque sol occumberet pavor irruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

pavor ΛH Rusch] sopor Weber
Numérotation du verset Gn. 15,13 
Dictumque est ad eum : Scito prenoscens quod {t.   1   : Erfurt, f.   24ra   ; facsim., p.   49a} [Rusch, f.   24ra   ] peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
Numérotation du verset Gn. 15,14 
Verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post hec egredientur cum multa10  substantia.

10  multa Rusch] magna Weber
Numérotation du verset Gn. 15,15 
Tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona.
Numérotation du verset Gn. 15,16 
Generatione autem quarta revertentur huc necdum enim implete11  sunt iniquitates Amorreorum usque ad presens tempus.

11  implete Rusch] complete Weber
Numérotation du verset Gn. 15,17 
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Numérotation du verset Gn. 15,18 
In die illo pepigit Dominus fedus cum Abram12  dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Egypti usque ad fluvium magnum flumen Euphraten,

12  fedus – cum Abram Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 15,19 
Cineos et Cenezeos et Cedmoneos13 

13  Cedmoneos plerique codd. Clementina Weber] Cet(h)m(m)oneos Amiatinus X ΣOM Ed1455 ΩS , Cethinoneos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 15,20 
et Etheos et Pherezeos, Raphaim quoque
Numérotation du verset Gn. 15,21 
et Amorreos, Eveos14  et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos.

14  Eveos Rusch] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_15)